Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Gene VulgHetz 1:2  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Gene VulgHetz 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
Gene VulgHetz 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
Gene VulgHetz 1:6  Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
Gene VulgHetz 1:7  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
Gene VulgHetz 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
Gene VulgHetz 1:9  Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
Gene VulgHetz 1:10  Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgHetz 1:11  Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Gene VulgHetz 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgHetz 1:14  Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
Gene VulgHetz 1:15  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
Gene VulgHetz 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
Gene VulgHetz 1:17  Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
Gene VulgHetz 1:18  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgHetz 1:20  Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
Gene VulgHetz 1:21  Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgHetz 1:22  Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
Gene VulgHetz 1:24  Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
Gene VulgHetz 1:25  Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
Gene VulgHetz 1:26  et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
Gene VulgHetz 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Gene VulgHetz 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
Gene VulgHetz 1:29  Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
Gene VulgHetz 1:30  et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Gene VulgHetz 1:31  Viditque Deus cuncta quæ fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Chapter 2
Gene VulgHetz 2:1  Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
Gene VulgHetz 2:2  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Gene VulgHetz 2:3  Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Gene VulgHetz 2:4  Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram:
Gene VulgHetz 2:5  Et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
Gene VulgHetz 2:6  Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
Gene VulgHetz 2:7  Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Gene VulgHetz 2:8  Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat.
Gene VulgHetz 2:9  Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
Gene VulgHetz 2:10  Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
Gene VulgHetz 2:11  Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Gene VulgHetz 2:12  et aurum terræ illius optimum est: ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Gene VulgHetz 2:13  Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
Gene VulgHetz 2:14  Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Gene VulgHetz 2:15  Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
Gene VulgHetz 2:16  Præcepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede:
Gene VulgHetz 2:17  De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas. in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Gene VulgHetz 2:18  Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi.
Gene VulgHetz 2:19  Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius.
Gene VulgHetz 2:20  Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
Gene VulgHetz 2:21  Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
Gene VulgHetz 2:22  Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
Gene VulgHetz 2:23  Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Gene VulgHetz 2:24  Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
Gene VulgHetz 2:25  Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.
Chapter 3
Gene VulgHetz 3:1  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
Gene VulgHetz 3:2  Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
Gene VulgHetz 3:3  de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus: et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Gene VulgHetz 3:4  Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Gene VulgHetz 3:5  Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Gene VulgHetz 3:6  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Gene VulgHetz 3:7  Et aperti sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Gene VulgHetz 3:8  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gene VulgHetz 3:9  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
Gene VulgHetz 3:10  Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso: et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
Gene VulgHetz 3:11  Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
Gene VulgHetz 3:12  Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Gene VulgHetz 3:13  Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
Gene VulgHetz 3:14  Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
Gene VulgHetz 3:15  Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
Gene VulgHetz 3:16  Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Gene VulgHetz 3:17  Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo, præceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
Gene VulgHetz 3:18  Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
Gene VulgHetz 3:19  In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
Gene VulgHetz 3:20  Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Gene VulgHetz 3:21  Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos:
Gene VulgHetz 3:22  Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Gene VulgHetz 3:23  Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Gene VulgHetz 3:24  Eiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
Chapter 4
Gene VulgHetz 4:1  Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
Gene VulgHetz 4:2  Rursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Gene VulgHetz 4:3  Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
Gene VulgHetz 4:4  Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius.
Gene VulgHetz 4:5  Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
Gene VulgHetz 4:6  Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
Gene VulgHetz 4:7  Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius.
Gene VulgHetz 4:8  Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Gene VulgHetz 4:9  Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Num custos fratris mei sum ego?
Gene VulgHetz 4:10  Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
Gene VulgHetz 4:11  Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Gene VulgHetz 4:12  Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
Gene VulgHetz 4:13  Dixitque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
Gene VulgHetz 4:14  Ecce eiicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
Gene VulgHetz 4:15  Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Gene VulgHetz 4:16  Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Gene VulgHetz 4:17  Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch.
Gene VulgHetz 4:18  Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
Gene VulgHetz 4:19  Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
Gene VulgHetz 4:20  Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
Gene VulgHetz 4:21  Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
Gene VulgHetz 4:22  Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
Gene VulgHetz 4:23  Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
Gene VulgHetz 4:24  Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
Gene VulgHetz 4:25  Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Gene VulgHetz 4:26  Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
Chapter 5
Gene VulgHetz 5:1  Hic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gene VulgHetz 5:2  Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Gene VulgHetz 5:3  Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth.
Gene VulgHetz 5:4  Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
Gene VulgHetz 5:5  Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:6  Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Gene VulgHetz 5:7  Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Gene VulgHetz 5:8  Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:9  Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
Gene VulgHetz 5:10  Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios, et filias.
Gene VulgHetz 5:11  Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:12  Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
Gene VulgHetz 5:13  Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
Gene VulgHetz 5:14  Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:15  Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared.
Gene VulgHetz 5:16  Et vixit Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 5:17  Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:18  Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Gene VulgHetz 5:19  Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 5:20  Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:21  Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Gene VulgHetz 5:22  Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 5:23  Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
Gene VulgHetz 5:24  Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
Gene VulgHetz 5:25  Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
Gene VulgHetz 5:26  Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 5:27  Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Gene VulgHetz 5:28  Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
Gene VulgHetz 5:29  vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Gene VulgHetz 5:30  Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 5:31  Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth.
Chapter 6
Gene VulgHetz 6:1  Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
Gene VulgHetz 6:2  Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Gene VulgHetz 6:3  Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
Gene VulgHetz 6:4  Gigantes autem erant super terram in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Gene VulgHetz 6:5  Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Gene VulgHetz 6:6  pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
Gene VulgHetz 6:7  Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli. pœnitet enim me fecisse eos.
Gene VulgHetz 6:9  Hæ sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.
Gene VulgHetz 6:11  Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Gene VulgHetz 6:12  Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram)
Gene VulgHetz 6:13  dixit ad Noe: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Gene VulgHetz 6:14  Fac tibi arcam de lignis lævigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus.
Gene VulgHetz 6:15  Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Gene VulgHetz 6:16  Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arcæ pones ex latere: deorsum, cœnacula, et tristega facies in ea.
Gene VulgHetz 6:17  Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: Universa quæ in terra sunt, consumentur.
Gene VulgHetz 6:18  Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Gene VulgHetz 6:19  Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
Gene VulgHetz 6:20  De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Gene VulgHetz 6:21  Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Gene VulgHetz 6:22  Fecit igitur Noe omnia, quæ præceperat illi Deus.
Chapter 7
Gene VulgHetz 7:1  Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
Gene VulgHetz 7:2  Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Gene VulgHetz 7:3  Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
Gene VulgHetz 7:4  Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
Gene VulgHetz 7:5  Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei Dominus.
Gene VulgHetz 7:6  Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
Gene VulgHetz 7:7  Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Gene VulgHetz 7:8  De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
Gene VulgHetz 7:9  duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noe.
Gene VulgHetz 7:10  Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
Gene VulgHetz 7:11  Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
Gene VulgHetz 7:12  et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Gene VulgHetz 7:13  In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam:
Gene VulgHetz 7:14  ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres
Gene VulgHetz 7:15  ingressæ sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
Gene VulgHetz 7:16  Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Gene VulgHetz 7:17  Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Gene VulgHetz 7:18  Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
Gene VulgHetz 7:19  Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Gene VulgHetz 7:20  Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Gene VulgHetz 7:21  Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
Gene VulgHetz 7:22  et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
Gene VulgHetz 7:23  Et delevit omnem substantiam, quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
Gene VulgHetz 7:24  Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.
Chapter 8
Gene VulgHetz 8:1  Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
Gene VulgHetz 8:2  Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
Gene VulgHetz 8:3  Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
Gene VulgHetz 8:4  Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniæ.
Gene VulgHetz 8:5  At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Gene VulgHetz 8:6  Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum:
Gene VulgHetz 8:7  qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
Gene VulgHetz 8:8  Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquæ super faciem terræ.
Gene VulgHetz 8:9  Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Gene VulgHetz 8:10  Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Gene VulgHetz 8:11  At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram.
Gene VulgHetz 8:12  Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
Gene VulgHetz 8:13  Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noe tectum arcæ, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terræ.
Gene VulgHetz 8:14  Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Gene VulgHetz 8:16  Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Gene VulgHetz 8:17  Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Gene VulgHetz 8:18  Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo.
Gene VulgHetz 8:19  Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quæ reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca.
Gene VulgHetz 8:20  Ædificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
Gene VulgHetz 8:21  Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
Gene VulgHetz 8:22  Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
Chapter 9
Gene VulgHetz 9:1  Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Gene VulgHetz 9:2  Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
Gene VulgHetz 9:3  Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Gene VulgHetz 9:4  Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Gene VulgHetz 9:5  Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam hominis.
Gene VulgHetz 9:6  Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Gene VulgHetz 9:7  Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
Gene VulgHetz 9:8  Hæc quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
Gene VulgHetz 9:9  Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
Gene VulgHetz 9:10  et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
Gene VulgHetz 9:11  Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
Gene VulgHetz 9:12  Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:
Gene VulgHetz 9:13  Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me, et inter terram.
Gene VulgHetz 9:14  Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
Gene VulgHetz 9:15  et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
Gene VulgHetz 9:16  Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
Gene VulgHetz 9:17  Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Gene VulgHetz 9:18  Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
Gene VulgHetz 9:19  Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Gene VulgHetz 9:20  Cœpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
Gene VulgHetz 9:21  Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
Gene VulgHetz 9:22  Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
Gene VulgHetz 9:23  At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
Gene VulgHetz 9:24  Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
Gene VulgHetz 9:25  ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
Gene VulgHetz 9:26  Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius.
Gene VulgHetz 9:27  Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius.
Gene VulgHetz 9:28  Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
Gene VulgHetz 9:29  Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
Chapter 10
Gene VulgHetz 10:1  Hæ sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium.
Gene VulgHetz 10:2  Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Gene VulgHetz 10:3  Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
Gene VulgHetz 10:4  Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
Gene VulgHetz 10:5  Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Gene VulgHetz 10:6  Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Gene VulgHetz 10:7  Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan.
Gene VulgHetz 10:8  Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
Gene VulgHetz 10:9  et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Gene VulgHetz 10:10  Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
Gene VulgHetz 10:11  De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
Gene VulgHetz 10:12  Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
Gene VulgHetz 10:13  At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim,
Gene VulgHetz 10:14  et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
Gene VulgHetz 10:15  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum,
Gene VulgHetz 10:18  et Aradium, Samaræum et Amathæum: et posthæc disseminati sunt populi Chananæorum.
Gene VulgHetz 10:19  Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
Gene VulgHetz 10:20  Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
Gene VulgHetz 10:21  De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
Gene VulgHetz 10:22  Filii Sem: Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
Gene VulgHetz 10:24  At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
Gene VulgHetz 10:25  Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan.
Gene VulgHetz 10:26  Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare,
Gene VulgHetz 10:29  et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti, filii Iectan.
Gene VulgHetz 10:30  Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Gene VulgHetz 10:31  Isti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis.
Gene VulgHetz 10:32  Hæ familiæ Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
Chapter 11
Gene VulgHetz 11:1  Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Gene VulgHetz 11:2  Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.
Gene VulgHetz 11:3  Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento:
Gene VulgHetz 11:4  et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Gene VulgHetz 11:5  Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
Gene VulgHetz 11:6  et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Gene VulgHetz 11:7  Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Gene VulgHetz 11:8  Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
Gene VulgHetz 11:9  Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Gene VulgHetz 11:10  Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Gene VulgHetz 11:11  Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:12  Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Gene VulgHetz 11:13  Vixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:14  Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Gene VulgHetz 11:15  Vixitque Sale postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:16  Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
Gene VulgHetz 11:17  Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:18  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Gene VulgHetz 11:19  Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:20  Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Gene VulgHetz 11:21  Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:22  Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Gene VulgHetz 11:23  Vixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:24  Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Gene VulgHetz 11:25  Vixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgHetz 11:26  Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran.
Gene VulgHetz 11:27  Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Gene VulgHetz 11:28  Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ in Ur Chaldæorum.
Gene VulgHetz 11:29  Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melchæ, et patris Ieschæ.
Gene VulgHetz 11:31  Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Gene VulgHetz 11:32  Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
Chapter 12
Gene VulgHetz 12:1  Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstrabo tibi.
Gene VulgHetz 12:2  Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Gene VulgHetz 12:3  Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque IN TE benedicentur universæ cognationes terræ.
Gene VulgHetz 12:4  Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Gene VulgHetz 12:5  Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
Gene VulgHetz 12:6  pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
Gene VulgHetz 12:7  Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gene VulgHetz 12:8  Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen eius.
Gene VulgHetz 12:9  Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
Gene VulgHetz 12:10  Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
Gene VulgHetz 12:11  Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier:
Gene VulgHetz 12:12  et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
Gene VulgHetz 12:13  Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
Gene VulgHetz 12:14  Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
Gene VulgHetz 12:15  Et nunciaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
Gene VulgHetz 12:16  Abram vero bene usi sunt propter illam: Fueruntque ei oves et boves, et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
Gene VulgHetz 12:17  Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Gene VulgHetz 12:18  Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
Gene VulgHetz 12:19  Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua, accipe eam, et vade.
Gene VulgHetz 12:20  Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.
Chapter 13
Gene VulgHetz 13:1  Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor eius, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo ad australem plagam.
Gene VulgHetz 13:2  Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Gene VulgHetz 13:3  Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai:
Gene VulgHetz 13:4  in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
Gene VulgHetz 13:5  Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Gene VulgHetz 13:6  Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Gene VulgHetz 13:7  Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
Gene VulgHetz 13:8  Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos: fratres enim sumus.
Gene VulgHetz 13:9  Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
Gene VulgHetz 13:10  Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Gene VulgHetz 13:11  Elegitque sibi Lot regionem circa Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Gene VulgHetz 13:12  Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis.
Gene VulgHetz 13:13  Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
Gene VulgHetz 13:14  Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
Gene VulgHetz 13:15  Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
Gene VulgHetz 13:16  Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Gene VulgHetz 13:17  Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Gene VulgHetz 13:18  Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit et habitavit iuxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino.
Chapter 14
Gene VulgHetz 14:1  Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium
Gene VulgHetz 14:2  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
Gene VulgHetz 14:3  Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
Gene VulgHetz 14:4  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Gene VulgHetz 14:5  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
Gene VulgHetz 14:6  et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
Gene VulgHetz 14:7  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
Gene VulgHetz 14:8  Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
Gene VulgHetz 14:9  scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
Gene VulgHetz 14:10  Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Gene VulgHetz 14:11  Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt:
Gene VulgHetz 14:12  necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
Gene VulgHetz 14:13  Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
Gene VulgHetz 14:14  Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan.
Gene VulgHetz 14:15  Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
Gene VulgHetz 14:16  Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Gene VulgHetz 14:17  Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
Gene VulgHetz 14:18  At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi,
Gene VulgHetz 14:19  benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
Gene VulgHetz 14:20  et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
Gene VulgHetz 14:21  Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Gene VulgHetz 14:22  Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Gene VulgHetz 14:23  quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Gene VulgHetz 14:24  exceptis his, quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.
Chapter 15
Gene VulgHetz 15:1  His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Gene VulgHetz 15:2  Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis: et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
Gene VulgHetz 15:3  Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen: et ecce vernaculus meus, heres meus erit.
Gene VulgHetz 15:4  Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem.
Gene VulgHetz 15:5  Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
Gene VulgHetz 15:6  Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
Gene VulgHetz 15:7  Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
Gene VulgHetz 15:8  At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam?
Gene VulgHetz 15:9  Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque, et columbam.
Gene VulgHetz 15:10  Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit.
Gene VulgHetz 15:11  Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Gene VulgHetz 15:12  Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Gene VulgHetz 15:13  Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
Gene VulgHetz 15:14  Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Gene VulgHetz 15:15  Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Gene VulgHetz 15:16  Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
Gene VulgHetz 15:17  Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Gene VulgHetz 15:18  In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
Gene VulgHetz 15:21  et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Iebusæos.
Chapter 16
Gene VulgHetz 16:1  Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam Ægyptiam nomine Agar,
Gene VulgHetz 16:2  dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Gene VulgHetz 16:3  tulit Agar Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
Gene VulgHetz 16:4  Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
Gene VulgHetz 16:5  Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet. iudicet Dominus inter me, et te.
Gene VulgHetz 16:6  Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
Gene VulgHetz 16:7  Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Gene VulgHetz 16:8  dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.
Gene VulgHetz 16:9  Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
Gene VulgHetz 16:10  Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.
Gene VulgHetz 16:11  Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Gene VulgHetz 16:12  Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Gene VulgHetz 16:13  Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Gene VulgHetz 16:14  Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
Gene VulgHetz 16:15  Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen eius Ismael.
Gene VulgHetz 16:16  Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.
Chapter 17
Gene VulgHetz 17:1  Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
Gene VulgHetz 17:2  Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Gene VulgHetz 17:4  Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Gene VulgHetz 17:5  Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
Gene VulgHetz 17:6  Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Gene VulgHetz 17:7  Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Gene VulgHetz 17:8  Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
Gene VulgHetz 17:9  Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Gene VulgHetz 17:10  Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Gene VulgHetz 17:11  et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Gene VulgHetz 17:12  Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Gene VulgHetz 17:13  eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Gene VulgHetz 17:14  Masculus, cuius præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
Gene VulgHetz 17:15  Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Gene VulgHetz 17:16  Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Gene VulgHetz 17:17  Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
Gene VulgHetz 17:19  Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini eius post eum.
Gene VulgHetz 17:20  Super Ismael quoque exaudivi te. ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gene VulgHetz 17:21  Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Gene VulgHetz 17:22  Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Gene VulgHetz 17:23  Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Gene VulgHetz 17:24  Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
Gene VulgHetz 17:25  Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
Gene VulgHetz 17:26  Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius.
Gene VulgHetz 17:27  Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
Chapter 18
Gene VulgHetz 18:1  Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Gene VulgHetz 18:2  Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
Gene VulgHetz 18:3  Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
Gene VulgHetz 18:4  sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
Gene VulgHetz 18:5  Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
Gene VulgHetz 18:6  Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
Gene VulgHetz 18:7  Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit, et coxit illum.
Gene VulgHetz 18:8  Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub arbore.
Gene VulgHetz 18:9  Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
Gene VulgHetz 18:10  Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Gene VulgHetz 18:11  Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
Gene VulgHetz 18:12  Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
Gene VulgHetz 18:13  Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
Gene VulgHetz 18:14  Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Gene VulgHetz 18:15  Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
Gene VulgHetz 18:16  Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
Gene VulgHetz 18:17  Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum:
Gene VulgHetz 18:18  cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et BENEDICENDÆ sint in illo omnes nationes terræ?
Gene VulgHetz 18:19  Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Gene VulgHetz 18:20  Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Gene VulgHetz 18:21  Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam.
Gene VulgHetz 18:22  Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Gene VulgHetz 18:23  Et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
Gene VulgHetz 18:24  Si fuerint quinquaginta iusti in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Gene VulgHetz 18:25  Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium hoc.
Gene VulgHetz 18:26  Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Gene VulgHetz 18:27  Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Gene VulgHetz 18:28  Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
Gene VulgHetz 18:29  Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
Gene VulgHetz 18:30  Ne quæso, inquit, indigneris Domine, si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
Gene VulgHetz 18:31  Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
Gene VulgHetz 18:32  Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
Gene VulgHetz 18:33  Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
Chapter 19
Gene VulgHetz 19:1  Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
Gene VulgHetz 19:2  et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
Gene VulgHetz 19:3  Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma: et comederunt.
Gene VulgHetz 19:4  Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Gene VulgHetz 19:5  Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Gene VulgHetz 19:6  Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
Gene VulgHetz 19:7  Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Gene VulgHetz 19:8  Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
Gene VulgHetz 19:9  At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut effringerent fores.
Gene VulgHetz 19:10  Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
Gene VulgHetz 19:11  et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
Gene VulgHetz 19:12  Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
Gene VulgHetz 19:13  delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
Gene VulgHetz 19:14  Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Gene VulgHetz 19:15  Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
Gene VulgHetz 19:16  Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
Gene VulgHetz 19:17  Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
Gene VulgHetz 19:19  quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
Gene VulgHetz 19:20  Est civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
Gene VulgHetz 19:21  Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Gene VulgHetz 19:22  Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Gene VulgHetz 19:23  Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Gene VulgHetz 19:24  Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
Gene VulgHetz 19:25  et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
Gene VulgHetz 19:26  Respiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis.
Gene VulgHetz 19:27  Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
Gene VulgHetz 19:28  intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Gene VulgHetz 19:29  Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
Gene VulgHetz 19:30  Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ eius cum eo.
Gene VulgHetz 19:31  Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universæ terræ.
Gene VulgHetz 19:32  Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
Gene VulgHetz 19:33  Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior, dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
Gene VulgHetz 19:34  Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Gene VulgHetz 19:35  Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
Gene VulgHetz 19:37  Peperitque maior filium, et vocavit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
Gene VulgHetz 19:38  Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, idest filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Chapter 20
Gene VulgHetz 20:1  Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
Gene VulgHetz 20:2  Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
Gene VulgHetz 20:3  Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum.
Gene VulgHetz 20:4  Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies?
Gene VulgHetz 20:5  Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
Gene VulgHetz 20:6  Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Gene VulgHetz 20:7  Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Gene VulgHetz 20:8  Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
Gene VulgHetz 20:9  Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Gene VulgHetz 20:10  Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
Gene VulgHetz 20:11  Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
Gene VulgHetz 20:12  alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
Gene VulgHetz 20:13  Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Gene VulgHetz 20:14  Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
Gene VulgHetz 20:15  et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
Gene VulgHetz 20:16  Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
Gene VulgHetz 20:17  Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt:
Gene VulgHetz 20:18  concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Chapter 21
Gene VulgHetz 21:1  Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
Gene VulgHetz 21:2  Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
Gene VulgHetz 21:3  Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
Gene VulgHetz 21:4  et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
Gene VulgHetz 21:5  cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
Gene VulgHetz 21:6  Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
Gene VulgHetz 21:7  Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni?
Gene VulgHetz 21:8  Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Gene VulgHetz 21:9  Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
Gene VulgHetz 21:10  Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
Gene VulgHetz 21:12  Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Gene VulgHetz 21:13  Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
Gene VulgHetz 21:14  Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Gene VulgHetz 21:15  Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
Gene VulgHetz 21:16  Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Gene VulgHetz 21:17  Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
Gene VulgHetz 21:18  Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
Gene VulgHetz 21:19  Aperuitque oculos eius Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Gene VulgHetz 21:20  Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
Gene VulgHetz 21:21  Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
Gene VulgHetz 21:22  Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis.
Gene VulgHetz 21:23  Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
Gene VulgHetz 21:25  Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi eius.
Gene VulgHetz 21:26  Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
Gene VulgHetz 21:27  Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
Gene VulgHetz 21:29  Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum?
Gene VulgHetz 21:30  At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
Gene VulgHetz 21:31  Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
Gene VulgHetz 21:33  Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
Gene VulgHetz 21:34  Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
Chapter 22
Gene VulgHetz 22:1  Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
Gene VulgHetz 22:2  Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Gene VulgHetz 22:3  Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
Gene VulgHetz 22:4  Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
Gene VulgHetz 22:5  dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Gene VulgHetz 22:6  Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
Gene VulgHetz 22:7  dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
Gene VulgHetz 22:8  Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter:
Gene VulgHetz 22:9  et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Gene VulgHetz 22:10  Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
Gene VulgHetz 22:11  Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Gene VulgHetz 22:12  Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
Gene VulgHetz 22:13  Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Gene VulgHetz 22:14  Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
Gene VulgHetz 22:15  Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens:
Gene VulgHetz 22:16  Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
Gene VulgHetz 22:17  benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Gene VulgHetz 22:18  et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Gene VulgHetz 22:19  Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Gene VulgHetz 22:20  His ita gestis, nunciatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo,
Gene VulgHetz 22:21  Hus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum,
Gene VulgHetz 22:23  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
Gene VulgHetz 22:24  Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha.
Chapter 23
Gene VulgHetz 23:2  Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam.
Gene VulgHetz 23:3  Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:
Gene VulgHetz 23:4  Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
Gene VulgHetz 23:6  Audi nos domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
Gene VulgHetz 23:7  Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth:
Gene VulgHetz 23:8  dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
Gene VulgHetz 23:9  ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
Gene VulgHetz 23:10  Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
Gene VulgHetz 23:11  Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam, quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum.
Gene VulgHetz 23:13  Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
Gene VulgHetz 23:15  Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
Gene VulgHetz 23:16  Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
Gene VulgHetz 23:17  Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
Gene VulgHetz 23:18  Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Gene VulgHetz 23:19  Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
Gene VulgHetz 23:20  Et confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
Chapter 24
Gene VulgHetz 24:1  Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.
Gene VulgHetz 24:2  Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
Gene VulgHetz 24:3  ut adiurem te per Dominum, Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:
Gene VulgHetz 24:4  sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
Gene VulgHetz 24:5  Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?
Gene VulgHetz 24:6  Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc.
Gene VulgHetz 24:7  Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et iuravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet Angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
Gene VulgHetz 24:8  sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis iuramento: filium meum tantum ne reducas illuc.
Gene VulgHetz 24:9  Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et iuravit illi super sermone hoc.
Gene VulgHetz 24:10  Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis eius portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
Gene VulgHetz 24:11  Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
Gene VulgHetz 24:12  Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Gene VulgHetz 24:13  Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
Gene VulgHetz 24:14  Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit, Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Gene VulgHetz 24:15  Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
Gene VulgHetz 24:16  puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
Gene VulgHetz 24:17  Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.
Gene VulgHetz 24:18  Quæ respondit: Bibe domine mi. celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Gene VulgHetz 24:19  Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
Gene VulgHetz 24:20  Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit.
Gene VulgHetz 24:21  Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
Gene VulgHetz 24:22  Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
Gene VulgHetz 24:23  Dixitque ad eam: Cuius es filia? indica mihi: est in domo patris tui locus ad manendum?
Gene VulgHetz 24:24  Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
Gene VulgHetz 24:25  Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
Gene VulgHetz 24:27  dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Gene VulgHetz 24:28  Cucurrit itaque puella, et nunciavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.
Gene VulgHetz 24:29  Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
Gene VulgHetz 24:30  Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat iuxta camelos, et prope fontem aquæ:
Gene VulgHetz 24:31  dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis.
Gene VulgHetz 24:32  Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes eius, et virorum qui venerant cum eo.
Gene VulgHetz 24:33  Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere.
Gene VulgHetz 24:35  et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Gene VulgHetz 24:36  Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat.
Gene VulgHetz 24:37  Et adiuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito:
Gene VulgHetz 24:38  sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo:
Gene VulgHetz 24:39  ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Gene VulgHetz 24:40  Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
Gene VulgHetz 24:41  Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
Gene VulgHetz 24:42  Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
Gene VulgHetz 24:43  ecce sto iuxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua:
Gene VulgHetz 24:44  et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei.
Gene VulgHetz 24:45  Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Gene VulgHetz 24:46  Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
Gene VulgHetz 24:47  Interrogavique eam, et dixi: Cuius es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius, et armillas posui in manibus eius.
Gene VulgHetz 24:48  Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
Gene VulgHetz 24:49  Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
Gene VulgHetz 24:50  Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
Gene VulgHetz 24:51  En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
Gene VulgHetz 24:52  Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
Gene VulgHetz 24:53  Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere: fratribus quoque eius, et matri dona obtulit.
Gene VulgHetz 24:54  Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
Gene VulgHetz 24:55  Responderuntque fratres eius, et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
Gene VulgHetz 24:56  Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
Gene VulgHetz 24:57  Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
Gene VulgHetz 24:58  Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam.
Gene VulgHetz 24:59  Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites eius,
Gene VulgHetz 24:60  imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Gene VulgHetz 24:61  Igitur Rebecca, et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum:
Gene VulgHetz 24:62  eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad Puteum, cuius nomen est Viventis, et videntis: habitabat enim in terra australi:
Gene VulgHetz 24:63  et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
Gene VulgHetz 24:64  Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
Gene VulgHetz 24:65  et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
Gene VulgHetz 24:66  Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.
Gene VulgHetz 24:67  Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris eius acciderat, temperaret.
Chapter 25
Gene VulgHetz 25:2  quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue.
Gene VulgHetz 25:3  Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Gene VulgHetz 25:4  At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
Gene VulgHetz 25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Gene VulgHetz 25:7  Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
Gene VulgHetz 25:8  Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
Gene VulgHetz 25:9  Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
Gene VulgHetz 25:10  quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius.
Gene VulgHetz 25:11  Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
Gene VulgHetz 25:12  Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
Gene VulgHetz 25:13  hæc nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Gene VulgHetz 25:16  Isti sunt filii Ismaelis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Gene VulgHetz 25:17  Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
Gene VulgHetz 25:18  Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. coram cunctis fratribus suis obiit.
Gene VulgHetz 25:19  Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
Gene VulgHetz 25:20  qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
Gene VulgHetz 25:21  Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
Gene VulgHetz 25:22  Sed collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum.
Gene VulgHetz 25:23  Qui respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.
Gene VulgHetz 25:24  Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt.
Gene VulgHetz 25:25  Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob.
Gene VulgHetz 25:26  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Gene VulgHetz 25:27  Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Gene VulgHetz 25:28  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.
Gene VulgHetz 25:29  Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Gene VulgHetz 25:30  ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
Gene VulgHetz 25:32  Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Gene VulgHetz 25:33  Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita.
Gene VulgHetz 25:34  Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.
Chapter 26
Gene VulgHetz 26:1  Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.
Gene VulgHetz 26:2  Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra, quam dixero tibi.
Gene VulgHetz 26:3  Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Gene VulgHetz 26:4  Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ,
Gene VulgHetz 26:5  eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et ceremonias legesque servaverit.
Gene VulgHetz 26:7  Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est. timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Gene VulgHetz 26:8  Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
Gene VulgHetz 26:9  Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Gene VulgHetz 26:10  Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens:
Gene VulgHetz 26:11  Qui tetigerit hominis huius uxorem, morte morietur.
Gene VulgHetz 26:12  Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
Gene VulgHetz 26:13  Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
Gene VulgHetz 26:14  habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
Gene VulgHetz 26:15  omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
Gene VulgHetz 26:16  in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
Gene VulgHetz 26:17  Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi:
Gene VulgHetz 26:18  rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Gene VulgHetz 26:19  Foderuntque in Torrente, et repererunt aquam vivam.
Gene VulgHetz 26:20  Sed et ibi iurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua. quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Gene VulgHetz 26:21  Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias.
Gene VulgHetz 26:22  Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen eius, Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
Gene VulgHetz 26:24  ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Gene VulgHetz 26:25  Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum: præcepitque servis suis ut foderunt puteum.
Gene VulgHetz 26:26  Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
Gene VulgHetz 26:27  locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
Gene VulgHetz 26:28  Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit iuramentum inter nos, et ineamus fœdus,
Gene VulgHetz 26:29  ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Gene VulgHetz 26:31  surgentes mane, iuraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Gene VulgHetz 26:32  Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annunciantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.
Gene VulgHetz 26:33  Unde appellavit eum, Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Gene VulgHetz 26:34  Esau vero quadragenarius duxit uxores, Iudith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon eiusdem loci:
Chapter 27
Gene VulgHetz 27:1  Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
Gene VulgHetz 27:2  Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
Gene VulgHetz 27:3  Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
Gene VulgHetz 27:4  fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Gene VulgHetz 27:5  Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret,
Gene VulgHetz 27:6  dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
Gene VulgHetz 27:7  Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
Gene VulgHetz 27:9  et pergens ad gregem, affer mihi duos hœdos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
Gene VulgHetz 27:10  quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Gene VulgHetz 27:11  Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
Gene VulgHetz 27:12  si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Gene VulgHetz 27:13  Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi.
Gene VulgHetz 27:14  Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Gene VulgHetz 27:15  Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
Gene VulgHetz 27:16  pelliculasque hœdorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit.
Gene VulgHetz 27:17  Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
Gene VulgHetz 27:18  Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi?
Gene VulgHetz 27:19  Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Gene VulgHetz 27:20  Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:
Gene VulgHetz 27:21  Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Gene VulgHetz 27:22  Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau.
Gene VulgHetz 27:23  Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi,
Gene VulgHetz 27:25  At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. quo hausto,
Gene VulgHetz 27:26  dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
Gene VulgHetz 27:27  Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Gene VulgHetz 27:28  Det tibi Deus de rore cæli, et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
Gene VulgHetz 27:29  Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Gene VulgHetz 27:30  Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,
Gene VulgHetz 27:31  coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua.
Gene VulgHetz 27:32  Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
Gene VulgHetz 27:33  Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus.
Gene VulgHetz 27:34  Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
Gene VulgHetz 27:35  Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
Gene VulgHetz 27:36  At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Gene VulgHetz 27:37  Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
Gene VulgHetz 27:38  Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,
Gene VulgHetz 27:39  motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper
Gene VulgHetz 27:40  erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis.
Gene VulgHetz 27:41  Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum.
Gene VulgHetz 27:42  Nunciata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Gene VulgHetz 27:43  Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
Gene VulgHetz 27:44  habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
Gene VulgHetz 27:45  et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. cur utroque orbabor filio in uno die?
Gene VulgHetz 27:46  Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terræ, nolo vivere.
Chapter 28
Gene VulgHetz 28:1  Vocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan:
Gene VulgHetz 28:2  sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Gene VulgHetz 28:3  Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum.
Gene VulgHetz 28:4  Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.
Gene VulgHetz 28:5  Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
Gene VulgHetz 28:6  Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
Gene VulgHetz 28:7  quodque obediens Iacob parentibus suis isset in Syriam:
Gene VulgHetz 28:8  probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
Gene VulgHetz 28:9  ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
Gene VulgHetz 28:10  Igitur egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haran.
Gene VulgHetz 28:11  Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
Gene VulgHetz 28:12  Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
Gene VulgHetz 28:13  et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gene VulgHetz 28:14  Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et BENEDICENTUR IN TE et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Gene VulgHetz 28:15  Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.
Gene VulgHetz 28:16  Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Gene VulgHetz 28:17  Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
Gene VulgHetz 28:18  Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
Gene VulgHetz 28:19  Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.
Gene VulgHetz 28:20  Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Gene VulgHetz 28:21  reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Gene VulgHetz 28:22  et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
Chapter 29
Gene VulgHetz 29:2  Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
Gene VulgHetz 29:3  Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Gene VulgHetz 29:4  Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
Gene VulgHetz 29:5  Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Gene VulgHetz 29:6  Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.
Gene VulgHetz 29:7  Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
Gene VulgHetz 29:8  Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
Gene VulgHetz 29:9  Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
Gene VulgHetz 29:10  Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Gene VulgHetz 29:11  Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
Gene VulgHetz 29:12  et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nunciavit patri suo.
Gene VulgHetz 29:13  Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
Gene VulgHetz 29:14  respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
Gene VulgHetz 29:15  dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
Gene VulgHetz 29:16  Habebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur Rachel.
Gene VulgHetz 29:17  Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
Gene VulgHetz 29:18  Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
Gene VulgHetz 29:19  Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro, mane apud me.
Gene VulgHetz 29:20  Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
Gene VulgHetz 29:21  Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
Gene VulgHetz 29:22  Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
Gene VulgHetz 29:24  dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
Gene VulgHetz 29:25  et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Gene VulgHetz 29:26  Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
Gene VulgHetz 29:27  Imple hebdomadam dierum huius copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Gene VulgHetz 29:28  Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
Gene VulgHetz 29:30  Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
Gene VulgHetz 29:31  Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Gene VulgHetz 29:32  Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus.
Gene VulgHetz 29:33  Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. vocavitque nomen eius Simeon.
Gene VulgHetz 29:34  Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi.
Gene VulgHetz 29:35  Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. et ob hoc vocavit eum, Iudam: cessavitque parere.
Chapter 30
Gene VulgHetz 30:1  Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Gene VulgHetz 30:2  Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Gene VulgHetz 30:3  At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Gene VulgHetz 30:5  ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Gene VulgHetz 30:6  Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
Gene VulgHetz 30:8  pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali.
Gene VulgHetz 30:9  Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Gene VulgHetz 30:11  dixit: Feliciter. et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
Gene VulgHetz 30:13  Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser.
Gene VulgHetz 30:14  Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Gene VulgHetz 30:15  Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Gene VulgHetz 30:16  Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Gene VulgHetz 30:17  Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
Gene VulgHetz 30:18  et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque nomen eius, Issachar.
Gene VulgHetz 30:20  et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon.
Gene VulgHetz 30:22  Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
Gene VulgHetz 30:23  Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Gene VulgHetz 30:24  Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Gene VulgHetz 30:25  Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
Gene VulgHetz 30:26  Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Gene VulgHetz 30:27  Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Gene VulgHetz 30:29  At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Gene VulgHetz 30:30  Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Gene VulgHetz 30:31  Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
Gene VulgHetz 30:32  Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Gene VulgHetz 30:33  Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Gene VulgHetz 30:35  Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
Gene VulgHetz 30:36  Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
Gene VulgHetz 30:37  Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Gene VulgHetz 30:38  Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
Gene VulgHetz 30:39  Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
Gene VulgHetz 30:40  Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
Gene VulgHetz 30:41  Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
Gene VulgHetz 30:42  quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Iacob.
Gene VulgHetz 30:43  Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Chapter 31
Gene VulgHetz 31:1  Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
Gene VulgHetz 31:2  animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Gene VulgHetz 31:3  maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
Gene VulgHetz 31:4  Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
Gene VulgHetz 31:5  dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
Gene VulgHetz 31:6  Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Gene VulgHetz 31:7  Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Gene VulgHetz 31:8  Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus. quando vero econtrario ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
Gene VulgHetz 31:9  Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
Gene VulgHetz 31:10  Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
Gene VulgHetz 31:11  Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.
Gene VulgHetz 31:12  Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
Gene VulgHetz 31:13  Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
Gene VulgHetz 31:14  Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri?
Gene VulgHetz 31:15  Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
Gene VulgHetz 31:16  Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
Gene VulgHetz 31:17  Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit.
Gene VulgHetz 31:18  Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
Gene VulgHetz 31:19  Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Gene VulgHetz 31:20  Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret.
Gene VulgHetz 31:21  Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Gene VulgHetz 31:22  nunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
Gene VulgHetz 31:23  Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad.
Gene VulgHetz 31:24  Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob.
Gene VulgHetz 31:25  Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium.
Gene VulgHetz 31:26  Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
Gene VulgHetz 31:27  Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
Gene VulgHetz 31:28  Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
Gene VulgHetz 31:29  valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius.
Gene VulgHetz 31:30  Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
Gene VulgHetz 31:31  Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
Gene VulgHetz 31:32  Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
Gene VulgHetz 31:33  Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Gene VulgHetz 31:34  illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
Gene VulgHetz 31:35  ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo quærentis est.
Gene VulgHetz 31:36  Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
Gene VulgHetz 31:37  et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te.
Gene VulgHetz 31:38  Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
Gene VulgHetz 31:39  nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
Gene VulgHetz 31:40  die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Gene VulgHetz 31:41  Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Gene VulgHetz 31:42  Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Gene VulgHetz 31:43  Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Gene VulgHetz 31:44  Veni ergo, et ineamus fœdus: ut sit in testimonium inter me et te.
Gene VulgHetz 31:45  Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
Gene VulgHetz 31:46  dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
Gene VulgHetz 31:47  quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguæ suæ.
Gene VulgHetz 31:48  Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
Gene VulgHetz 31:49  Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
Gene VulgHetz 31:50  si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.
Gene VulgHetz 31:51  Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
Gene VulgHetz 31:52  testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
Gene VulgHetz 31:53  Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:
Gene VulgHetz 31:54  immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi.
Gene VulgHetz 31:55  Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Chapter 32
Gene VulgHetz 32:1  Iacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam Angeli Dei.
Gene VulgHetz 32:2  Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc. et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
Gene VulgHetz 32:3  Misit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Gene VulgHetz 32:4  præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
Gene VulgHetz 32:5  Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Gene VulgHetz 32:6  Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Gene VulgHetz 32:7  Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas,
Gene VulgHetz 32:8  dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
Gene VulgHetz 32:9  Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
Gene VulgHetz 32:10  minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
Gene VulgHetz 32:11  Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Gene VulgHetz 32:12  Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.
Gene VulgHetz 32:13  Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
Gene VulgHetz 32:14  capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Gene VulgHetz 32:15  camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem.
Gene VulgHetz 32:16  Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
Gene VulgHetz 32:17  Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quæ sequeris?
Gene VulgHetz 32:18  respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit.
Gene VulgHetz 32:19  Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum.
Gene VulgHetz 32:20  Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi.
Gene VulgHetz 32:21  Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Gene VulgHetz 32:22  Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc.
Gene VulgHetz 32:24  mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Gene VulgHetz 32:25  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.
Gene VulgHetz 32:26  Dixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Gene VulgHetz 32:28  At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
Gene VulgHetz 32:29  Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
Gene VulgHetz 32:30  Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Gene VulgHetz 32:31  Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Gene VulgHetz 32:32  Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.
Chapter 33
Gene VulgHetz 33:1  Elevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum:
Gene VulgHetz 33:2  et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph novissimos.
Gene VulgHetz 33:3  Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Gene VulgHetz 33:4  Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit.
Gene VulgHetz 33:5  Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo.
Gene VulgHetz 33:6  Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
Gene VulgHetz 33:7  Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
Gene VulgHetz 33:8  Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Gene VulgHetz 33:9  At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Gene VulgHetz 33:10  Dixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
Gene VulgHetz 33:11  et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Gene VulgHetz 33:12  ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Gene VulgHetz 33:13  Dixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Gene VulgHetz 33:14  Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Gene VulgHetz 33:15  Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi.
Gene VulgHetz 33:16  Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Gene VulgHetz 33:17  Et Iacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula.
Gene VulgHetz 33:18  Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit iuxta oppidum.
Gene VulgHetz 33:19  Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Gene VulgHetz 33:20  Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
Chapter 34
Gene VulgHetz 34:1  Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
Gene VulgHetz 34:2  Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
Gene VulgHetz 34:3  Et conglutinata est anima eius cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Gene VulgHetz 34:4  Et pergens ad Hemor patrem suum, Accipe, inquit, mihi puellam hanc coniugem.
Gene VulgHetz 34:5  Quod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
Gene VulgHetz 34:6  Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob,
Gene VulgHetz 34:7  ecce filii eius veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
Gene VulgHetz 34:8  Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
Gene VulgHetz 34:9  et iungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite.
Gene VulgHetz 34:10  Et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam.
Gene VulgHetz 34:11  Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo:
Gene VulgHetz 34:12  augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Gene VulgHetz 34:13  Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
Gene VulgHetz 34:14  Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
Gene VulgHetz 34:15  Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
Gene VulgHetz 34:16  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus:
Gene VulgHetz 34:17  si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
Gene VulgHetz 34:18  Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio eius:
Gene VulgHetz 34:19  nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
Gene VulgHetz 34:20  Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
Gene VulgHetz 34:21  Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
Gene VulgHetz 34:22  Unum est quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
Gene VulgHetz 34:23  Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
Gene VulgHetz 34:24  Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
Gene VulgHetz 34:25  Et ecce, die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
Gene VulgHetz 34:26  Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Gene VulgHetz 34:27  Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Gene VulgHetz 34:28  Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
Gene VulgHetz 34:29  parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
Gene VulgHetz 34:30  Quibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ huius. nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
Gene VulgHetz 34:31  Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
Chapter 35
Gene VulgHetz 35:1  Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Gene VulgHetz 35:2  Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Gene VulgHetz 35:3  Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.
Gene VulgHetz 35:4  Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.
Gene VulgHetz 35:5  Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
Gene VulgHetz 35:6  Venit igitur Iacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo.
Gene VulgHetz 35:7  Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
Gene VulgHetz 35:8  Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
Gene VulgHetz 35:9  Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei,
Gene VulgHetz 35:10  dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,
Gene VulgHetz 35:11  dixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur.
Gene VulgHetz 35:12  Terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
Gene VulgHetz 35:14  Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:
Gene VulgHetz 35:16  Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
Gene VulgHetz 35:17  ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
Gene VulgHetz 35:18  Egrediente autem anima præ dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextræ.
Gene VulgHetz 35:19  Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
Gene VulgHetz 35:20  Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.
Gene VulgHetz 35:21  Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
Gene VulgHetz 35:22  Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
Gene VulgHetz 35:23  Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon.
Gene VulgHetz 35:26  Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Gene VulgHetz 35:27  Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, Civitatem Arbee, hæc est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Gene VulgHetz 35:28  Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Gene VulgHetz 35:29  Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
Chapter 36
Gene VulgHetz 36:2  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
Gene VulgHetz 36:4  Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
Gene VulgHetz 36:5  Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gene VulgHetz 36:6  Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob.
Gene VulgHetz 36:7  Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
Gene VulgHetz 36:9  Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Gene VulgHetz 36:10  et hæc nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Gene VulgHetz 36:11  Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
Gene VulgHetz 36:12  Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gene VulgHetz 36:13  Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgHetz 36:14  Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
Gene VulgHetz 36:15  Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Gene VulgHetz 36:16  dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gene VulgHetz 36:17  Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
Gene VulgHetz 36:18  Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Gene VulgHetz 36:19  Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
Gene VulgHetz 36:20  Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
Gene VulgHetz 36:21  et Dison, et Eser, et Disan. hi duces Horræi, filii Seir in Terra Edom.
Gene VulgHetz 36:22  Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna.
Gene VulgHetz 36:23  Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
Gene VulgHetz 36:24  Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
Gene VulgHetz 36:26  Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan.
Gene VulgHetz 36:29  Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Gene VulgHetz 36:30  dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir.
Gene VulgHetz 36:31  Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:
Gene VulgHetz 36:33  Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zaræ de Bosra.
Gene VulgHetz 36:34  Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Gene VulgHetz 36:35  Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
Gene VulgHetz 36:36  Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Gene VulgHetz 36:37  Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Gene VulgHetz 36:38  Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
Gene VulgHetz 36:39  Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
Gene VulgHetz 36:40  Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Gene VulgHetz 36:43  dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
Chapter 37
Gene VulgHetz 37:1  Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Gene VulgHetz 37:2  Et hæ sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
Gene VulgHetz 37:3  Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
Gene VulgHetz 37:4  Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Gene VulgHetz 37:5  Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa maioris odii seminarium fuit.
Gene VulgHetz 37:7  Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Gene VulgHetz 37:8  Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
Gene VulgHetz 37:9  Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Gene VulgHetz 37:10  Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
Gene VulgHetz 37:11  Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Gene VulgHetz 37:12  Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
Gene VulgHetz 37:13  dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Gene VulgHetz 37:14  Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem:
Gene VulgHetz 37:15  invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
Gene VulgHetz 37:16  At ille respondit: Fratres meos quæro, indica mihi ubi pascant greges.
Gene VulgHetz 37:17  Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
Gene VulgHetz 37:18  Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
Gene VulgHetz 37:20  venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Gene VulgHetz 37:21  Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
Gene VulgHetz 37:22  Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Gene VulgHetz 37:23  Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita:
Gene VulgHetz 37:24  miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
Gene VulgHetz 37:25  Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
Gene VulgHetz 37:26  Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
Gene VulgHetz 37:27  Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Gene VulgHetz 37:28  Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
Gene VulgHetz 37:29  Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Gene VulgHetz 37:30  et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
Gene VulgHetz 37:31  Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine hœdi, quem occiderant, tinxerunt:
Gene VulgHetz 37:32  mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
Gene VulgHetz 37:33  Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
Gene VulgHetz 37:34  Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
Gene VulgHetz 37:35  Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Gene VulgHetz 37:36  Madianitæ vendiderunt Ioseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum.
Chapter 38
Gene VulgHetz 38:1  Eodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad Virum Odollamitem, nomine Hiram.
Gene VulgHetz 38:2  Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
Gene VulgHetz 38:3  Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her.
Gene VulgHetz 38:4  Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
Gene VulgHetz 38:5  Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela. quo nato, parere ultra cessavit.
Gene VulgHetz 38:6  Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
Gene VulgHetz 38:7  Fuit quoque Her primogenitus Iudæ, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Gene VulgHetz 38:8  Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
Gene VulgHetz 38:9  Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Gene VulgHetz 38:10  Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Gene VulgHetz 38:11  Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
Gene VulgHetz 38:12  Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudæ: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
Gene VulgHetz 38:13  Nunciatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Gene VulgHetz 38:14  Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
Gene VulgHetz 38:15  Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Gene VulgHetz 38:16  Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
Gene VulgHetz 38:17  dixit: Mittam tibi hœdam de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
Gene VulgHetz 38:18  Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
Gene VulgHetz 38:19  et surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Gene VulgHetz 38:20  Misit autem Iudas hœdum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
Gene VulgHetz 38:21  interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
Gene VulgHetz 38:22  Reversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
Gene VulgHetz 38:23  Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hœdum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
Gene VulgHetz 38:24  Ecce autem post tres menses nunciaverunt Iudæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur.
Gene VulgHetz 38:25  Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius hæc sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus.
Gene VulgHetz 38:26  Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
Gene VulgHetz 38:27  Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
Gene VulgHetz 38:29  Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Gene VulgHetz 38:30  Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
Chapter 39
Gene VulgHetz 39:1  Igitur Ioseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Ægyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Gene VulgHetz 39:2  Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Gene VulgHetz 39:3  qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
Gene VulgHetz 39:4  Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
Gene VulgHetz 39:5  benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam eius substantiam:
Gene VulgHetz 39:6  nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu.
Gene VulgHetz 39:7  Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum.
Gene VulgHetz 39:8  Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Gene VulgHetz 39:9  nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
Gene VulgHetz 39:10  Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
Gene VulgHetz 39:11  Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
Gene VulgHetz 39:12  et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras.
Gene VulgHetz 39:13  Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
Gene VulgHetz 39:14  vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
Gene VulgHetz 39:15  et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Gene VulgHetz 39:16  In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
Gene VulgHetz 39:17  et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi:
Gene VulgHetz 39:18  cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
Gene VulgHetz 39:19  His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde:
Gene VulgHetz 39:20  tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Gene VulgHetz 39:21  Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Gene VulgHetz 39:22  Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
Gene VulgHetz 39:23  Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.
Chapter 40
Gene VulgHetz 40:1  His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.
Gene VulgHetz 40:2  Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus)
Gene VulgHetz 40:3  misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Ioseph.
Gene VulgHetz 40:4  At custos carceris tradidit eos Ioseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
Gene VulgHetz 40:5  Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi:
Gene VulgHetz 40:6  ad quos cum introisset Ioseph mane, et vidisset eos tristes,
Gene VulgHetz 40:7  sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
Gene VulgHetz 40:8  Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
Gene VulgHetz 40:9  Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
Gene VulgHetz 40:10  in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
Gene VulgHetz 40:11  calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
Gene VulgHetz 40:12  Respondit Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt:
Gene VulgHetz 40:13  post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
Gene VulgHetz 40:14  Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
Gene VulgHetz 40:15  quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Gene VulgHetz 40:16  Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, Quod tria canistra farinæ haberem super caput meum:
Gene VulgHetz 40:17  et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Gene VulgHetz 40:18  Respondit Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies sunt:
Gene VulgHetz 40:19  post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
Gene VulgHetz 40:20  Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
Gene VulgHetz 40:21  Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
Gene VulgHetz 40:22  alterum suspendit in patibulo, ut coniectoris veritas probaretur.
Gene VulgHetz 40:23  Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Chapter 41
Gene VulgHetz 41:1  Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
Gene VulgHetz 41:2  de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus.
Gene VulgHetz 41:3  Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ, confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:
Gene VulgHetz 41:4  devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
Gene VulgHetz 41:5  rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ:
Gene VulgHetz 41:6  aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,
Gene VulgHetz 41:7  devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
Gene VulgHetz 41:8  et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores Ægypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
Gene VulgHetz 41:9  Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:
Gene VulgHetz 41:10  Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum:
Gene VulgHetz 41:11  ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.
Gene VulgHetz 41:12  Erat ibi puer Hebræus, eiusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
Gene VulgHetz 41:13  audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce.
Gene VulgHetz 41:14  Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei.
Gene VulgHetz 41:15  Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime coniicere.
Gene VulgHetz 41:16  Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
Gene VulgHetz 41:17  Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
Gene VulgHetz 41:18  et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant.
Gene VulgHetz 41:19  et ecce, has sequebantur aliæ septem boves in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim:
Gene VulgHetz 41:21  nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
Gene VulgHetz 41:22  vidi somnium: Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
Gene VulgHetz 41:23  Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula:
Gene VulgHetz 41:24  quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
Gene VulgHetz 41:25  Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
Gene VulgHetz 41:26  Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ: septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
Gene VulgHetz 41:27  Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
Gene VulgHetz 41:29  Ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti:
Gene VulgHetz 41:30  quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Gene VulgHetz 41:31  et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
Gene VulgHetz 41:32  Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
Gene VulgHetz 41:33  Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum Terræ Ægypti:
Gene VulgHetz 41:34  Qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
Gene VulgHetz 41:35  qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
Gene VulgHetz 41:36  Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.
Gene VulgHetz 41:37  Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius:
Gene VulgHetz 41:38  locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
Gene VulgHetz 41:39  Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
Gene VulgHetz 41:40  Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.
Gene VulgHetz 41:41  Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.
Gene VulgHetz 41:42  Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
Gene VulgHetz 41:43  Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genuflecterent, et præpositum esse scirent universæ Terræ Ægypti.
Gene VulgHetz 41:44  Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.
Gene VulgHetz 41:45  Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Ægypti
Gene VulgHetz 41:46  (Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones Ægypti.
Gene VulgHetz 41:47  Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
Gene VulgHetz 41:48  Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
Gene VulgHetz 41:49  Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
Gene VulgHetz 41:50  Nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Gene VulgHetz 41:51  Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Gene VulgHetz 41:52  Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
Gene VulgHetz 41:53  Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto:
Gene VulgHetz 41:54  cœperunt venire septem anni inopiæ: quos prædixerat Ioseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.
Gene VulgHetz 41:55  Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
Gene VulgHetz 41:56  Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.
Gene VulgHetz 41:57  Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.
Chapter 42
Gene VulgHetz 42:1  Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
Gene VulgHetz 42:2  audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
Gene VulgHetz 42:3  Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,
Gene VulgHetz 42:4  Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Gene VulgHetz 42:5  ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Gene VulgHetz 42:6  Et Ioseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Gene VulgHetz 42:7  et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Gene VulgHetz 42:8  Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
Gene VulgHetz 42:9  Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
Gene VulgHetz 42:10  Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Gene VulgHetz 42:11  Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Gene VulgHetz 42:12  Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ huius considerare venistis.
Gene VulgHetz 42:13  At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Gene VulgHetz 42:14  Hoc est, ait, quod locutus sum: Exploratores estis.
Gene VulgHetz 42:15  Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Gene VulgHetz 42:16  Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
Gene VulgHetz 42:18  Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Gene VulgHetz 42:19  Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,
Gene VulgHetz 42:20  et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Gene VulgHetz 42:21  et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Gene VulgHetz 42:22  E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius exquiritur.
Gene VulgHetz 42:23  Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Gene VulgHetz 42:24  Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
Gene VulgHetz 42:25  Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
Gene VulgHetz 42:26  At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Gene VulgHetz 42:27  Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Gene VulgHetz 42:28  dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
Gene VulgHetz 42:29  Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes:
Gene VulgHetz 42:30  Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.
Gene VulgHetz 42:31  Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
Gene VulgHetz 42:32  Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
Gene VulgHetz 42:33  Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Gene VulgHetz 42:34  fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.
Gene VulgHetz 42:35  His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
Gene VulgHetz 42:36  dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis, Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
Gene VulgHetz 42:37  Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Gene VulgHetz 42:38  At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Chapter 43
Gene VulgHetz 43:2  Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
Gene VulgHetz 43:3  Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
Gene VulgHetz 43:4  Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
Gene VulgHetz 43:5  sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus, denunciavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Gene VulgHetz 43:6  Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
Gene VulgHetz 43:7  At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
Gene VulgHetz 43:8  Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
Gene VulgHetz 43:9  Ego suscipio puerum: de manu mea require illum. nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
Gene VulgHetz 43:10  Si non intercessisset dilatio, iam vice alter venissemus.
Gene VulgHetz 43:11  Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
Gene VulgHetz 43:12  Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
Gene VulgHetz 43:14  Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Beniamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Gene VulgHetz 43:15  Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Beniamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Ioseph.
Gene VulgHetz 43:16  Quos cum ille vidisset, et Beniamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Gene VulgHetz 43:17  Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
Gene VulgHetz 43:18  Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subiiciat servituti et nos, et asinos nostros.
Gene VulgHetz 43:19  Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus
Gene VulgHetz 43:20  locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas:
Gene VulgHetz 43:21  quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
Gene VulgHetz 43:22  Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
Gene VulgHetz 43:23  At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris. nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
Gene VulgHetz 43:24  Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Gene VulgHetz 43:25  Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
Gene VulgHetz 43:26  Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
Gene VulgHetz 43:27  At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
Gene VulgHetz 43:28  Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
Gene VulgHetz 43:29  Attollens autem Ioseph oculos, vidit Beniamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
Gene VulgHetz 43:30  Festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrymæ: et introiens cubiculum flevit.
Gene VulgHetz 43:31  Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Gene VulgHetz 43:32  Quibus appositis, seorsum Ioseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant huiuscemodi convivium)
Gene VulgHetz 43:33  sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua, et minimus iuxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
Gene VulgHetz 43:34  sumptis partibus quas ab eo acceperant: maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Chapter 44
Gene VulgHetz 44:1  Præcepit autem Ioseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Gene VulgHetz 44:2  Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. factumque est ita.
Gene VulgHetz 44:4  Iamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
Gene VulgHetz 44:5  Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
Gene VulgHetz 44:6  Fecit ille ut iusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est.
Gene VulgHetz 44:7  Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Gene VulgHetz 44:8  Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quo modo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Gene VulgHetz 44:9  Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
Gene VulgHetz 44:10  Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
Gene VulgHetz 44:11  Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Gene VulgHetz 44:12  Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Beniamin.
Gene VulgHetz 44:13  At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Gene VulgHetz 44:14  Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Gene VulgHetz 44:15  Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Gene VulgHetz 44:16  Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
Gene VulgHetz 44:17  Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Gene VulgHetz 44:18  Accedens autem propius Iudas, confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
Gene VulgHetz 44:19  dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem?
Gene VulgHetz 44:20  et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Gene VulgHetz 44:21  Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
Gene VulgHetz 44:22  Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
Gene VulgHetz 44:23  Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
Gene VulgHetz 44:24  Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
Gene VulgHetz 44:25  Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
Gene VulgHetz 44:26  Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
Gene VulgHetz 44:27  Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Gene VulgHetz 44:28  Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
Gene VulgHetz 44:29  Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
Gene VulgHetz 44:30  Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit, (cum anima illius ex huius anima pendeat)
Gene VulgHetz 44:31  videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Gene VulgHetz 44:32  Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Gene VulgHetz 44:33  Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Gene VulgHetz 44:34  Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
Chapter 45
Gene VulgHetz 45:1  Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
Gene VulgHetz 45:2  Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
Gene VulgHetz 45:3  Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
Gene VulgHetz 45:4  Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
Gene VulgHetz 45:5  Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
Gene VulgHetz 45:6  Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
Gene VulgHetz 45:7  Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
Gene VulgHetz 45:8  Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus eius, ac principem in omni terra Ægypti.
Gene VulgHetz 45:9  Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,
Gene VulgHetz 45:10  et habitabis in terra Gessen: erisque iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides.
Gene VulgHetz 45:11  Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
Gene VulgHetz 45:12  En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Gene VulgHetz 45:13  Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
Gene VulgHetz 45:14  Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum eius.
Gene VulgHetz 45:15  Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
Gene VulgHetz 45:16  Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia eius.
Gene VulgHetz 45:17  Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan,
Gene VulgHetz 45:18  et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.
Gene VulgHetz 45:19  Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocyus venientes.
Gene VulgHetz 45:20  Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti, vestræ erunt.
Gene VulgHetz 45:21  Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere.
Gene VulgHetz 45:22  Singulis quoque proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
Gene VulgHetz 45:23  tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti: et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Gene VulgHetz 45:24  Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Gene VulgHetz 45:25  Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob.
Gene VulgHetz 45:26  Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Gene VulgHetz 45:27  Illi econtra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quæ miserat, revixit spiritus eius,
Gene VulgHetz 45:28  et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
Chapter 46
Gene VulgHetz 46:1  Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Gene VulgHetz 46:2  audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Gene VulgHetz 46:3  Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Gene VulgHetz 46:4  Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
Gene VulgHetz 46:5  Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
Gene VulgHetz 46:6  et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
Gene VulgHetz 46:7  filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
Gene VulgHetz 46:8  Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Gene VulgHetz 46:9  Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Gene VulgHetz 46:10  Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
Gene VulgHetz 46:12  Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Gene VulgHetz 46:15  Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres.
Gene VulgHetz 46:16  Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
Gene VulgHetz 46:17  Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Gene VulgHetz 46:18  hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. et hos genuit Iacob sedecim animas.
Gene VulgHetz 46:20  Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Gene VulgHetz 46:21  Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
Gene VulgHetz 46:22  hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim.
Gene VulgHetz 46:24  Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem.
Gene VulgHetz 46:25  Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem.
Gene VulgHetz 46:26  Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
Gene VulgHetz 46:27  Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
Gene VulgHetz 46:28  Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
Gene VulgHetz 46:29  Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
Gene VulgHetz 46:30  Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Gene VulgHetz 46:31  At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
Gene VulgHetz 46:32  et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
Gene VulgHetz 46:33  Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
Gene VulgHetz 46:34  Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
Chapter 47
Gene VulgHetz 47:1  Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de Terra Chanaan: et ecce consistunt in Terra Gessen.
Gene VulgHetz 47:2  Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
Gene VulgHetz 47:3  quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri.
Gene VulgHetz 47:4  Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in Terra Gessen.
Gene VulgHetz 47:5  Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Gene VulgHetz 47:6  Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis Terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Gene VulgHetz 47:7  Post hæc introduxit Ioseph patrem suum ad Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
Gene VulgHetz 47:8  et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
Gene VulgHetz 47:9  Respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Gene VulgHetz 47:11  Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
Gene VulgHetz 47:12  Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.
Gene VulgHetz 47:13  In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.
Gene VulgHetz 47:14  E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.
Gene VulgHetz 47:15  Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Ioseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
Gene VulgHetz 47:16  Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
Gene VulgHetz 47:17  Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Gene VulgHetz 47:18  Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Gene VulgHetz 47:19  Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
Gene VulgHetz 47:20  Emit igitur Ioseph omnem Terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subiecitque eam Pharaoni,
Gene VulgHetz 47:21  et cunctos populos eius a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines eius,
Gene VulgHetz 47:22  præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Gene VulgHetz 47:23  Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
Gene VulgHetz 47:24  ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
Gene VulgHetz 47:25  Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
Gene VulgHetz 47:26  Ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
Gene VulgHetz 47:27  Habitavit ergo Israel in Ægypto, idest, in Terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
Gene VulgHetz 47:28  Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum.
Gene VulgHetz 47:29  Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:
Gene VulgHetz 47:30  sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro maiorum meorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Gene VulgHetz 47:31  Et ille: Iura ergo, inquit, mihi. Quo iurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
Chapter 48
Gene VulgHetz 48:1  His ita transactis, nunciatum est Ioseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Gene VulgHetz 48:2  Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
Gene VulgHetz 48:3  Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in Terra Chanaan: benedixitque mihi,
Gene VulgHetz 48:4  et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Gene VulgHetz 48:5  Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in Terra Ægypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Gene VulgHetz 48:6  Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Gene VulgHetz 48:7  Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam iuxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
Gene VulgHetz 48:8  Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
Gene VulgHetz 48:9  Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
Gene VulgHetz 48:10  Oculi enim Israel caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
Gene VulgHetz 48:11  dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Gene VulgHetz 48:12  Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Gene VulgHetz 48:13  Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
Gene VulgHetz 48:14  Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat, commutans manus.
Gene VulgHetz 48:15  Benedixitque Iacob filiis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Gene VulgHetz 48:16  Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
Gene VulgHetz 48:17  Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
Gene VulgHetz 48:18  Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput eius.
Gene VulgHetz 48:19  Qui renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illius crescet in gentes.
Gene VulgHetz 48:20  Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Gene VulgHetz 48:21  Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Gene VulgHetz 48:22  Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
Chapter 49
Gene VulgHetz 49:1  Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annunciem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
Gene VulgHetz 49:2  Congregamini, et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum:
Gene VulgHetz 49:3  Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, maior in imperio.
Gene VulgHetz 49:4  Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius.
Gene VulgHetz 49:5  Simeon et Levi fratres: vasa iniquitatis bellantia.
Gene VulgHetz 49:6  In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Gene VulgHetz 49:7  Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel.
Gene VulgHetz 49:8  Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
Gene VulgHetz 49:9  Catulus leonis Iuda: ad prædam fili mi ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum?
Gene VulgHetz 49:10  NON AUFERETUR sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Gene VulgHetz 49:11  Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum.
Gene VulgHetz 49:12  Pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores.
Gene VulgHetz 49:13  Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Gene VulgHetz 49:15  Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
Gene VulgHetz 49:16  Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
Gene VulgHetz 49:17  Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Gene VulgHetz 49:19  Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
Gene VulgHetz 49:20  Aser, pinguis panis eius, et præbebit delicias regibus.
Gene VulgHetz 49:21  Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
Gene VulgHetz 49:22  Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
Gene VulgHetz 49:23  Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
Gene VulgHetz 49:24  Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est lapis Israel.
Gene VulgHetz 49:25  Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Gene VulgHetz 49:26  Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum eius: donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
Gene VulgHetz 49:27  Beniamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.
Gene VulgHetz 49:28  Omnes hi in tribubus Israel duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Gene VulgHetz 49:29  Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
Gene VulgHetz 49:30  contra Mambre in Terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
Gene VulgHetz 49:31  Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem eius: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua: ibi et Lia condita iacet.
Gene VulgHetz 49:32  Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.
Chapter 50
Gene VulgHetz 50:1  Quod cernens Ioseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum.
Gene VulgHetz 50:2  Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Gene VulgHetz 50:3  Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Gene VulgHetz 50:4  Et expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
Gene VulgHetz 50:5  eo quod pater meus adiuraverit me, dicens: En morior, in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Gene VulgHetz 50:6  Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
Gene VulgHetz 50:7  Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique maiores natu Terræ Ægypti:
Gene VulgHetz 50:8  domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis quæ dereliquerant in Terra Gessen.
Gene VulgHetz 50:9  Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
Gene VulgHetz 50:10  Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Iordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies.
Gene VulgHetz 50:11  Quod cum vidissent habitatores Terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
Gene VulgHetz 50:13  Et portantes eum in Terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo contra faciem Mambre.
Gene VulgHetz 50:14  Reversusque est Ioseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
Gene VulgHetz 50:15  Quo mortuo, timentes fratres eius, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Gene VulgHetz 50:16  mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
Gene VulgHetz 50:17  ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
Gene VulgHetz 50:18  Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui sumus.
Gene VulgHetz 50:19  Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
Gene VulgHetz 50:20  Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Gene VulgHetz 50:21  Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros. consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Gene VulgHetz 50:22  Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
Gene VulgHetz 50:23  Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham, Isaac, et Iacob.
Gene VulgHetz 50:24  Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos: asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
Gene VulgHetz 50:25  mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.