JOB
Up
Chapter 1
Job | Vulgate | 1:1 | vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo | |
Job | Vulgate | 1:3 | et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales | |
Job | Vulgate | 1:4 | et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis | |
Job | Vulgate | 1:5 | cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus | |
Job | Vulgate | 1:6 | quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan | |
Job | Vulgate | 1:8 | dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo | |
Job | Vulgate | 1:10 | nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra | |
Job | Vulgate | 1:11 | sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi | |
Job | Vulgate | 1:12 | dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini | |
Job | Vulgate | 1:13 | cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti | |
Job | Vulgate | 1:15 | et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi | |
Job | Vulgate | 1:16 | cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi | |
Job | Vulgate | 1:17 | sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi | |
Job | Vulgate | 1:18 | loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti | |
Job | Vulgate | 1:19 | repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi | |
Job | Vulgate | 1:20 | tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit | |
Job | Vulgate | 1:21 | et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum | |
Chapter 2
Job | Vulgate | 2:1 | factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius | |
Job | Vulgate | 2:2 | ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam | |
Job | Vulgate | 2:3 | et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra | |
Job | Vulgate | 2:4 | cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua | |
Job | Vulgate | 2:5 | alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi | |
Job | Vulgate | 2:7 | egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius | |
Job | Vulgate | 2:9 | dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere | |
Job | Vulgate | 2:10 | qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis | |
Job | Vulgate | 2:11 | igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur | |
Job | Vulgate | 2:12 | cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum | |
Chapter 3
Job | Vulgate | 3:4 | dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine | |
Job | Vulgate | 3:6 | noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus | |
Job | Vulgate | 3:9 | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae | |
Job | Vulgate | 3:16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem | |
Chapter 4
Job | Vulgate | 4:2 | si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit | |
Job | Vulgate | 4:12 | porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius | |
Job | Vulgate | 4:16 | stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi | |
Job | Vulgate | 4:19 | quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea | |
Job | Vulgate | 4:20 | de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt | |
Chapter 5
Job | Vulgate | 5:5 | cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius | |
Chapter 6
Job | Vulgate | 6:2 | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera | |
Job | Vulgate | 6:4 | quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me | |
Job | Vulgate | 6:5 | numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit | |
Job | Vulgate | 6:6 | aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem | |
Job | Vulgate | 6:10 | et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti | |
Chapter 7
Job | Vulgate | 7:4 | si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | |
Job | Vulgate | 7:6 | dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | |
Job | Vulgate | 7:11 | quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae | |
Job | Vulgate | 7:20 | peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | |
Chapter 8
Job | Vulgate | 8:6 | si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae | |
Job | Vulgate | 8:9 | hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram | |
Chapter 9
Job | Vulgate | 9:19 | si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere | |
Job | Vulgate | 9:20 | si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit | |
Job | Vulgate | 9:24 | terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est | |
Job | Vulgate | 9:32 | neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri | |
Chapter 10
Job | Vulgate | 10:1 | taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae | |
Job | Vulgate | 10:3 | numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves | |
Job | Vulgate | 10:8 | manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me | |
Job | Vulgate | 10:14 | si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris | |
Job | Vulgate | 10:15 | et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria | |
Job | Vulgate | 10:17 | instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me | |
Job | Vulgate | 10:20 | numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum | |
Chapter 11
Job | Vulgate | 11:6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua | |
Job | Vulgate | 11:14 | si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia | |
Job | Vulgate | 11:17 | et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer | |
Chapter 12
Job | Vulgate | 12:3 | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat | |
Job | Vulgate | 12:4 | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas | |
Job | Vulgate | 12:6 | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum | |
Job | Vulgate | 12:14 | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat | |
Job | Vulgate | 12:16 | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur | |
Job | Vulgate | 12:24 | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium | |
Chapter 13
Job | Vulgate | 13:9 | aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis | |
Job | Vulgate | 13:15 | etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam | |
Job | Vulgate | 13:25 | contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris | |
Job | Vulgate | 13:26 | scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae | |
Job | Vulgate | 13:27 | posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti | |
Chapter 14
Job | Vulgate | 14:2 | quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet | |
Job | Vulgate | 14:3 | et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium | |
Job | Vulgate | 14:5 | breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt | |
Job | Vulgate | 14:12 | sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo | |
Job | Vulgate | 14:13 | quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei | |
Job | Vulgate | 14:14 | putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea | |
Job | Vulgate | 14:19 | lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes | |
Job | Vulgate | 14:20 | roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum | |
Chapter 15
Job | Vulgate | 15:2 | numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum | |
Job | Vulgate | 15:15 | ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius | |
Job | Vulgate | 15:20 | cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius | |
Job | Vulgate | 15:23 | cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies | |
Job | Vulgate | 15:24 | terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium | |
Job | Vulgate | 15:28 | habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae | |
Job | Vulgate | 15:33 | laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum | |
Job | Vulgate | 15:34 | congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt | |
Chapter 16
Job | Vulgate | 16:7 | sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me | |
Job | Vulgate | 16:9 | rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi | |
Job | Vulgate | 16:10 | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est | |
Job | Vulgate | 16:11 | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis | |
Job | Vulgate | 16:13 | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum | |
Job | Vulgate | 16:14 | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea | |
Job | Vulgate | 16:22 | atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo | |
Chapter 17
Chapter 18
Job | Vulgate | 18:4 | qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo | |
Job | Vulgate | 18:15 | habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur | |
Job | Vulgate | 18:19 | non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius | |
Chapter 19
Job | Vulgate | 19:6 | saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit | |
Job | Vulgate | 19:12 | simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum | |
Job | Vulgate | 19:15 | inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum | |
Job | Vulgate | 19:19 | abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me | |
Job | Vulgate | 19:20 | pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos | |
Job | Vulgate | 19:27 | quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo | |
Chapter 20
Job | Vulgate | 20:18 | luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit | |
Job | Vulgate | 20:23 | utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum | |
Job | Vulgate | 20:25 | eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles | |
Job | Vulgate | 20:26 | omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo | |
Chapter 21
Job | Vulgate | 21:17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui | |
Job | Vulgate | 21:21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur | |
Job | Vulgate | 21:33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles | |
Chapter 22
Job | Vulgate | 22:17 | qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum | |
Job | Vulgate | 22:23 | si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo | |
Job | Vulgate | 22:29 | qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur | |
Chapter 23
Job | Vulgate | 23:2 | nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum | |
Job | Vulgate | 23:9 | si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum | |
Job | Vulgate | 23:13 | ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit | |
Chapter 24
Job | Vulgate | 24:1 | ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius | |
Job | Vulgate | 24:5 | alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis | |
Job | Vulgate | 24:12 | de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur | |
Job | Vulgate | 24:13 | ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius | |
Job | Vulgate | 24:14 | mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur | |
Job | Vulgate | 24:15 | oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum | |
Job | Vulgate | 24:17 | si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant | |
Job | Vulgate | 24:18 | levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum | |
Job | Vulgate | 24:20 | obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum | |
Job | Vulgate | 24:23 | dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius | |
Job | Vulgate | 24:24 | elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur | |
Chapter 25
Job | Vulgate | 25:4 | numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere | |
Chapter 26
Job | Vulgate | 26:3 | cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam | |
Job | Vulgate | 26:12 | in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum | |
Job | Vulgate | 26:13 | spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus | |
Chapter 27
Job | Vulgate | 27:2 | vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam | |
Job | Vulgate | 27:6 | iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea | |
Job | Vulgate | 27:13 | haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient | |
Job | Vulgate | 27:14 | si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane | |
Chapter 28
Job | Vulgate | 28:3 | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis | |
Job | Vulgate | 28:4 | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios | |
Job | Vulgate | 28:16 | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro | |
Job | Vulgate | 28:18 | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis | |
Chapter 29
Job | Vulgate | 29:2 | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me | |
Job | Vulgate | 29:3 | quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris | |
Chapter 30
Job | Vulgate | 30:1 | nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei | |
Job | Vulgate | 30:3 | egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria | |
Job | Vulgate | 30:5 | qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant | |
Job | Vulgate | 30:12 | ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis | |
Job | Vulgate | 30:13 | dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium | |
Job | Vulgate | 30:14 | quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt | |
Job | Vulgate | 30:15 | redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea | |
Job | Vulgate | 30:18 | in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me | |
Job | Vulgate | 30:24 | verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis | |
Chapter 31
Job | Vulgate | 31:7 | si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula | |
Job | Vulgate | 31:13 | si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me | |
Job | Vulgate | 31:14 | quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi | |
Job | Vulgate | 31:18 | quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum | |
Job | Vulgate | 31:19 | si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem | |
Job | Vulgate | 31:23 | semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui | |
Job | Vulgate | 31:34 | si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium | |
Job | Vulgate | 31:35 | quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat | |
Chapter 32
Job | Vulgate | 32:2 | et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo | |
Job | Vulgate | 32:3 | porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob | |
Job | Vulgate | 32:6 | respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam | |
Job | Vulgate | 32:7 | sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | |
Job | Vulgate | 32:8 | sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam | |
Job | Vulgate | 32:11 | expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus | |
Job | Vulgate | 32:12 | et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius | |
Chapter 33
Job | Vulgate | 33:12 | hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine | |
Job | Vulgate | 33:15 | per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo | |
Job | Vulgate | 33:24 | miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier | |
Job | Vulgate | 33:26 | deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam | |
Chapter 34
Job | Vulgate | 34:13 | quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est | |
Job | Vulgate | 34:17 | numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas | |
Job | Vulgate | 34:19 | qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi | |
Job | Vulgate | 34:20 | subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu | |
Job | Vulgate | 34:22 | non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem | |
Job | Vulgate | 34:29 | ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines | |
Job | Vulgate | 34:33 | numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere | |
Chapter 35
Job | Vulgate | 35:3 | dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero | |
Job | Vulgate | 35:6 | si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum | |
Job | Vulgate | 35:8 | homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua | |
Job | Vulgate | 35:9 | propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum | |
Chapter 36
Job | Vulgate | 36:7 | non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur | |
Job | Vulgate | 36:10 | revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate | |
Job | Vulgate | 36:11 | si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria | |
Job | Vulgate | 36:16 | igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine | |
Chapter 37
Job | Vulgate | 37:4 | post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius | |
Job | Vulgate | 37:6 | qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae | |
Job | Vulgate | 37:12 | quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum | |
Job | Vulgate | 37:13 | sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri | |
Job | Vulgate | 37:21 | at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas | |
Job | Vulgate | 37:23 | digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest | |
Chapter 38
Job | Vulgate | 38:9 | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem | |
Job | Vulgate | 38:11 | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos | |
Job | Vulgate | 38:31 | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare | |
Job | Vulgate | 38:32 | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis | |
Chapter 39
Job | Vulgate | 39:10 | numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te | |
Job | Vulgate | 39:25 | ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus | |
Job | Vulgate | 39:32 | numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei | |
Chapter 40
Job | Vulgate | 40:5 | circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus | |
Job | Vulgate | 40:18 | ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius | |
Chapter 41
Job | Vulgate | 41:14 | membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur | |
Chapter 42
Job | Vulgate | 42:3 | quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam | |
Job | Vulgate | 42:7 | postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob | |
Job | Vulgate | 42:8 | sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob | |
Job | Vulgate | 42:9 | abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob | |
Job | Vulgate | 42:10 | Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia | |
Job | Vulgate | 42:11 | venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam | |
Job | Vulgate | 42:12 | Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae | |
Job | Vulgate | 42:14 | et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii | |
Job | Vulgate | 42:15 | non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum | |