SIRACH
Up
Chapter 1
Sira | VulgClem | 1:2 | Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ? | |
Sira | VulgClem | 1:7 | disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ? | |
Sira | VulgClem | 1:8 | Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. | |
Sira | VulgClem | 1:10 | et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. | |
Sira | VulgClem | 1:12 | Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. | |
Sira | VulgClem | 1:15 | quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. | |
Sira | VulgClem | 1:16 | Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. | |
Sira | VulgClem | 1:24 | Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. | |
Sira | VulgClem | 1:26 | In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia. | |
Sira | VulgClem | 1:28 | nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est. | |
Sira | VulgClem | 1:30 | Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. | |
Chapter 2
Sira | VulgClem | 2:1 | Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. | |
Sira | VulgClem | 2:2 | Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis. | |
Sira | VulgClem | 2:3 | Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. | |
Sira | VulgClem | 2:4 | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe : | |
Sira | VulgClem | 2:5 | quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | |
Sira | VulgClem | 2:6 | Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce. | |
Sira | VulgClem | 2:7 | Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis. | |
Sira | VulgClem | 2:9 | Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. | |
Sira | VulgClem | 2:11 | Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. | |
Sira | VulgClem | 2:12 | Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ? | |
Sira | VulgClem | 2:13 | Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | |
Sira | VulgClem | 2:14 | Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! | |
Sira | VulgClem | 2:16 | Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! | |
Sira | VulgClem | 2:18 | Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius. | |
Sira | VulgClem | 2:19 | Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. | |
Sira | VulgClem | 2:20 | Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | |
Sira | VulgClem | 2:21 | Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, | |
Sira | VulgClem | 2:22 | dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. | |
Chapter 3
Sira | VulgClem | 3:3 | Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios. | |
Sira | VulgClem | 3:4 | Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. | |
Sira | VulgClem | 3:6 | Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. | |
Sira | VulgClem | 3:7 | Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. | |
Sira | VulgClem | 3:8 | Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. | |
Sira | VulgClem | 3:11 | Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta. | |
Sira | VulgClem | 3:15 | et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione. | |
Sira | VulgClem | 3:17 | et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. | |
Sira | VulgClem | 3:18 | Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! | |
Sira | VulgClem | 3:22 | Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. | |
Sira | VulgClem | 3:24 | In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. | |
Sira | VulgClem | 3:26 | multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. | |
Sira | VulgClem | 3:28 | Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. | |
Sira | VulgClem | 3:30 | Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. | |
Sira | VulgClem | 3:31 | Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. | |
Sira | VulgClem | 3:32 | Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. | |
Chapter 4
Sira | VulgClem | 4:5 | Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram : et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. | |
Sira | VulgClem | 4:6 | Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius : exaudiet autem eum qui fecit illum. | |
Sira | VulgClem | 4:7 | Congregationi pauperum affabilem te facito : et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. | |
Sira | VulgClem | 4:8 | Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. | |
Sira | VulgClem | 4:12 | Sapientia filiis suis vitam inspirat : et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. | |
Sira | VulgClem | 4:13 | Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus. | |
Sira | VulgClem | 4:15 | Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto : et eos qui diligunt illam, diligit Deus. | |
Sira | VulgClem | 4:19 | Timorem, et metum, et probationem inducet super illum : et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius. | |
Sira | VulgClem | 4:21 | et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. | |
Sira | VulgClem | 4:25 | est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. | |
Sira | VulgClem | 4:28 | nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo : | |
Sira | VulgClem | 4:29 | in lingua enim sapientia dignoscitur : et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. | |
Sira | VulgClem | 4:30 | Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. | |
Sira | VulgClem | 4:31 | Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. | |
Sira | VulgClem | 4:33 | Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. | |
Sira | VulgClem | 4:35 | Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. | |
Chapter 5
Sira | VulgClem | 5:1 | Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. | |
Sira | VulgClem | 5:3 | et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit. | |
Sira | VulgClem | 5:4 | Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor. | |
Sira | VulgClem | 5:5 | De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. | |
Sira | VulgClem | 5:6 | Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur : | |
Sira | VulgClem | 5:7 | misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. | |
Sira | VulgClem | 5:10 | Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. | |
Sira | VulgClem | 5:11 | Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | |
Sira | VulgClem | 5:12 | Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. | |
Sira | VulgClem | 5:13 | Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. | |
Sira | VulgClem | 5:14 | Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. | |
Sira | VulgClem | 5:15 | Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius. | |
Sira | VulgClem | 5:17 | super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. | |
Chapter 6
Sira | VulgClem | 6:1 | Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus hæreditabit : et omnis peccator invidus et bilinguis. | |
Sira | VulgClem | 6:2 | Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam : | |
Sira | VulgClem | 6:3 | et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. | |
Sira | VulgClem | 6:4 | Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. | |
Sira | VulgClem | 6:5 | Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. | |
Sira | VulgClem | 6:9 | Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. | |
Sira | VulgClem | 6:11 | Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. | |
Sira | VulgClem | 6:12 | Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. | |
Sira | VulgClem | 6:15 | Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. | |
Sira | VulgClem | 6:16 | Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum. | |
Sira | VulgClem | 6:17 | Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. | |
Sira | VulgClem | 6:21 | Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. | |
Sira | VulgClem | 6:22 | Quasi lapidis virtus probatio erit in illis : et non demorabuntur projicere illam. | |
Sira | VulgClem | 6:23 | Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. | |
Sira | VulgClem | 6:28 | Investiga illam, et manifestabitur tibi : et continens factus, ne derelinquas eam : | |
Sira | VulgClem | 6:30 | Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ : | |
Sira | VulgClem | 6:33 | Fili, si attenderis mihi, disces : et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris. | |
Sira | VulgClem | 6:34 | Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris. | |
Sira | VulgClem | 6:35 | In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. | |
Sira | VulgClem | 6:36 | Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. | |
Chapter 7
Sira | VulgClem | 7:5 | Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est : et penes regem noli velle videri sapiens. | |
Sira | VulgClem | 7:6 | Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. | |
Sira | VulgClem | 7:11 | Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. | |
Sira | VulgClem | 7:12 | Non irrideas hominem in amaritudine animæ : est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. | |
Sira | VulgClem | 7:15 | Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. | |
Sira | VulgClem | 7:20 | Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. | |
Sira | VulgClem | 7:21 | Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini : gratia enim verecundiæ illius super aurum. | |
Sira | VulgClem | 7:23 | Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua : non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. | |
Sira | VulgClem | 7:26 | Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. | |
Sira | VulgClem | 7:28 | Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. In toto corde tuo | |
Sira | VulgClem | 7:30 | memento quoniam nisi per illos natus non fuisses : et retribue illis, quomodo et illi tibi. | |
Sira | VulgClem | 7:33 | Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. | |
Sira | VulgClem | 7:34 | Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. | |
Sira | VulgClem | 7:35 | Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. | |
Chapter 8
Sira | VulgClem | 8:3 | multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. | |
Sira | VulgClem | 8:6 | Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus. | |
Sira | VulgClem | 8:8 | Noli de mortuo inimico tuo gaudere : sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. | |
Sira | VulgClem | 8:9 | Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare : | |
Sira | VulgClem | 8:10 | ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. | |
Sira | VulgClem | 8:13 | Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. | |
Sira | VulgClem | 8:18 | Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. | |
Sira | VulgClem | 8:19 | Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. | |
Sira | VulgClem | 8:20 | Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. | |
Chapter 9
Sira | VulgClem | 9:2 | Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. | |
Sira | VulgClem | 9:4 | Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. | |
Sira | VulgClem | 9:9 | Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. | |
Sira | VulgClem | 9:11 | Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit. | |
Sira | VulgClem | 9:13 | et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. | |
Sira | VulgClem | 9:16 | Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quæ futura sit illius subversio. | |
Sira | VulgClem | 9:17 | Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. | |
Sira | VulgClem | 9:18 | Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. | |
Sira | VulgClem | 9:20 | Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. | |
Sira | VulgClem | 9:21 | Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. | |
Sira | VulgClem | 9:23 | et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. | |
Sira | VulgClem | 9:24 | In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. | |
Chapter 10
Sira | VulgClem | 10:2 | Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. | |
Sira | VulgClem | 10:3 | Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. | |
Sira | VulgClem | 10:4 | In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. | |
Sira | VulgClem | 10:7 | Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. | |
Sira | VulgClem | 10:8 | Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. | |
Sira | VulgClem | 10:10 | Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. | |
Sira | VulgClem | 10:15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. | |
Sira | VulgClem | 10:16 | Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. | |
Sira | VulgClem | 10:18 | Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. | |
Sira | VulgClem | 10:23 | Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. | |
Sira | VulgClem | 10:24 | In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius. | |
Sira | VulgClem | 10:26 | Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. | |
Sira | VulgClem | 10:27 | Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum. | |
Sira | VulgClem | 10:28 | Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. | |
Sira | VulgClem | 10:31 | Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. | |
Sira | VulgClem | 10:32 | Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ? | |
Sira | VulgClem | 10:33 | Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. | |
Chapter 11
Sira | VulgClem | 11:1 | Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. | |
Sira | VulgClem | 11:4 | In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. | |
Sira | VulgClem | 11:6 | Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. | |
Sira | VulgClem | 11:7 | Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste. | |
Sira | VulgClem | 11:9 | De ea re quæ te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas. | |
Sira | VulgClem | 11:10 | Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si præcucurreris. | |
Sira | VulgClem | 11:11 | Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit. | |
Sira | VulgClem | 11:12 | Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate : | |
Sira | VulgClem | 11:13 | et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. | |
Sira | VulgClem | 11:15 | sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. | |
Sira | VulgClem | 11:16 | Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. | |
Sira | VulgClem | 11:20 | et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. | |
Sira | VulgClem | 11:21 | Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. | |
Sira | VulgClem | 11:24 | Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. | |
Sira | VulgClem | 11:27 | In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum : | |
Sira | VulgClem | 11:28 | quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. | |
Sira | VulgClem | 11:29 | Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. | |
Sira | VulgClem | 11:32 | Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. | |
Sira | VulgClem | 11:34 | A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur. | |
Sira | VulgClem | 11:35 | Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. | |
Chapter 12
Sira | VulgClem | 12:2 | Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino. | |
Sira | VulgClem | 12:3 | Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. | |
Sira | VulgClem | 12:4 | Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. | |
Sira | VulgClem | 12:6 | Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit : | |
Sira | VulgClem | 12:7 | nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. | |
Sira | VulgClem | 12:9 | In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est. | |
Sira | VulgClem | 12:10 | Non credas inimico tuo in æternum : sicut enim æramentum æruginat nequitia illius : | |
Sira | VulgClem | 12:12 | Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. | |
Sira | VulgClem | 12:13 | Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis ? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. | |
Sira | VulgClem | 12:15 | In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. | |
Sira | VulgClem | 12:16 | In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. | |
Chapter 13
Sira | VulgClem | 13:1 | Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam. | |
Sira | VulgClem | 13:2 | Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. | |
Sira | VulgClem | 13:7 | Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ? | |
Sira | VulgClem | 13:8 | Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. | |
Sira | VulgClem | 13:14 | Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. | |
Sira | VulgClem | 13:15 | Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis. | |
Sira | VulgClem | 13:16 | Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas : | |
Sira | VulgClem | 13:25 | Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. | |
Sira | VulgClem | 13:26 | Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum. | |
Sira | VulgClem | 13:27 | Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus. | |
Sira | VulgClem | 13:28 | Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. | |
Sira | VulgClem | 13:29 | Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum. | |
Sira | VulgClem | 13:30 | Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii. | |
Chapter 14
Sira | VulgClem | 14:1 | Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. | |
Sira | VulgClem | 14:3 | Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ? | |
Sira | VulgClem | 14:4 | Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. | |
Sira | VulgClem | 14:7 | Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam. | |
Sira | VulgClem | 14:9 | Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. | |
Sira | VulgClem | 14:10 | Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. | |
Sira | VulgClem | 14:12 | Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur. | |
Sira | VulgClem | 14:17 | Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. | |
Sira | VulgClem | 14:18 | Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. | |
Sira | VulgClem | 14:19 | Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. | |
Sira | VulgClem | 14:22 | Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei : | |
Sira | VulgClem | 14:23 | qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens : | |
Sira | VulgClem | 14:25 | qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. | |
Chapter 15
Sira | VulgClem | 15:2 | et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. | |
Sira | VulgClem | 15:3 | Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur : | |
Sira | VulgClem | 15:5 | et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. | |
Sira | VulgClem | 15:6 | Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. | |
Sira | VulgClem | 15:7 | Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo. | |
Sira | VulgClem | 15:8 | Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. | |
Sira | VulgClem | 15:10 | quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. | |
Sira | VulgClem | 15:16 | Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. | |
Sira | VulgClem | 15:19 | quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. | |
Chapter 16
Sira | VulgClem | 16:1 | Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. | |
Sira | VulgClem | 16:8 | Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. | |
Sira | VulgClem | 16:9 | Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. | |
Sira | VulgClem | 16:10 | Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. | |
Sira | VulgClem | 16:11 | Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. | |
Sira | VulgClem | 16:13 | Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. | |
Sira | VulgClem | 16:14 | Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. | |
Sira | VulgClem | 16:15 | Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. | |
Sira | VulgClem | 16:18 | Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. | |
Sira | VulgClem | 16:19 | Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. | |
Sira | VulgClem | 16:22 | Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. | |
Sira | VulgClem | 16:24 | Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo : | |
Sira | VulgClem | 16:25 | et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. | |
Sira | VulgClem | 16:26 | In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. | |
Sira | VulgClem | 16:27 | Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. | |
Chapter 17
Sira | VulgClem | 17:3 | Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. | |
Sira | VulgClem | 17:4 | Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. | |
Sira | VulgClem | 17:5 | Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. | |
Sira | VulgClem | 17:6 | Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. | |
Sira | VulgClem | 17:8 | ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius ; ut magnalia enarrent operum ejus. | |
Sira | VulgClem | 17:10 | Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. | |
Sira | VulgClem | 17:11 | Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo. | |
Sira | VulgClem | 17:16 | Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. | |
Sira | VulgClem | 17:17 | Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. | |
Sira | VulgClem | 17:18 | Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. | |
Sira | VulgClem | 17:19 | Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. | |
Sira | VulgClem | 17:20 | Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. | |
Sira | VulgClem | 17:23 | Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem : | |
Sira | VulgClem | 17:24 | et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. | |
Sira | VulgClem | 17:26 | Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio. | |
Sira | VulgClem | 17:27 | Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. | |
Sira | VulgClem | 17:29 | Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. | |
Sira | VulgClem | 17:30 | Quid lucidius sole ? et hic deficiet ; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur. | |
Chapter 18
Sira | VulgClem | 18:1 | Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. | |
Sira | VulgClem | 18:4 | virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ? | |
Sira | VulgClem | 18:7 | Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ? | |
Sira | VulgClem | 18:8 | Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. | |
Sira | VulgClem | 18:10 | Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. | |
Sira | VulgClem | 18:12 | Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem. | |
Sira | VulgClem | 18:20 | Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. | |
Sira | VulgClem | 18:21 | Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. | |
Sira | VulgClem | 18:22 | Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. | |
Sira | VulgClem | 18:24 | Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. | |
Sira | VulgClem | 18:25 | Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | |
Sira | VulgClem | 18:29 | Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia. | |
Chapter 19
Sira | VulgClem | 19:3 | Et qui se jungit fornicariis erit nequam : putredo et vermes hæreditabunt illum : et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. | |
Sira | VulgClem | 19:4 | Qui credit cito levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. | |
Sira | VulgClem | 19:5 | Qui gaudet iniquitate, denotabitur : et qui odit correptionem, minuetur vita : et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. | |
Sira | VulgClem | 19:6 | Qui peccat in animam suam, pœnitebit : et qui jucundatur in malitia, denotabitur. | |
Sira | VulgClem | 19:8 | Amico et inimico noli narrare sensum tuum : et si est tibi delictum, noli denudare : | |
Sira | VulgClem | 19:9 | audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. | |
Sira | VulgClem | 19:10 | Audisti verbum adversus proximum tuum ? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. | |
Sira | VulgClem | 19:13 | Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut, si fecerit, ne iterum addat facere. | |
Sira | VulgClem | 19:17 | quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ? Corripe proximum antequam commineris, | |
Sira | VulgClem | 19:18 | et da locum timori Altissimi : quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. | |
Sira | VulgClem | 19:19 | Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. | |
Sira | VulgClem | 19:21 | Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. | |
Sira | VulgClem | 19:23 | et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo : | |
Sira | VulgClem | 19:24 | et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est : | |
Sira | VulgClem | 19:25 | et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. | |
Chapter 20
Sira | VulgClem | 20:4 | Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. | |
Sira | VulgClem | 20:7 | Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. | |
Sira | VulgClem | 20:8 | Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. | |
Sira | VulgClem | 20:18 | qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! | |
Sira | VulgClem | 20:19 | neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum. | |
Sira | VulgClem | 20:20 | Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet. | |
Sira | VulgClem | 20:24 | Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se. | |
Sira | VulgClem | 20:26 | Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit. | |
Sira | VulgClem | 20:28 | Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. | |
Sira | VulgClem | 20:30 | Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. | |
Sira | VulgClem | 20:31 | Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. | |
Chapter 21
Sira | VulgClem | 21:1 | Fili, peccasti, non adjicias iterum : sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. | |
Sira | VulgClem | 21:5 | Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia : sic substantia superbi eradicabitur. | |
Sira | VulgClem | 21:6 | Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. | |
Sira | VulgClem | 21:7 | Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. | |
Sira | VulgClem | 21:9 | Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme. | |
Sira | VulgClem | 21:11 | Via peccatorum complanata lapidibus : et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ. | |
Sira | VulgClem | 21:16 | Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. | |
Sira | VulgClem | 21:18 | Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. | |
Sira | VulgClem | 21:21 | Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati inenarrabilia verba. | |
Sira | VulgClem | 21:22 | Compedes in pedibus, stulto doctrina : et quasi vincula manuum super manum dextram. | |
Sira | VulgClem | 21:25 | Pes fatui facilis in domum proximi : et homo peritus confundetur a persona potentis. | |
Sira | VulgClem | 21:28 | Labia imprudentium stulta narrabunt ; verba autem prudentium statera ponderabuntur. | |
Chapter 22
Sira | VulgClem | 22:1 | In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius. | |
Sira | VulgClem | 22:2 | De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. | |
Sira | VulgClem | 22:4 | Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. | |
Sira | VulgClem | 22:5 | Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur. | |
Sira | VulgClem | 22:6 | Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia. | |
Sira | VulgClem | 22:9 | Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ? | |
Sira | VulgClem | 22:10 | Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus. | |
Sira | VulgClem | 22:15 | Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. | |
Sira | VulgClem | 22:18 | Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. | |
Sira | VulgClem | 22:19 | Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. | |
Sira | VulgClem | 22:21 | Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt : | |
Sira | VulgClem | 22:23 | Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. | |
Sira | VulgClem | 22:25 | Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. | |
Sira | VulgClem | 22:27 | si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus. | |
Sira | VulgClem | 22:29 | In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. | |
Sira | VulgClem | 22:30 | Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. | |
Sira | VulgClem | 22:31 | Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. | |
Chapter 23
Sira | VulgClem | 23:1 | Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. | |
Sira | VulgClem | 23:2 | Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, | |
Sira | VulgClem | 23:3 | et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus ? | |
Sira | VulgClem | 23:6 | Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. | |
Sira | VulgClem | 23:7 | Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. | |
Sira | VulgClem | 23:8 | In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. | |
Sira | VulgClem | 23:10 | Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. | |
Sira | VulgClem | 23:11 | Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. | |
Sira | VulgClem | 23:13 | Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter : | |
Sira | VulgClem | 23:14 | et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius. | |
Sira | VulgClem | 23:19 | ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. | |
Sira | VulgClem | 23:24 | Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem. | |
Sira | VulgClem | 23:25 | Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ? | |
Sira | VulgClem | 23:26 | Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. | |
Sira | VulgClem | 23:27 | Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum : | |
Sira | VulgClem | 23:28 | et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. | |
Sira | VulgClem | 23:29 | Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia. | |
Sira | VulgClem | 23:30 | Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. | |
Sira | VulgClem | 23:32 | Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio : | |
Sira | VulgClem | 23:33 | primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. | |
Sira | VulgClem | 23:37 | Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. | |
Chapter 24
Sira | VulgClem | 24:1 | Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, | |
Sira | VulgClem | 24:2 | et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, | |
Sira | VulgClem | 24:4 | et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens : | |
Sira | VulgClem | 24:6 | Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. | |
Sira | VulgClem | 24:8 | Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi : in fluctibus maris ambulavi. | |
Sira | VulgClem | 24:11 | et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. | |
Sira | VulgClem | 24:12 | Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. | |
Sira | VulgClem | 24:13 | Et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. | |
Sira | VulgClem | 24:14 | Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam : et in habitatione sancta coram ipso ministravi. | |
Sira | VulgClem | 24:15 | Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. | |
Sira | VulgClem | 24:16 | Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. | |
Sira | VulgClem | 24:19 | quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. | |
Sira | VulgClem | 24:20 | Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris : | |
Sira | VulgClem | 24:21 | et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. | |
Sira | VulgClem | 24:23 | Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis. | |
Sira | VulgClem | 24:26 | Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini : | |
Sira | VulgClem | 24:33 | Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. | |
Sira | VulgClem | 24:34 | Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. | |
Sira | VulgClem | 24:36 | qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis : | |
Sira | VulgClem | 24:41 | ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio : ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. | |
Sira | VulgClem | 24:43 | Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare : | |
Sira | VulgClem | 24:44 | quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. | |
Sira | VulgClem | 24:45 | Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. | |
Sira | VulgClem | 24:46 | Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. | |
Chapter 25
Sira | VulgClem | 25:11 | Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. | |
Sira | VulgClem | 25:13 | Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. | |
Sira | VulgClem | 25:15 | Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ? | |
Sira | VulgClem | 25:23 | et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. | |
Sira | VulgClem | 25:24 | Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus | |
Sira | VulgClem | 25:26 | Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam. | |
Chapter 26
Sira | VulgClem | 26:10 | Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. | |
Sira | VulgClem | 26:15 | Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. | |
Sira | VulgClem | 26:21 | Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. | |
Sira | VulgClem | 26:22 | Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. | |
Sira | VulgClem | 26:23 | Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. | |
Sira | VulgClem | 26:24 | Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. | |
Chapter 27
Sira | VulgClem | 27:1 | Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari avertit oculum suum. | |
Sira | VulgClem | 27:2 | Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum : | |
Sira | VulgClem | 27:5 | Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. | |
Sira | VulgClem | 27:7 | Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. | |
Sira | VulgClem | 27:9 | Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. | |
Sira | VulgClem | 27:10 | Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. | |
Sira | VulgClem | 27:13 | In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto. | |
Sira | VulgClem | 27:15 | Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. | |
Sira | VulgClem | 27:20 | Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. | |
Sira | VulgClem | 27:21 | Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. | |
Sira | VulgClem | 27:22 | Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus : | |
Sira | VulgClem | 27:26 | In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. | |
Sira | VulgClem | 27:28 | Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. | |
Sira | VulgClem | 27:29 | Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. | |
Sira | VulgClem | 27:30 | Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. | |
Sira | VulgClem | 27:32 | Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. | |
Chapter 28
Sira | VulgClem | 28:1 | Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. | |
Sira | VulgClem | 28:5 | Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delictis illius ? | |
Sira | VulgClem | 28:11 | Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. | |
Sira | VulgClem | 28:12 | Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit : et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. | |
Sira | VulgClem | 28:13 | Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem : et lingua testificans adducit mortem. | |
Sira | VulgClem | 28:14 | Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit : et si exspueris super illam, extinguetur : utraque ex ore proficiscuntur. | |
Sira | VulgClem | 28:22 | Multi ceciderunt in ore gladii : sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. | |
Sira | VulgClem | 28:23 | Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus : | |
Sira | VulgClem | 28:26 | Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. | |
Sira | VulgClem | 28:27 | Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. | |
Sira | VulgClem | 28:28 | Sepi aures tuas spinis : linguam nequam noli audire : et ori tuo facito ostia et seras. | |
Sira | VulgClem | 28:29 | Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos : | |
Chapter 29
Sira | VulgClem | 29:1 | Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat. | |
Sira | VulgClem | 29:2 | Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo. | |
Sira | VulgClem | 29:3 | Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. | |
Sira | VulgClem | 29:4 | Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. | |
Sira | VulgClem | 29:5 | Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam : | |
Sira | VulgClem | 29:6 | et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. | |
Sira | VulgClem | 29:7 | Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem : | |
Sira | VulgClem | 29:9 | et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. | |
Sira | VulgClem | 29:11 | Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. | |
Sira | VulgClem | 29:12 | Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. | |
Sira | VulgClem | 29:13 | Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. | |
Sira | VulgClem | 29:19 | Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. | |
Sira | VulgClem | 29:22 | Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se. | |
Sira | VulgClem | 29:23 | Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. | |
Sira | VulgClem | 29:24 | Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. | |
Sira | VulgClem | 29:26 | Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium. | |
Sira | VulgClem | 29:28 | Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. | |
Sira | VulgClem | 29:29 | Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. | |
Sira | VulgClem | 29:31 | Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. | |
Sira | VulgClem | 29:34 | Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. | |
Chapter 30
Sira | VulgClem | 30:1 | Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. | |
Sira | VulgClem | 30:2 | Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. | |
Sira | VulgClem | 30:3 | Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. | |
Sira | VulgClem | 30:4 | Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim reliquit sibi post se. | |
Sira | VulgClem | 30:5 | In vita sua vidit, et lætatus est in illo : in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis : | |
Sira | VulgClem | 30:7 | Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. | |
Sira | VulgClem | 30:12 | Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ. | |
Sira | VulgClem | 30:14 | Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. | |
Sira | VulgClem | 30:15 | Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento : et corpus validum quam census immensus. | |
Sira | VulgClem | 30:16 | Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. | |
Sira | VulgClem | 30:18 | Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro. | |
Sira | VulgClem | 30:23 | Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis : et exsultatio viri est longævitas. | |
Sira | VulgClem | 30:24 | Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine : congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. | |
Chapter 31
Sira | VulgClem | 31:3 | Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. | |
Sira | VulgClem | 31:5 | Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. | |
Sira | VulgClem | 31:7 | Lignum offensionis est aurum sacrificantium : væ illis qui sectantur illud ! et omnis imprudens deperiet in illo. | |
Sira | VulgClem | 31:8 | Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. | |
Sira | VulgClem | 31:10 | Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna : qui potuit transgredi, et non est transgressus ; facere mala, et non fecit. | |
Sira | VulgClem | 31:11 | Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. | |
Sira | VulgClem | 31:15 | Nequius oculo quid creatum est ? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. | |
Sira | VulgClem | 31:19 | Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur : ne, cum manducas multum, odio habearis. | |
Sira | VulgClem | 31:21 | Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. | |
Sira | VulgClem | 31:22 | Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. | |
Sira | VulgClem | 31:24 | somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. | |
Sira | VulgClem | 31:25 | Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. | |
Sira | VulgClem | 31:28 | Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. | |
Sira | VulgClem | 31:29 | Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. | |
Sira | VulgClem | 31:31 | Ignis probat ferrum durum : sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. | |
Sira | VulgClem | 31:32 | Æqua vita hominibus vinum in sobrietate : si bibas illud moderate, eris sobrius. | |
Sira | VulgClem | 31:40 | Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. | |
Sira | VulgClem | 31:41 | In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. | |
Chapter 32
Sira | VulgClem | 32:3 | ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. | |
Sira | VulgClem | 32:6 | Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. | |
Sira | VulgClem | 32:8 | Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. | |
Sira | VulgClem | 32:14 | Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
Sira | VulgClem | 32:15 | Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, | |
Sira | VulgClem | 32:17 | et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
Sira | VulgClem | 32:18 | Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. | |
Sira | VulgClem | 32:20 | Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. | |
Sira | VulgClem | 32:21 | Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
Sira | VulgClem | 32:22 | Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem : | |
Sira | VulgClem | 32:25 | In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. | |
Chapter 33
Sira | VulgClem | 33:1 | Timenti Dominum non occurrent mala : sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias, | |
Sira | VulgClem | 33:4 | Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur : et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. | |
Sira | VulgClem | 33:9 | Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. | |
Sira | VulgClem | 33:10 | Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum : et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. | |
Sira | VulgClem | 33:12 | Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. | |
Sira | VulgClem | 33:14 | Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus : sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. | |
Sira | VulgClem | 33:15 | Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. | |
Sira | VulgClem | 33:18 | Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. | |
Sira | VulgClem | 33:20 | Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua : et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. | |
Sira | VulgClem | 33:22 | Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. | |
Sira | VulgClem | 33:24 | Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam. | |
Sira | VulgClem | 33:26 | Operatur in disciplina, et quærit requiescere : laxa manus illi, et quærit libertatem. | |
Sira | VulgClem | 33:30 | In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave. | |
Sira | VulgClem | 33:31 | Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. | |
Chapter 34
Sira | VulgClem | 34:2 | Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. | |
Sira | VulgClem | 34:6 | et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum : | |
Sira | VulgClem | 34:8 | Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. | |
Sira | VulgClem | 34:9 | Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum. | |
Sira | VulgClem | 34:10 | Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. | |
Sira | VulgClem | 34:13 | Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. | |
Sira | VulgClem | 34:16 | Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. | |
Sira | VulgClem | 34:19 | Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani : | |
Sira | VulgClem | 34:20 | deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. | |
Sira | VulgClem | 34:21 | Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. | |
Sira | VulgClem | 34:23 | Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. | |
Sira | VulgClem | 34:24 | Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. | |
Chapter 35
Sira | VulgClem | 35:3 | Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. | |
Sira | VulgClem | 35:4 | Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium. | |
Sira | VulgClem | 35:5 | Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. | |
Sira | VulgClem | 35:11 | In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. | |
Sira | VulgClem | 35:12 | Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, | |
Sira | VulgClem | 35:15 | Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. | |
Sira | VulgClem | 35:18 | Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ? | |
Sira | VulgClem | 35:19 | A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. | |
Sira | VulgClem | 35:20 | Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. | |
Sira | VulgClem | 35:21 | Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. | |
Sira | VulgClem | 35:22 | Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum : | |
Sira | VulgClem | 35:23 | et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet : | |
Sira | VulgClem | 35:24 | donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius : | |
Chapter 36
Sira | VulgClem | 36:1 | Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum : | |
Sira | VulgClem | 36:2 | et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. | |
Sira | VulgClem | 36:4 | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis : | |
Sira | VulgClem | 36:5 | ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. | |
Sira | VulgClem | 36:11 | In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. | |
Sira | VulgClem | 36:13 | Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. | |
Sira | VulgClem | 36:14 | Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. | |
Sira | VulgClem | 36:17 | Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. | |
Sira | VulgClem | 36:18 | Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum, | |
Sira | VulgClem | 36:19 | secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. | |
Sira | VulgClem | 36:24 | Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. | |
Sira | VulgClem | 36:25 | Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum. | |
Sira | VulgClem | 36:26 | Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. | |
Sira | VulgClem | 36:27 | Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens. | |
Chapter 37
Sira | VulgClem | 37:1 | Omnis amicus dicet : Et ego amicitiam copulavi : sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem ? | |
Sira | VulgClem | 37:3 | O præsumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius ? | |
Sira | VulgClem | 37:4 | Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. | |
Sira | VulgClem | 37:6 | Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis. | |
Sira | VulgClem | 37:7 | Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. | |
Sira | VulgClem | 37:9 | A consiliario serva animam tuam : prius scito quæ sit illius necessitas : et ipse enim animo suo cogitabit : | |
Sira | VulgClem | 37:12 | Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, | |
Sira | VulgClem | 37:13 | cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, | |
Sira | VulgClem | 37:14 | cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio : | |
Sira | VulgClem | 37:15 | sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei : | |
Sira | VulgClem | 37:16 | cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. | |
Sira | VulgClem | 37:18 | Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. | |
Sira | VulgClem | 37:20 | Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. | |
Sira | VulgClem | 37:21 | Verbum nequam immutabit cor : ex quo partes quatuor oriuntur : bonum et malum, vita et mors : et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. | |
Sira | VulgClem | 37:30 | Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem : | |
Sira | VulgClem | 37:33 | in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. | |
Chapter 38
Sira | VulgClem | 38:3 | Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. | |
Sira | VulgClem | 38:6 | Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. | |
Sira | VulgClem | 38:7 | In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus. | |
Sira | VulgClem | 38:9 | Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te. | |
Sira | VulgClem | 38:11 | Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico : | |
Sira | VulgClem | 38:12 | etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. | |
Sira | VulgClem | 38:14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. | |
Sira | VulgClem | 38:16 | Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. | |
Sira | VulgClem | 38:17 | Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam : | |
Sira | VulgClem | 38:19 | a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. | |
Sira | VulgClem | 38:21 | Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. | |
Sira | VulgClem | 38:22 | Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. | |
Sira | VulgClem | 38:24 | In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. | |
Sira | VulgClem | 38:25 | Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. | |
Sira | VulgClem | 38:26 | Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. | |
Sira | VulgClem | 38:28 | Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. | |
Sira | VulgClem | 38:29 | Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. | |
Sira | VulgClem | 38:31 | Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. | |
Sira | VulgClem | 38:32 | Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. | |
Sira | VulgClem | 38:38 | Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur : | |
Chapter 39
Sira | VulgClem | 39:2 | Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. | |
Sira | VulgClem | 39:5 | In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentabit. | |
Sira | VulgClem | 39:6 | Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. | |
Sira | VulgClem | 39:9 | et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino : | |
Sira | VulgClem | 39:10 | et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. | |
Sira | VulgClem | 39:11 | Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur. | |
Sira | VulgClem | 39:13 | Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. | |
Sira | VulgClem | 39:15 | Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille : et si requieverit, proderit illi. | |
Sira | VulgClem | 39:17 | In voce dicit : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. | |
Sira | VulgClem | 39:19 | Florete flores quasi lilium : et date odorem, et frondete in gratiam : et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. | |
Sira | VulgClem | 39:20 | Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis : et sic dicetis in confessione : | |
Sira | VulgClem | 39:22 | In verbo ejus stetit aqua sicut congeries : et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum : | |
Sira | VulgClem | 39:26 | Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ? omnia enim in tempore suo quærentur. | |
Sira | VulgClem | 39:28 | Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit. | |
Sira | VulgClem | 39:29 | Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. | |
Sira | VulgClem | 39:31 | Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. | |
Sira | VulgClem | 39:33 | Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. | |
Sira | VulgClem | 39:34 | In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt. | |
Sira | VulgClem | 39:36 | bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios. | |
Sira | VulgClem | 39:37 | In mandatis ejus epulabuntur : et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. | |
Sira | VulgClem | 39:38 | Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. | |
Sira | VulgClem | 39:40 | Non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur. | |
Chapter 40
Sira | VulgClem | 40:1 | Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. | |
Sira | VulgClem | 40:2 | Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, | |
Sira | VulgClem | 40:4 | ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio : | |
Sira | VulgClem | 40:7 | Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem : | |
Sira | VulgClem | 40:9 | Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella : | |
Sira | VulgClem | 40:11 | Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. | |
Sira | VulgClem | 40:13 | Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. | |
Sira | VulgClem | 40:14 | In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent. | |
Sira | VulgClem | 40:15 | Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant. | |
Sira | VulgClem | 40:19 | Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur. | |
Sira | VulgClem | 40:24 | Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit. | |
Sira | VulgClem | 40:25 | Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum. | |
Sira | VulgClem | 40:28 | Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. | |
Sira | VulgClem | 40:30 | Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis : | |
Chapter 41
Sira | VulgClem | 41:2 | viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! | |
Sira | VulgClem | 41:4 | defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! | |
Sira | VulgClem | 41:5 | Noli metuere judicium mortis : memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni. | |
Sira | VulgClem | 41:6 | Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni : | |
Sira | VulgClem | 41:8 | Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. | |
Sira | VulgClem | 41:9 | Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. | |
Sira | VulgClem | 41:12 | Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. | |
Sira | VulgClem | 41:13 | Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem. | |
Sira | VulgClem | 41:15 | Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. | |
Sira | VulgClem | 41:17 | Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ? | |
Sira | VulgClem | 41:18 | Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. | |
Sira | VulgClem | 41:20 | non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. | |
Sira | VulgClem | 41:21 | Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a præsidente et a potente de mendacio : | |
Sira | VulgClem | 41:24 | de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti : | |
Sira | VulgClem | 41:25 | a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. | |
Sira | VulgClem | 41:27 | Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. | |
Chapter 42
Sira | VulgClem | 42:1 | Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi : et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas : | |
Sira | VulgClem | 42:5 | de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. | |
Sira | VulgClem | 42:7 | Ubi manus multæ sunt, claude : et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe. | |
Sira | VulgClem | 42:8 | De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. | |
Sira | VulgClem | 42:9 | Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum : ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat : | |
Sira | VulgClem | 42:10 | nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. | |
Sira | VulgClem | 42:11 | Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. | |
Sira | VulgClem | 42:14 | Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. | |
Sira | VulgClem | 42:15 | Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. | |
Sira | VulgClem | 42:17 | Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ? | |
Sira | VulgClem | 42:19 | Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. | |
Sira | VulgClem | 42:21 | Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum : neque adjectum est, | |
Sira | VulgClem | 42:23 | Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare ! | |
Sira | VulgClem | 42:24 | Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. | |
Chapter 43
Sira | VulgClem | 43:3 | In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? fornacem custodiens in operibus ardoris : | |
Sira | VulgClem | 43:4 | tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. | |
Sira | VulgClem | 43:12 | Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo. | |
Sira | VulgClem | 43:18 | Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus : | |
Sira | VulgClem | 43:19 | et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. | |
Sira | VulgClem | 43:20 | Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. | |
Sira | VulgClem | 43:21 | Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. | |
Sira | VulgClem | 43:22 | Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis : | |
Sira | VulgClem | 43:24 | Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. | |
Sira | VulgClem | 43:25 | In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas. | |
Sira | VulgClem | 43:26 | Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. | |
Sira | VulgClem | 43:27 | Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. | |
Sira | VulgClem | 43:28 | Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. | |
Sira | VulgClem | 43:29 | Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. | |
Sira | VulgClem | 43:32 | Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus. | |
Sira | VulgClem | 43:33 | Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. | |
Chapter 44
Sira | VulgClem | 44:3 | Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum : | |
Sira | VulgClem | 44:4 | et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba : | |
Sira | VulgClem | 44:6 | homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. | |
Sira | VulgClem | 44:7 | Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. | |
Sira | VulgClem | 44:9 | Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. | |
Sira | VulgClem | 44:13 | et filii eorum propter illos usque in æternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. | |
Sira | VulgClem | 44:14 | Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. | |
Sira | VulgClem | 44:17 | Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. | |
Sira | VulgClem | 44:20 | Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. | |
Sira | VulgClem | 44:22 | Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, | |
Sira | VulgClem | 44:23 | et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. | |
Sira | VulgClem | 44:25 | Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. | |
Sira | VulgClem | 44:26 | Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. | |
Chapter 45
Sira | VulgClem | 45:2 | Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. | |
Sira | VulgClem | 45:3 | Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. | |
Sira | VulgClem | 45:6 | Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. | |
Sira | VulgClem | 45:8 | Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria : | |
Sira | VulgClem | 45:9 | et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. | |
Sira | VulgClem | 45:10 | Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei : et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro : | |
Sira | VulgClem | 45:11 | dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. | |
Sira | VulgClem | 45:12 | Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi : | |
Sira | VulgClem | 45:13 | torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël. | |
Sira | VulgClem | 45:14 | Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata. | |
Sira | VulgClem | 45:16 | Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. | |
Sira | VulgClem | 45:19 | Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. | |
Sira | VulgClem | 45:20 | Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo : | |
Sira | VulgClem | 45:21 | et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum : docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël. | |
Sira | VulgClem | 45:22 | Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. | |
Sira | VulgClem | 45:25 | Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. | |
Sira | VulgClem | 45:26 | Panem ipsis in primis paravit in satietatem : nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. | |
Sira | VulgClem | 45:27 | Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente : ipse est enim pars ejus, et hæreditas. | |
Sira | VulgClem | 45:29 | et stare in reverentia gentis : in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël. | |
Sira | VulgClem | 45:30 | Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. | |
Chapter 46
Sira | VulgClem | 46:1 | Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, | |
Sira | VulgClem | 46:2 | maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. | |
Sira | VulgClem | 46:3 | Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! | |
Sira | VulgClem | 46:6 | Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. | |
Sira | VulgClem | 46:8 | ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis : | |
Sira | VulgClem | 46:9 | et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. | |
Sira | VulgClem | 46:10 | Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. | |
Sira | VulgClem | 46:11 | Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, | |
Sira | VulgClem | 46:13 | Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, | |
Sira | VulgClem | 46:15 | et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. | |
Sira | VulgClem | 46:16 | Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. | |
Sira | VulgClem | 46:17 | In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta, | |
Sira | VulgClem | 46:19 | Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. | |
Sira | VulgClem | 46:22 | et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. | |
Chapter 47
Sira | VulgClem | 47:3 | Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. | |
Sira | VulgClem | 47:6 | nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. | |
Sira | VulgClem | 47:7 | Sic in decem millibus glorificavit eum : et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ : | |
Sira | VulgClem | 47:8 | contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem : contrivit cornu ipsorum usque in æternum. | |
Sira | VulgClem | 47:10 | De omni corde suo laudavit Dominum : et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam : | |
Sira | VulgClem | 47:12 | Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. | |
Sira | VulgClem | 47:13 | Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël. | |
Sira | VulgClem | 47:14 | Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. | |
Sira | VulgClem | 47:15 | Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, | |
Sira | VulgClem | 47:17 | Et replesti in comparationibus ænigmata : ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. | |
Sira | VulgClem | 47:18 | In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ : | |
Sira | VulgClem | 47:22 | Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam : | |
Sira | VulgClem | 47:24 | Deus autem non derelinquet misericordiam suam : et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. | |
Sira | VulgClem | 47:29 | et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim : et plurima redundaverunt peccata ipsorum. | |
Chapter 48
Sira | VulgClem | 48:2 | Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini. | |
Sira | VulgClem | 48:4 | Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi ? | |
Sira | VulgClem | 48:6 | qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo : | |
Sira | VulgClem | 48:10 | qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. | |
Sira | VulgClem | 48:13 | Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : | |
Sira | VulgClem | 48:16 | In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram : | |
Sira | VulgClem | 48:18 | Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. | |
Sira | VulgClem | 48:19 | Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. | |
Sira | VulgClem | 48:20 | In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. | |
Sira | VulgClem | 48:21 | Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres. | |
Sira | VulgClem | 48:22 | Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. | |
Sira | VulgClem | 48:23 | Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. | |
Sira | VulgClem | 48:25 | nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. | |
Sira | VulgClem | 48:27 | Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. | |
Chapter 49
Sira | VulgClem | 49:3 | Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. | |
Sira | VulgClem | 49:4 | Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. | |
Sira | VulgClem | 49:8 | Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ. | |
Sira | VulgClem | 49:9 | Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare : | |
Sira | VulgClem | 49:11 | Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias. | |
Sira | VulgClem | 49:12 | Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo : nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. | |
Sira | VulgClem | 49:14 | sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. | |
Sira | VulgClem | 49:15 | Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. | |
Sira | VulgClem | 49:17 | neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi : | |
Chapter 50
Sira | VulgClem | 50:1 | Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. | |
Sira | VulgClem | 50:2 | Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. | |
Sira | VulgClem | 50:3 | In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. | |
Sira | VulgClem | 50:5 | qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. | |
Sira | VulgClem | 50:6 | Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet : | |
Sira | VulgClem | 50:8 | Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis : | |
Sira | VulgClem | 50:11 | quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis. | |
Sira | VulgClem | 50:13 | In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram : et circa illum corona fratrum : quasi plantatio cedri in monte Libano, | |
Sira | VulgClem | 50:14 | sic circa illum steterunt quasi rami palmæ : et omnes filii Aaron in gloria sua. | |
Sira | VulgClem | 50:15 | Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël : et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, | |
Sira | VulgClem | 50:18 | Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt : et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. | |
Sira | VulgClem | 50:19 | Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. | |
Sira | VulgClem | 50:20 | Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. | |
Sira | VulgClem | 50:21 | Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. | |
Sira | VulgClem | 50:22 | Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari : | |
Sira | VulgClem | 50:24 | Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam : | |
Sira | VulgClem | 50:25 | det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos : | |
Sira | VulgClem | 50:28 | qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. | |
Sira | VulgClem | 50:29 | Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. | |
Sira | VulgClem | 50:30 | Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. | |
Chapter 51
Sira | VulgClem | 51:1 | Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. | |
Sira | VulgClem | 51:3 | et liberasti corpus meum a perditione : a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium : et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. | |
Sira | VulgClem | 51:4 | Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam : | |
Sira | VulgClem | 51:5 | de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ; | |
Sira | VulgClem | 51:7 | de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. | |
Sira | VulgClem | 51:10 | Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret : respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. | |
Sira | VulgClem | 51:13 | Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. | |
Sira | VulgClem | 51:14 | Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. | |
Sira | VulgClem | 51:15 | Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione : et exaudita est oratio mea, | |
Sira | VulgClem | 51:18 | Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea. | |
Sira | VulgClem | 51:19 | Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam : et effloruit tamquam præcox uva. | |
Sira | VulgClem | 51:20 | Lætatum est cor meum in ea : ambulavit pes meus iter rectum : a juventute mea investigabam eam. | |
Sira | VulgClem | 51:29 | Venter meus conturbatus est quærendo illam : propterea bonam possidebo possessionem. | |
Sira | VulgClem | 51:32 | Quid adhuc retardatis ? et quid dicitis in his ? animæ vestræ sitiunt vehementer. | |
Sira | VulgClem | 51:34 | et collum vestrum subjicite jugo : et suscipiat anima vestra disciplinam : in proximo est enim invenire eam. | |
Sira | VulgClem | 51:36 | Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. | |