Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Sira VulgSist 1:1  Multorum nobis, et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa: quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et discentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt: voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti fieri, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt et verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum: et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae, neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis ad illa, quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum.
Sira VulgSist 1:2  Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est?
Sira VulgSist 1:3  Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?
Sira VulgSist 1:4  Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.
Sira VulgSist 1:5  Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
Sira VulgSist 1:6  Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit?
Sira VulgSist 1:7  Disciplina sapientiae cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
Sira VulgSist 1:8  Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus.
Sira VulgSist 1:9  Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est.
Sira VulgSist 1:10  Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.
Sira VulgSist 1:11  Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis.
Sira VulgSist 1:12  Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
Sira VulgSist 1:13  Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
Sira VulgSist 1:15  Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
Sira VulgSist 1:16  Initium sapientiae, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
Sira VulgSist 1:18  Religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.
Sira VulgSist 1:19  Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
Sira VulgSist 1:20  Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
Sira VulgSist 1:21  Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
Sira VulgSist 1:22  Corona sapientiae, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum:
Sira VulgSist 1:23  et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.
Sira VulgSist 1:24  Scientiam, et intellectum prudentiae sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat.
Sira VulgSist 1:25  Radix sapientiae est timere Dominum: et rami illius longaevi.
Sira VulgSist 1:26  In thesauris sapientiae intellectus, et scientiae religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
Sira VulgSist 1:28  nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est.
Sira VulgSist 1:29  Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis.
Sira VulgSist 1:30  Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Sira VulgSist 1:31  In thesauris sapientiae significatio disciplinae:
Sira VulgSist 1:33  Fili concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
Sira VulgSist 1:34  Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
Sira VulgSist 1:35  fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
Sira VulgSist 1:36  Ne sis incredulus timori Domini: et ne accesseris ad illum duplici corde.
Sira VulgSist 1:37  Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
Sira VulgSist 1:38  Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem,
Sira VulgSist 1:39  et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te:
Sira VulgSist 1:40  quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Chapter 2
Sira VulgSist 2:1  Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
Sira VulgSist 2:2  Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
Sira VulgSist 2:3  Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
Sira VulgSist 2:4  Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
Sira VulgSist 2:5  quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis.
Sira VulgSist 2:6  Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce.
Sira VulgSist 2:7  Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis.
Sira VulgSist 2:8  Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra.
Sira VulgSist 2:9  Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia.
Sira VulgSist 2:10  Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
Sira VulgSist 2:11  Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.
Sira VulgSist 2:12  Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
Sira VulgSist 2:13  Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Sira VulgSist 2:14  Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.
Sira VulgSist 2:15  Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo.
Sira VulgSist 2:16  Vae his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas.
Sira VulgSist 2:18  Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius.
Sira VulgSist 2:19  Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
Sira VulgSist 2:20  Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
Sira VulgSist 2:21  Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
Sira VulgSist 2:22  dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
Sira VulgSist 2:23  Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Chapter 3
Sira VulgSist 3:1  Filii sapientiae, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio.
Sira VulgSist 3:2  Iudicium patris audite filii, et sic facite ut salvi sitis.
Sira VulgSist 3:3  Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios.
Sira VulgSist 3:4  Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Sira VulgSist 3:5  Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
Sira VulgSist 3:6  Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur.
Sira VulgSist 3:7  Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem.
Sira VulgSist 3:8  Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
Sira VulgSist 3:9  In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum,
Sira VulgSist 3:10  ut superveniat tibi benedictio a Deo, et benedictio illius in novissimo maneat.
Sira VulgSist 3:11  Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta.
Sira VulgSist 3:12  Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria, sed confusio.
Sira VulgSist 3:13  gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
Sira VulgSist 3:14  Fili suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:
Sira VulgSist 3:15  et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
Sira VulgSist 3:17  et in iustitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua.
Sira VulgSist 3:18  Quam malae famae est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
Sira VulgSist 3:19  Fili in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
Sira VulgSist 3:20  Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
Sira VulgSist 3:21  quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
Sira VulgSist 3:22  Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
Sira VulgSist 3:23  Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
Sira VulgSist 3:24  In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus.
Sira VulgSist 3:25  Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
Sira VulgSist 3:26  Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
Sira VulgSist 3:27  Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum in illo peribit.
Sira VulgSist 3:28  Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
Sira VulgSist 3:29  Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum.
Sira VulgSist 3:30  Synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati eradicabitur in illis, et non intelligetur.
Sira VulgSist 3:31  Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Sira VulgSist 3:32  Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiae successus habebit.
Sira VulgSist 3:33  Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis:
Sira VulgSist 3:34  et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
Chapter 4
Sira VulgSist 4:1  Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Sira VulgSist 4:2  Animam esurientem ne despexeris: et non exasperes pauperem in inopia sua.
Sira VulgSist 4:3  Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
Sira VulgSist 4:4  Rogationem contribulati ne abiicias: et non avertas faciem tuam ab egeno.
Sira VulgSist 4:5  Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere:
Sira VulgSist 4:6  maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum.
Sira VulgSist 4:7  Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
Sira VulgSist 4:8  Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
Sira VulgSist 4:9  Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua.
Sira VulgSist 4:10  In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:
Sira VulgSist 4:11  et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
Sira VulgSist 4:12  Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et praeibit in via iustitiae.
Sira VulgSist 4:13  et qui illam diligit, diligit vitam: et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem eius.
Sira VulgSist 4:14  Qui tenuerint illam, vitam hereditabunt: et quo introibit, benedicet Deus.
Sira VulgSist 4:15  Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.
Sira VulgSist 4:16  Qui audit illam, iudicabit Gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens.
Sira VulgSist 4:17  Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius.
Sira VulgSist 4:18  quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.
Sira VulgSist 4:19  Timorem et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius.
Sira VulgSist 4:20  Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum,
Sira VulgSist 4:21  et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.
Sira VulgSist 4:22  Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
Sira VulgSist 4:25  Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Sira VulgSist 4:26  Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Sira VulgSist 4:28  nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo.
Sira VulgSist 4:29  In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustitiae.
Sira VulgSist 4:30  Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere.
Sira VulgSist 4:31  Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato.
Sira VulgSist 4:32  Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.
Sira VulgSist 4:33  Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Sira VulgSist 4:34  Noli citatus esse in lingua tua: et inutilis, et remissus in operibus tuis.
Sira VulgSist 4:35  Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi.
Sira VulgSist 4:36  Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
Chapter 5
Sira VulgSist 5:1  Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis.
Sira VulgSist 5:2  Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui:
Sira VulgSist 5:3  et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
Sira VulgSist 5:4  Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
Sira VulgSist 5:5  De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum.
Sira VulgSist 5:6  Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
Sira VulgSist 5:7  Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
Sira VulgSist 5:8  Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.
Sira VulgSist 5:9  subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
Sira VulgSist 5:10  Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.
Sira VulgSist 5:11  Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Sira VulgSist 5:12  Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
Sira VulgSist 5:13  Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum.
Sira VulgSist 5:14  Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Sira VulgSist 5:15  Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Sira VulgSist 5:16  Non appelleris in vita tua susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris.
Sira VulgSist 5:17  Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
Chapter 6
Sira VulgSist 6:1  Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.
Sira VulgSist 6:2  Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus: ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,
Sira VulgSist 6:3  et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
Sira VulgSist 6:4  Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
Sira VulgSist 6:5  Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundat.
Sira VulgSist 6:6  Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.
Sira VulgSist 6:7  Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
Sira VulgSist 6:8  Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
Sira VulgSist 6:9  Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam, et convitia denudabit.
Sira VulgSist 6:10  Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis.
Sira VulgSist 6:11  Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget:
Sira VulgSist 6:12  si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.
Sira VulgSist 6:13  Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
Sira VulgSist 6:14  Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
Sira VulgSist 6:15  Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
Sira VulgSist 6:16  Amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.
Sira VulgSist 6:17  Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicus illius.
Sira VulgSist 6:18  Fili a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
Sira VulgSist 6:19  Quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
Sira VulgSist 6:20  in opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
Sira VulgSist 6:21  Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors.
Sira VulgSist 6:22  Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur proiicere illam.
Sira VulgSist 6:23  Sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
Sira VulgSist 6:24  Audi fili, et accipe consilium intellectus, et ne abiicias consilium meum.
Sira VulgSist 6:25  Iniice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum:
Sira VulgSist 6:26  subiice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis eius.
Sira VulgSist 6:27  In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias eius.
Sira VulgSist 6:28  Investiga illam, et manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquas eam:
Sira VulgSist 6:29  in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
Sira VulgSist 6:30  Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae:
Sira VulgSist 6:31  decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
Sira VulgSist 6:32  Stola gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.
Sira VulgSist 6:33  Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
Sira VulgSist 6:34  Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.
Sira VulgSist 6:35  In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
Sira VulgSist 6:36  Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
Sira VulgSist 6:37  Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.
Chapter 7
Sira VulgSist 7:3  Fili, non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum.
Sira VulgSist 7:4  Noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.
Sira VulgSist 7:5  Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
Sira VulgSist 7:6  Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua.
Sira VulgSist 7:7  Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum,
Sira VulgSist 7:8  neque alliges duplicia peccata: nec enim in uno eris immunis.
Sira VulgSist 7:11  Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
Sira VulgSist 7:12  Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus.
Sira VulgSist 7:13  Noli amare mendacium adversus fratrem tuum: neque in amicum similiter facias.
Sira VulgSist 7:14  Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
Sira VulgSist 7:15  Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
Sira VulgSist 7:16  Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
Sira VulgSist 7:19  Humilia valde spiritum tuum: quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis.
Sira VulgSist 7:20  Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem charissimum auro spreveris.
Sira VulgSist 7:21  Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiae illius super aurum.
Sira VulgSist 7:22  Non laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
Sira VulgSist 7:23  Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.
Sira VulgSist 7:24  Pecora tibi sunt? attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te.
Sira VulgSist 7:25  Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.
Sira VulgSist 7:26  Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
Sira VulgSist 7:27  Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.
Sira VulgSist 7:28  Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proiicias illam: et odibili non credas te in toto corde.
Sira VulgSist 7:29  Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris:
Sira VulgSist 7:30  memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.
Sira VulgSist 7:31  In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
Sira VulgSist 7:32  In omni virtute tua dilige eum qui te fecit: et ministros eius ne derelinquas.
Sira VulgSist 7:33  Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
Sira VulgSist 7:34  Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis: et de negligentia tua purga te cum paucis.
Sira VulgSist 7:35  Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum:
Sira VulgSist 7:36  et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua.
Sira VulgSist 7:37  Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
Sira VulgSist 7:38  Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
Sira VulgSist 7:39  Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
Sira VulgSist 7:40  In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
Chapter 8
Sira VulgSist 8:1  Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
Sira VulgSist 8:2  Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi.
Sira VulgSist 8:3  multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit, et convertit.
Sira VulgSist 8:4  Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
Sira VulgSist 8:5  Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
Sira VulgSist 8:6  Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. memento quoniam omnes in correptione sumus.
Sira VulgSist 8:7  Ne spernas hominem in sua senectute: etenim ex nobis senescunt.
Sira VulgSist 8:8  Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium volumus venire.
Sira VulgSist 8:9  Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare.
Sira VulgSist 8:10  ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
Sira VulgSist 8:11  Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis:
Sira VulgSist 8:12  quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dabis responsum.
Sira VulgSist 8:13  Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
Sira VulgSist 8:14  Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
Sira VulgSist 8:15  Noli foenerari homini fortiori te: quod si foeneraveris, quasi perditum habe.
Sira VulgSist 8:16  Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
Sira VulgSist 8:17  Non iudices contra iudicem: quoniam secundum quod iustum est iudicat.
Sira VulgSist 8:18  Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
Sira VulgSist 8:19  Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutorium, elidet te.
Sira VulgSist 8:20  Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent.
Sira VulgSist 8:21  Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
Sira VulgSist 8:22  Non omni homini cor tuum manifestes: ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.
Chapter 9
Sira VulgSist 9:1  Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam.
Sira VulgSist 9:2  Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtute tua, et confundaris.
Sira VulgSist 9:3  Ne respicias mulierem multivolam: ne forte incidas in laqueos illius.
Sira VulgSist 9:4  Cum saltatrice ne assiduus sis: nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
Sira VulgSist 9:5  Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
Sira VulgSist 9:6  Ne des fornicariis animam tuam in ullo: ne perdas te, et hereditatem tuam.
Sira VulgSist 9:7  Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
Sira VulgSist 9:8  Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
Sira VulgSist 9:9  propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
Sira VulgSist 9:10  Omnis mulier, quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
Sira VulgSist 9:11  Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt. colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
Sira VulgSist 9:12  Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:
Sira VulgSist 9:13  et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
Sira VulgSist 9:14  Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
Sira VulgSist 9:15  Vinum novum, amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
Sira VulgSist 9:16  Non zeles gloriam, et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit illius subversio.
Sira VulgSist 9:17  Non placeat tibi iniuria iniustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
Sira VulgSist 9:18  Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
Sira VulgSist 9:19  et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
Sira VulgSist 9:20  Communionem mortis scito: quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
Sira VulgSist 9:21  Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
Sira VulgSist 9:22  Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio,
Sira VulgSist 9:23  et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
Sira VulgSist 9:24  In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
Sira VulgSist 9:25  Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.
Chapter 10
Sira VulgSist 10:1  Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sira VulgSist 10:2  Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Sira VulgSist 10:3  Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium.
Sira VulgSist 10:4  In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Sira VulgSist 10:5  In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
Sira VulgSist 10:6  Omnis iniuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus iniuriae.
Sira VulgSist 10:7  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium.
Sira VulgSist 10:8  Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos.
Sira VulgSist 10:9  Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
Sira VulgSist 10:10  Nihil est iniquius quam amare pecuniam. hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua.
Sira VulgSist 10:11  Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum.
Sira VulgSist 10:12  Brevem languorem praecidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.
Sira VulgSist 10:13  Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes.
Sira VulgSist 10:15  quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
Sira VulgSist 10:16  Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
Sira VulgSist 10:17  Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Sira VulgSist 10:18  Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
Sira VulgSist 10:19  Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
Sira VulgSist 10:20  arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Sira VulgSist 10:21  Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Sira VulgSist 10:22  Non est creata hominibus superbia: neque iracundia nationi mulierum.
Sira VulgSist 10:23  Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
Sira VulgSist 10:24  In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
Sira VulgSist 10:25  Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est:
Sira VulgSist 10:26  noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Sira VulgSist 10:27  Magnus est iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum.
Sira VulgSist 10:28  Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
Sira VulgSist 10:29  Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiae.
Sira VulgSist 10:30  Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane.
Sira VulgSist 10:31  Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Sira VulgSist 10:32  Peccantem in animam suam quis iustificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Sira VulgSist 10:33  Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
Sira VulgSist 10:34  Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
Chapter 11
Sira VulgSist 11:1  Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Sira VulgSist 11:2  Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
Sira VulgSist 11:3  brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Sira VulgSist 11:4  In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
Sira VulgSist 11:5  Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema.
Sira VulgSist 11:6  Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
Sira VulgSist 11:7  Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste.
Sira VulgSist 11:8  Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adiicias loqui.
Sira VulgSist 11:9  De ea re, quae te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccantium ne consistas.
Sira VulgSist 11:10  Fili ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris.
Sira VulgSist 11:11  Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit.
Sira VulgSist 11:12  Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
Sira VulgSist 11:13  et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Sira VulgSist 11:14  Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
Sira VulgSist 11:15  Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viae bonorum apud ipsum.
Sira VulgSist 11:16  Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo.
Sira VulgSist 11:17  Datio Dei permanet iustis, et profectus illius successus habebit in aeternum.
Sira VulgSist 11:18  Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius.
Sira VulgSist 11:19  in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
Sira VulgSist 11:20  et nescit quod tempus praetereat, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
Sira VulgSist 11:21  Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Sira VulgSist 11:22  Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
Sira VulgSist 11:23  Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
Sira VulgSist 11:24  Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
Sira VulgSist 11:25  Ne dicas: Quid est mihi opus, et quae erunt mihi ex hoc bona?
Sira VulgSist 11:26  Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
Sira VulgSist 11:27  In die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemor sis bonorum:
Sira VulgSist 11:28  quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Sira VulgSist 11:29  Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
Sira VulgSist 11:30  Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
Sira VulgSist 11:31  Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi.
Sira VulgSist 11:32  Sicut enim eructant praecordia foetantium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
Sira VulgSist 11:33  Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
Sira VulgSist 11:34  A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur.
Sira VulgSist 11:35  Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala: ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
Sira VulgSist 11:36  Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
Chapter 12
Sira VulgSist 12:1  Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Sira VulgSist 12:2  Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino.
Sira VulgSist 12:3  Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.
Sira VulgSist 12:4  Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae.
Sira VulgSist 12:6  Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari ne in ipsis potentior te sit:
Sira VulgSist 12:7  nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quaecumque feceris illi: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
Sira VulgSist 12:8  Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
Sira VulgSist 12:9  In bonis viri, inimici illius: in tristitia et in malitia illius, amicus agnitus est.
Sira VulgSist 12:10  Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum, aeruginat nequitia illius:
Sira VulgSist 12:11  et si humiliatus vadat curvus, adiice animum tuum, et custodi te ab illo.
Sira VulgSist 12:12  Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
Sira VulgSist 12:13  Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius.
Sira VulgSist 12:14  Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit.
Sira VulgSist 12:15  In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
Sira VulgSist 12:16  In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine:
Sira VulgSist 12:17  et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
Sira VulgSist 12:18  In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.
Sira VulgSist 12:19  Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
Chapter 13
Sira VulgSist 13:1  Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam.
Sira VulgSist 13:2  Pondus super se tollat qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris.
Sira VulgSist 13:3  Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
Sira VulgSist 13:4  Dives iniuste egit, et fremet: pauper autem laesus tacebit.
Sira VulgSist 13:5  Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
Sira VulgSist 13:6  Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te.
Sira VulgSist 13:7  Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
Sira VulgSist 13:8  Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Sira VulgSist 13:11  Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Sira VulgSist 13:12  Advocatus a potentiore discede: ex hoc enim magis te advocabit.
Sira VulgSist 13:13  Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Sira VulgSist 13:14  Ne retineas ex aequo loqui cum illo: nec credas multis verbis illius. ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Sira VulgSist 13:15  Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
Sira VulgSist 13:16  Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas.
Sira VulgSist 13:17  Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilabis.
Sira VulgSist 13:18  Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Sira VulgSist 13:19  Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
Sira VulgSist 13:20  Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Sira VulgSist 13:21  Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto.
Sira VulgSist 13:22  Quae communicatio sancto ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?
Sira VulgSist 13:23  Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum, sunt pauperes.
Sira VulgSist 13:24  Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper.
Sira VulgSist 13:25  Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis.
Sira VulgSist 13:26  Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum.
Sira VulgSist 13:27  humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Sira VulgSist 13:28  Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
Sira VulgSist 13:29  Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
Sira VulgSist 13:30  Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
Sira VulgSist 13:31  Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Sira VulgSist 13:32  Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
Chapter 14
Sira VulgSist 14:1  Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
Sira VulgSist 14:2  Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
Sira VulgSist 14:3  Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum?
Sira VulgSist 14:4  Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
Sira VulgSist 14:5  Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non iucundabitur in bonis suis.
Sira VulgSist 14:6  Qui sibi invidet, nihil est illo nequius, et haec redditio est malitiae illius:
Sira VulgSist 14:7  et si bene fecerit, ignoranter, et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
Sira VulgSist 14:8  Nequam est oculus lividi, et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
Sira VulgSist 14:9  Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
Sira VulgSist 14:10  Oculus malus ad mala: et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
Sira VulgSist 14:11  Fili si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
Sira VulgSist 14:12  Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur.
Sira VulgSist 14:13  Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
Sira VulgSist 14:14  Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat.
Sira VulgSist 14:15  Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
Sira VulgSist 14:17  Ante obitum tuum operare iustitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum.
Sira VulgSist 14:18  Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
Sira VulgSist 14:19  Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
Sira VulgSist 14:20  Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo.
Sira VulgSist 14:21  Et omne opus electum iustificabitur: et qui operatur illud, honorabitur in illo.
Sira VulgSist 14:22  Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.
Sira VulgSist 14:23  Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:
Sira VulgSist 14:24  qui respicit per fenestras illius, et in ianuis illius audiens:
Sira VulgSist 14:25  qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum:
Sira VulgSist 14:26  statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis eius morabitur.
Sira VulgSist 14:27  protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria eius requiescet.
Chapter 15
Sira VulgSist 15:1  Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustitiae, apprehendet illam,
Sira VulgSist 15:2  et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
Sira VulgSist 15:3  Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
Sira VulgSist 15:4  et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
Sira VulgSist 15:5  et in medio Ecclesiae aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum.
Sira VulgSist 15:6  Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno hereditabit illum.
Sira VulgSist 15:7  Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
Sira VulgSist 15:8  viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
Sira VulgSist 15:10  quoniam a Deo profecta est sapientia. sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi.
Sira VulgSist 15:11  Non dixeris: Per Deum abest: quae enim odit ne feceris.
Sira VulgSist 15:12  Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
Sira VulgSist 15:13  Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
Sira VulgSist 15:14  Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui.
Sira VulgSist 15:16  si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
Sira VulgSist 15:17  Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam.
Sira VulgSist 15:18  Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi:
Sira VulgSist 15:19  quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
Sira VulgSist 15:20  Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
Sira VulgSist 15:21  Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
Sira VulgSist 15:22  non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
Chapter 16
Sira VulgSist 16:1  Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
Sira VulgSist 16:2  Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores eorum.
Sira VulgSist 16:3  Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
Sira VulgSist 16:4  Et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios.
Sira VulgSist 16:5  Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribu impiorum deseretur.
Sira VulgSist 16:6  Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Sira VulgSist 16:7  In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
Sira VulgSist 16:8  Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti:
Sira VulgSist 16:9  et non pepercit peregrinationi illorum, et execratus est eos prae superbia verbi illorum.
Sira VulgSist 16:10  Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
Sira VulgSist 16:11  Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
Sira VulgSist 16:12  misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram:
Sira VulgSist 16:13  secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat.
Sira VulgSist 16:14  Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
Sira VulgSist 16:15  Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
Sira VulgSist 16:16  Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?
Sira VulgSist 16:17  In populo magno non agnoscar: quae est enim anima mea in tam immensa creatura?
Sira VulgSist 16:18  Ecce caelum, et caeli caelorum, abyssus, et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
Sira VulgSist 16:19  montes simul, et colles, et fundamenta terrae: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Sira VulgSist 16:20  Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo:
Sira VulgSist 16:21  et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis?
Sira VulgSist 16:22  Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustitiae eius quis enunciabit? aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est.
Sira VulgSist 16:23  Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta.
Sira VulgSist 16:24  Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo,
Sira VulgSist 16:25  et dicam in aequitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius.
Sira VulgSist 16:26  In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
Sira VulgSist 16:27  Ornavit in aeternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
Sira VulgSist 16:28  Unusquisque proximum sibi non angustiabit in aeternum.
Sira VulgSist 16:30  Post haec Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis.
Sira VulgSist 16:31  Anima autem omnis vitalis denunciabit ante faciem ipsius, et in ipsa iterum reversio illorum.
Chapter 17
Sira VulgSist 17:1  Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.
Sira VulgSist 17:2  Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Sira VulgSist 17:3  Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
Sira VulgSist 17:4  Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium.
Sira VulgSist 17:5  Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos.
Sira VulgSist 17:6  Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
Sira VulgSist 17:7  Posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum,
Sira VulgSist 17:8  ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius.
Sira VulgSist 17:9  Addidit illis disciplinam, et legem vitae hereditavit illos.
Sira VulgSist 17:10  Testamentum aeternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
Sira VulgSist 17:11  Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo.
Sira VulgSist 17:13  Viae illorum coram ipso sunt semper, non sunt absconsae ab oculis ipsius.
Sira VulgSist 17:16  Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
Sira VulgSist 17:17  Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
Sira VulgSist 17:18  Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit:
Sira VulgSist 17:19  et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae.
Sira VulgSist 17:20  Poenitentibus autem dedit viam iustitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.
Sira VulgSist 17:22  precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
Sira VulgSist 17:23  Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem:
Sira VulgSist 17:24  et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
Sira VulgSist 17:25  In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
Sira VulgSist 17:26  Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio.
Sira VulgSist 17:27  Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
Sira VulgSist 17:28  Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
Sira VulgSist 17:29  Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt.
Sira VulgSist 17:30  Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
Sira VulgSist 17:31  Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
Chapter 18
Sira VulgSist 18:1  Qui vivet in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in aeternum.
Sira VulgSist 18:4  Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius?
Sira VulgSist 18:5  Non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei.
Sira VulgSist 18:6  Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, operabitur.
Sira VulgSist 18:7  Quid est homo, et quae est gratia illius? et quid bonum, aut quid nequam illius?
Sira VulgSist 18:8  Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
Sira VulgSist 18:9  Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
Sira VulgSist 18:10  Vidit praesumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est.
Sira VulgSist 18:11  Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis.
Sira VulgSist 18:12  Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.
Sira VulgSist 18:13  Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum.
Sira VulgSist 18:14  Miseretur excipiens doctrinam miserationis, et qui festinat in iudiciis eius.
Sira VulgSist 18:15  Fili in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
Sira VulgSist 18:16  Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
Sira VulgSist 18:17  Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine iustificato.
Sira VulgSist 18:18  Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Sira VulgSist 18:19  Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce.
Sira VulgSist 18:20  Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
Sira VulgSist 18:21  Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
Sira VulgSist 18:22  Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in aeternum.
Sira VulgSist 18:23  Ante orationem praepara animam tuam: et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
Sira VulgSist 18:24  Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facies.
Sira VulgSist 18:25  Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
Sira VulgSist 18:26  A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
Sira VulgSist 18:27  Homo sapiens in omnibus metuit, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
Sira VulgSist 18:28  Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
Sira VulgSist 18:29  Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et imploraverunt proverbia et iudicia.
Sira VulgSist 18:30  Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
Sira VulgSist 18:31  Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis.
Sira VulgSist 18:32  Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum.
Sira VulgSist 18:33  Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
Chapter 19
Sira VulgSist 19:1  Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet.
Sira VulgSist 19:2  Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos:
Sira VulgSist 19:3  et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermes hereditabunt illum, et extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius.
Sira VulgSist 19:4  Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
Sira VulgSist 19:5  Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
Sira VulgSist 19:6  Qui peccat in animam suam, poenitebit: et qui iucundatur in malitia, denotabitur.
Sira VulgSist 19:7  Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.
Sira VulgSist 19:8  Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare.
Sira VulgSist 19:9  audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum odiet te, et sic aderit tibi semper.
Sira VulgSist 19:10  Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
Sira VulgSist 19:11  A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.
Sira VulgSist 19:12  Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti.
Sira VulgSist 19:13  Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut si fecerit, ne iterum addat facere.
Sira VulgSist 19:14  Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret.
Sira VulgSist 19:16  Et non omni verbo credas. est qui labitur lingua, sed non ex animo.
Sira VulgSist 19:17  Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris.
Sira VulgSist 19:18  Et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
Sira VulgSist 19:19  Et non est sapientia nequitiae disciplina: et non est cogitatus peccatorum prudentia.
Sira VulgSist 19:20  Est nequitia, et in ipsa execratio: et est insipiens qui minuitur sapientia.
Sira VulgSist 19:21  Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
Sira VulgSist 19:23  Et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo:
Sira VulgSist 19:24  et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate: et est iustus qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:
Sira VulgSist 19:25  et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
Sira VulgSist 19:26  Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
Sira VulgSist 19:27  Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enunciant de illo.
Sira VulgSist 19:28  Est correptio mendax in ira contumeliosi: et est iudicium, quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
Chapter 20
Sira VulgSist 20:1  Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
Sira VulgSist 20:4  Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
Sira VulgSist 20:5  Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum.
Sira VulgSist 20:6  Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum.
Sira VulgSist 20:7  Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus.
Sira VulgSist 20:8  Qui multis utitur verbis, laedet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur.
Sira VulgSist 20:9  Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
Sira VulgSist 20:10  Est datum, quod non est utile: et est datum, cuius retributio duplex.
Sira VulgSist 20:11  Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput.
Sira VulgSist 20:12  Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
Sira VulgSist 20:13  Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur.
Sira VulgSist 20:14  Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
Sira VulgSist 20:15  exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
Sira VulgSist 20:16  Hodie foeneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
Sira VulgSist 20:17  Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius.
Sira VulgSist 20:18  qui enim edunt panem illius: falsae linguae sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum?
Sira VulgSist 20:19  Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum.
Sira VulgSist 20:20  Lapsus falsae linguae, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
Sira VulgSist 20:21  Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Sira VulgSist 20:22  Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
Sira VulgSist 20:23  Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur.
Sira VulgSist 20:24  Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se.
Sira VulgSist 20:25  Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Sira VulgSist 20:26  Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Sira VulgSist 20:27  Potior fur quam assiduitas viri mendacis. perditionem autem ambo hereditabunt.
Sira VulgSist 20:28  Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
Sira VulgSist 20:29  Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
Sira VulgSist 20:30  Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
Sira VulgSist 20:31  Xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.
Sira VulgSist 20:32  Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quae utilitas in utrisque?
Sira VulgSist 20:33  Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Chapter 21
Sira VulgSist 21:1  Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur.
Sira VulgSist 21:2  Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.
Sira VulgSist 21:3  Dentes leonis, dentes eius, interficientes animas hominum.
Sira VulgSist 21:4  Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas.
Sira VulgSist 21:5  Obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam: et domus quae nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.
Sira VulgSist 21:6  Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi.
Sira VulgSist 21:7  Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum.
Sira VulgSist 21:8  Notus a longe potens lingua audaci: et sensatus scit labi se ab ipso.
Sira VulgSist 21:9  Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme.
Sira VulgSist 21:10  Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
Sira VulgSist 21:11  Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae.
Sira VulgSist 21:15  Est autem insipientia, quae abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo.
Sira VulgSist 21:16  Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.
Sira VulgSist 21:17  Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
Sira VulgSist 21:18  Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum.
Sira VulgSist 21:19  Narratio fatui quasi sarcina in via. nam in labiis sensati invenietur gratia.
Sira VulgSist 21:20  Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
Sira VulgSist 21:21  Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba.
Sira VulgSist 21:22  Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram.
Sira VulgSist 21:23  Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.
Sira VulgSist 21:24  Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
Sira VulgSist 21:25  Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.
Sira VulgSist 21:26  Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.
Sira VulgSist 21:27  Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.
Sira VulgSist 21:28  Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur.
Sira VulgSist 21:29  In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum.
Sira VulgSist 21:30  Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
Sira VulgSist 21:31  Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
Chapter 22
Sira VulgSist 22:1  In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.
Sira VulgSist 22:2  De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
Sira VulgSist 22:3  Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet.
Sira VulgSist 22:4  Filia prudens hereditas viro suo. nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
Sira VulgSist 22:5  Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur.
Sira VulgSist 22:6  Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
Sira VulgSist 22:8  Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
Sira VulgSist 22:9  Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
Sira VulgSist 22:10  Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
Sira VulgSist 22:12  Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
Sira VulgSist 22:13  Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
Sira VulgSist 22:14  Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
Sira VulgSist 22:15  Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
Sira VulgSist 22:16  Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
Sira VulgSist 22:17  Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
Sira VulgSist 22:18  Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
Sira VulgSist 22:19  Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
Sira VulgSist 22:20  Cogitatus sensati in omni tempore, vel metu non depravabitur.
Sira VulgSist 22:21  Sicut paleae in excelsis, et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt:
Sira VulgSist 22:22  sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
Sira VulgSist 22:23  Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper.
Sira VulgSist 22:24  Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum.
Sira VulgSist 22:25  Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
Sira VulgSist 22:26  Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum.
Sira VulgSist 22:27  Si aperueris os triste, non timeas. est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
Sira VulgSist 22:28  Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris.
Sira VulgSist 22:29  In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
Sira VulgSist 22:30  Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae.
Sira VulgSist 22:31  Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
Sira VulgSist 22:33  Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Chapter 23
Sira VulgSist 23:1  Domine pater, et dominator vitae meae ne derelinquas me in consilio eorum: nec sinas me cadere in illa exprobratione.
Sira VulgSist 23:2  Quis superponit in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
Sira VulgSist 23:3  et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
Sira VulgSist 23:4  Domine pater, et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
Sira VulgSist 23:5  Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
Sira VulgSist 23:6  Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animo irreverenti et infrunito ne tradas me.
Sira VulgSist 23:7  Doctrinam oris audite filii: et qui custodierit illam, non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
Sira VulgSist 23:8  In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
Sira VulgSist 23:9  Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa.
Sira VulgSist 23:10  Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus Sanctorum non admiscearis: quoniam non erit immunis ab eis.
Sira VulgSist 23:11  Sicut servus interrogatus assidue, a livore non minuitur: sic omnis iurans, et nominans, in toto a peccato non purgabitur.
Sira VulgSist 23:12  Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
Sira VulgSist 23:13  Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:
Sira VulgSist 23:14  et si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim retributione domus illius.
Sira VulgSist 23:15  Est et alia loquela contraria morti, non inveniatur in hereditate Iacob.
Sira VulgSist 23:16  Etenim a misericordibus omnia haec auferentur, et in delictis non volutabuntur.
Sira VulgSist 23:17  Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
Sira VulgSist 23:18  Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis:
Sira VulgSist 23:19  ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas.
Sira VulgSist 23:20  Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur.
Sira VulgSist 23:21  Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram, et perditionem.
Sira VulgSist 23:22  Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid glutiat:
Sira VulgSist 23:23  et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem.
Sira VulgSist 23:24  Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
Sira VulgSist 23:25  Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
Sira VulgSist 23:26  tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
Sira VulgSist 23:27  Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
Sira VulgSist 23:28  et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.
Sira VulgSist 23:29  Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
Sira VulgSist 23:30  Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur.
Sira VulgSist 23:31  Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
Sira VulgSist 23:32  Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hereditatem ex alieno matrimonio:
Sira VulgSist 23:33  primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
Sira VulgSist 23:34  Haec in ecclesiam adducetur, et in filios eius respicietur.
Sira VulgSist 23:35  Non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum.
Sira VulgSist 23:36  derelinquet in maledictum memoriam eius, et dedecus illius non delebitur.
Sira VulgSist 23:37  Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei: et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini.
Sira VulgSist 23:38  Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.
Chapter 24
Sira VulgSist 24:1  Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
Sira VulgSist 24:2  et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
Sira VulgSist 24:3  et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,
Sira VulgSist 24:4  et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
Sira VulgSist 24:5  Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam:
Sira VulgSist 24:6  Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram:
Sira VulgSist 24:7  Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
Sira VulgSist 24:8  Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi,
Sira VulgSist 24:11  et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor.
Sira VulgSist 24:12  Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo,
Sira VulgSist 24:13  et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices.
Sira VulgSist 24:14  Ab initio, et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
Sira VulgSist 24:15  Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea.
Sira VulgSist 24:16  Et radicavi in populo honorificato, et in partes Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
Sira VulgSist 24:17  Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
Sira VulgSist 24:18  quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho:
Sira VulgSist 24:19  Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis.
Sira VulgSist 24:20  Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:
Sira VulgSist 24:21  et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.
Sira VulgSist 24:22  Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae.
Sira VulgSist 24:23  Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
Sira VulgSist 24:24  Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.
Sira VulgSist 24:25  In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis.
Sira VulgSist 24:26  Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
Sira VulgSist 24:27  Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum:
Sira VulgSist 24:29  Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient.
Sira VulgSist 24:30  Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt:
Sira VulgSist 24:32  Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
Sira VulgSist 24:33  Legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones.
Sira VulgSist 24:34  Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.
Sira VulgSist 24:35  Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.
Sira VulgSist 24:36  Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis.
Sira VulgSist 24:37  Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae.
Sira VulgSist 24:38  Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.
Sira VulgSist 24:39  A mari enim abundabit cogitatio eius, et consilium illius in abysso magna.
Sira VulgSist 24:41  Ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de paradiso.
Sira VulgSist 24:42  dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
Sira VulgSist 24:43  Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:
Sira VulgSist 24:44  quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
Sira VulgSist 24:45  Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
Sira VulgSist 24:46  Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
Sira VulgSist 24:47  Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
Chapter 25
Sira VulgSist 25:1  In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo, et hominibus:
Sira VulgSist 25:2  Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Sira VulgSist 25:3  Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum:
Sira VulgSist 25:4  Pauperem superbum: divitem mendacem: senem fatuum et insensatum.
Sira VulgSist 25:5  Quae in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
Sira VulgSist 25:6  Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!
Sira VulgSist 25:7  Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium!
Sira VulgSist 25:8  Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
Sira VulgSist 25:9  Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:
Sira VulgSist 25:10  Homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
Sira VulgSist 25:11  Beatus, qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
Sira VulgSist 25:12  Beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti.
Sira VulgSist 25:13  Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
Sira VulgSist 25:15  beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur?
Sira VulgSist 25:16  Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est ei.
Sira VulgSist 25:17  Omnis plaga tristitia cordis est: et omnis malitia, nequitia mulieris.
Sira VulgSist 25:23  et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi magis placebit, quam habitare cum muliere nequam.
Sira VulgSist 25:24  Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obcaecat vultum suum tamquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius
Sira VulgSist 25:25  ingemuit vir eius, et audiens suspiravit modicum.
Sira VulgSist 25:26  Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam.
Sira VulgSist 25:27  Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
Sira VulgSist 25:28  Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Sira VulgSist 25:29  Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
Sira VulgSist 25:30  Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
Sira VulgSist 25:31  Cor humile, et facies tristis, et plaga mortis, mulier nequam.
Sira VulgSist 25:32  Manus debiles, et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum.
Sira VulgSist 25:33  A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
Sira VulgSist 25:34  Non des aquae tuae exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
Sira VulgSist 25:35  Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
Sira VulgSist 25:36  A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
Chapter 26
Sira VulgSist 26:1  Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
Sira VulgSist 26:2  Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.
Sira VulgSist 26:3  Pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Sira VulgSist 26:4  divitis autem, et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
Sira VulgSist 26:5  A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:
Sira VulgSist 26:9  In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans.
Sira VulgSist 26:10  Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.
Sira VulgSist 26:11  Mulier ebriosa ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
Sira VulgSist 26:12  Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
Sira VulgSist 26:13  In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione utatur se.
Sira VulgSist 26:14  Ab omni irreverentia oculorum eius cave, et ne mireris si te neglexerit.
Sira VulgSist 26:15  sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
Sira VulgSist 26:16  Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Sira VulgSist 26:18  Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae.
Sira VulgSist 26:20  Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
Sira VulgSist 26:21  Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
Sira VulgSist 26:22  lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem.
Sira VulgSist 26:23  Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
Sira VulgSist 26:24  Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
Sira VulgSist 26:25  In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
Sira VulgSist 26:26  Vir bellator deficiens per inopiam: et vir sensatus contemptus:
Sira VulgSist 26:27  et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphaeam.
Sira VulgSist 26:28  Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia: et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum.
Chapter 27
Sira VulgSist 27:1  Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum.
Sira VulgSist 27:2  Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.
Sira VulgSist 27:4  Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
Sira VulgSist 27:5  Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
Sira VulgSist 27:6  Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Sira VulgSist 27:7  Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Sira VulgSist 27:8  Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum.
Sira VulgSist 27:9  Si sequaris iustitiam, apprehendes illam: et indues quasi poderem honoris, et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
Sira VulgSist 27:10  Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
Sira VulgSist 27:11  Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.
Sira VulgSist 27:12  Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
Sira VulgSist 27:13  In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
Sira VulgSist 27:14  Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
Sira VulgSist 27:15  Loquela multum iurans, horripilationem capiti statuet: et irreverentia ipsius obturatio aurium.
Sira VulgSist 27:16  Effusio sanguinis in rixa superborum: et maledictio illorum auditus gravis.
Sira VulgSist 27:17  Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
Sira VulgSist 27:19  Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
Sira VulgSist 27:20  Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
Sira VulgSist 27:21  Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
Sira VulgSist 27:22  non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima eius.
Sira VulgSist 27:23  ultra eum non poteris colligare: et maledicti dura est concordatio:
Sira VulgSist 27:24  denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis.
Sira VulgSist 27:25  Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abiiciet:
Sira VulgSist 27:26  in conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
Sira VulgSist 27:27  Multa audivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.
Sira VulgSist 27:28  Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Sira VulgSist 27:29  Et qui foveam fodit, incidit in eam: et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
Sira VulgSist 27:30  Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
Sira VulgSist 27:31  Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
Sira VulgSist 27:32  Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur.
Sira VulgSist 27:33  Ira et furor, utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
Chapter 28
Sira VulgSist 28:1  Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Sira VulgSist 28:2  Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
Sira VulgSist 28:3  Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam?
Sira VulgSist 28:4  In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur?
Sira VulgSist 28:5  Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius?
Sira VulgSist 28:9  Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
Sira VulgSist 28:11  homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
Sira VulgSist 28:12  Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
Sira VulgSist 28:13  Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem.
Sira VulgSist 28:14  Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.
Sira VulgSist 28:15  Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes.
Sira VulgSist 28:16  Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.
Sira VulgSist 28:17  civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.
Sira VulgSist 28:18  Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
Sira VulgSist 28:19  Lingua tertia mulieres viratas eiecit, et privavit illas laboribus suis.
Sira VulgSist 28:20  qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat.
Sira VulgSist 28:21  Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa.
Sira VulgSist 28:22  Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
Sira VulgSist 28:23  Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius, et in vinculis eius non est ligatus:
Sira VulgSist 28:24  iugum enim illius, iugum ferreum est: et vinculum illius, vinculum aereum est.
Sira VulgSist 28:25  Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
Sira VulgSist 28:26  Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum: et in flamma sua non comburet iustos.
Sira VulgSist 28:27  Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos.
Sira VulgSist 28:28  Sepi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.
Sira VulgSist 28:29  Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:
Sira VulgSist 28:30  et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
Chapter 29
Sira VulgSist 29:1  Qui facit misericordiam, foeneratur proximo suo: et qui praevalet manu, mandata servat.
Sira VulgSist 29:2  Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo.
Sira VulgSist 29:3  Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Sira VulgSist 29:4  Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
Sira VulgSist 29:5  Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
Sira VulgSist 29:6  et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur:
Sira VulgSist 29:7  si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
Sira VulgSist 29:8  sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
Sira VulgSist 29:9  et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
Sira VulgSist 29:10  Multi non causa nequitiae foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
Sira VulgSist 29:11  Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
Sira VulgSist 29:12  Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
Sira VulgSist 29:13  Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
Sira VulgSist 29:14  Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
Sira VulgSist 29:15  Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.
Sira VulgSist 29:19  Vir bonus fidem facit proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi.
Sira VulgSist 29:20  Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
Sira VulgSist 29:22  Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
Sira VulgSist 29:23  Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
Sira VulgSist 29:24  Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
Sira VulgSist 29:25  Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
Sira VulgSist 29:26  Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium.
Sira VulgSist 29:27  Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
Sira VulgSist 29:28  Initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
Sira VulgSist 29:29  Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
Sira VulgSist 29:30  Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
Sira VulgSist 29:31  Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
Sira VulgSist 29:32  Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet.
Sira VulgSist 29:33  Transi hospes, et orna mensam: et quae in manu habes, ciba ceteros.
Sira VulgSist 29:34  Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater.
Sira VulgSist 29:35  Gravia haec homini habenti sensum: Correptio domus, et improperium foeneratoris.
Chapter 30
Sira VulgSist 30:1  Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
Sira VulgSist 30:2  Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
Sira VulgSist 30:3  Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
Sira VulgSist 30:4  Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
Sira VulgSist 30:5  In vita sua vidit, et laetatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis.
Sira VulgSist 30:6  Reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
Sira VulgSist 30:7  Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius.
Sira VulgSist 30:8  Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.
Sira VulgSist 30:9  Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te.
Sira VulgSist 30:10  Non corrideas illi: ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
Sira VulgSist 30:11  Non des illi potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius.
Sira VulgSist 30:12  Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae.
Sira VulgSist 30:13  Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.
Sira VulgSist 30:14  Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
Sira VulgSist 30:15  Salus animae in sanctitate iustitiae melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.
Sira VulgSist 30:16  Non est census super censum salutis corporis: et non est oblectamentum super cordis gaudium.
Sira VulgSist 30:17  Melior est mors quam vita amara: et requies aeterna quam languor perseverans.
Sira VulgSist 30:18  Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro.
Sira VulgSist 30:19  Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit:
Sira VulgSist 30:20  sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:
Sira VulgSist 30:21  videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.
Sira VulgSist 30:22  Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo.
Sira VulgSist 30:23  Iucunditas cordis haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exultatio viri est longaevitas.
Sira VulgSist 30:24  Miserere animae tuae placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate eius, et tristitiam longe repelle a te.
Sira VulgSist 30:25  Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
Sira VulgSist 30:26  Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
Sira VulgSist 30:27  Splendidum cor, bonum in epulis est: epulae enim illius diligenter fiunt.
Chapter 31
Sira VulgSist 31:1  Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
Sira VulgSist 31:2  Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
Sira VulgSist 31:3  Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis.
Sira VulgSist 31:4  Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
Sira VulgSist 31:5  Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
Sira VulgSist 31:6  Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
Sira VulgSist 31:7  Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo.
Sira VulgSist 31:8  Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris.
Sira VulgSist 31:9  Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.
Sira VulgSist 31:10  Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit:
Sira VulgSist 31:11  ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum.
Sira VulgSist 31:12  Supra mensam magnam sedisti? non aperies super illam faucem tuam prior.
Sira VulgSist 31:15  Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur. cum viderit,
Sira VulgSist 31:16  ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
Sira VulgSist 31:19  utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
Sira VulgSist 31:20  Cessa prior causa disciplinae: et noli nimius esse, ne forte offendas.
Sira VulgSist 31:21  Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
Sira VulgSist 31:22  Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
Sira VulgSist 31:24  somnus sanitatis in homine parco. dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
Sira VulgSist 31:25  Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
Sira VulgSist 31:26  Audi me fili, et ne spernas me: et in novissimo invenies verba mea.
Sira VulgSist 31:27  In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.
Sira VulgSist 31:28  Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
Sira VulgSist 31:29  Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.
Sira VulgSist 31:30  Delectantes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum.
Sira VulgSist 31:31  Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
Sira VulgSist 31:32  Aequa vita hominibus vinum: si bibas illud moderate, eris sobrius.
Sira VulgSist 31:35  Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio.
Sira VulgSist 31:36  Exultatio animae et cordis vinum moderate potatum.
Sira VulgSist 31:38  Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
Sira VulgSist 31:40  Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.
Sira VulgSist 31:41  In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius:
Sira VulgSist 31:42  verba improperii non dicas illi: et non premas illum repetendo.
Chapter 32
Sira VulgSist 32:1  Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
Sira VulgSist 32:2  Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
Sira VulgSist 32:3  ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
Sira VulgSist 32:5  primum verbum diligenti scientiam, et non impedias musicam.
Sira VulgSist 32:6  Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
Sira VulgSist 32:7  Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
Sira VulgSist 32:8  Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
Sira VulgSist 32:9  Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Sira VulgSist 32:11  Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
Sira VulgSist 32:12  In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens.
Sira VulgSist 32:13  In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris.
Sira VulgSist 32:14  Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Sira VulgSist 32:15  Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
Sira VulgSist 32:16  et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo.
Sira VulgSist 32:17  Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
Sira VulgSist 32:18  Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
Sira VulgSist 32:19  Qui quaerit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur ab ea.
Sira VulgSist 32:20  Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent.
Sira VulgSist 32:21  Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Sira VulgSist 32:22  Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem:
Sira VulgSist 32:23  etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
Sira VulgSist 32:24  Fili sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis.
Sira VulgSist 32:25  In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum:
Sira VulgSist 32:26  a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
Sira VulgSist 32:27  In omni opere tuo crede ex fide animae tuae: hoc est enim conservatio mandatorum.
Sira VulgSist 32:28  Qui credit Deo, attendit mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur.
Chapter 33
Sira VulgSist 33:1  Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.
Sira VulgSist 33:2  Sapiens non odit mandata et iustitias, et non illidetur quasi in procella navis.
Sira VulgSist 33:3  Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
Sira VulgSist 33:4  Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur, et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
Sira VulgSist 33:5  Praecordia fatui quasi rota carri: et quasi axis versatilis cogitatus illius.
Sira VulgSist 33:6  Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit.
Sira VulgSist 33:7  Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
Sira VulgSist 33:8  A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente.
Sira VulgSist 33:9  Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
Sira VulgSist 33:10  Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam.
Sira VulgSist 33:11  In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
Sira VulgSist 33:12  Ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.
Sira VulgSist 33:13  Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Sira VulgSist 33:14  Omnes viae eius secundum dispositionem eius: sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum iudicium suum.
Sira VulgSist 33:15  Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo contra duo, et unum contra unum.
Sira VulgSist 33:16  Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
Sira VulgSist 33:17  In benedictione Dei et ipse speravi: et quasi qui vindemiat, replevi torcular.
Sira VulgSist 33:18  Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Sira VulgSist 33:19  Audite me magnates, et omnes populi, et rectores Ecclesiae auribus percipite.
Sira VulgSist 33:20  Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis.
Sira VulgSist 33:21  Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
Sira VulgSist 33:22  Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
Sira VulgSist 33:24  Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam.
Sira VulgSist 33:25  Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
Sira VulgSist 33:26  Operatur in disciplina, et quaerit requiescere: laxa manus illi, et quaerit libertatem.
Sira VulgSist 33:27  Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae.
Sira VulgSist 33:28  Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet:
Sira VulgSist 33:30  In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine iudicio nihil facias grave.
Sira VulgSist 33:31  Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine animae comparasti illum.
Sira VulgSist 33:33  et si extollens discesserit: quem quaeras, et in qua via quaeras illum, nescis.
Chapter 34
Sira VulgSist 34:1  Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
Sira VulgSist 34:2  Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia.
Sira VulgSist 34:3  hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo alterius hominis.
Sira VulgSist 34:4  Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur?
Sira VulgSist 34:5  Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est.
Sira VulgSist 34:6  Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
Sira VulgSist 34:7  multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
Sira VulgSist 34:8  Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Sira VulgSist 34:9  Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum.
Sira VulgSist 34:10  Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
Sira VulgSist 34:11  Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitia.
Sira VulgSist 34:12  Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
Sira VulgSist 34:13  Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
Sira VulgSist 34:14  Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicetur.
Sira VulgSist 34:15  Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
Sira VulgSist 34:16  Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes eius.
Sira VulgSist 34:19  Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani,
Sira VulgSist 34:20  deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem.
Sira VulgSist 34:21  Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum.
Sira VulgSist 34:22  Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.
Sira VulgSist 34:23  Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Sira VulgSist 34:24  Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Sira VulgSist 34:25  Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Sira VulgSist 34:26  Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
Sira VulgSist 34:27  Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
Sira VulgSist 34:28  Unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor?
Sira VulgSist 34:29  Unus orans, et unus maledicens: cuius vocem exaudiet Deus?
Sira VulgSist 34:30  Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
Sira VulgSist 34:31  sic homo qui ieiunat in peccatis suis: et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
Chapter 35
Sira VulgSist 35:2  Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
Sira VulgSist 35:3  Et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia.
Sira VulgSist 35:4  Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium.
Sira VulgSist 35:5  Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
Sira VulgSist 35:8  Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
Sira VulgSist 35:9  Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
Sira VulgSist 35:10  Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum.
Sira VulgSist 35:11  In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.
Sira VulgSist 35:12  Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum:
Sira VulgSist 35:13  quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
Sira VulgSist 35:14  Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
Sira VulgSist 35:15  Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae.
Sira VulgSist 35:16  Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet.
Sira VulgSist 35:17  Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Sira VulgSist 35:18  Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?
Sira VulgSist 35:19  A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
Sira VulgSist 35:20  Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
Sira VulgSist 35:21  Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat.
Sira VulgSist 35:22  Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
Sira VulgSist 35:23  et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet
Sira VulgSist 35:24  donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius,
Sira VulgSist 35:25  donec iudicet iudicium plebis suae, et oblectabit iustos misericordia sua.
Sira VulgSist 35:26  Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Chapter 36
Sira VulgSist 36:1  Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
Sira VulgSist 36:2  et immitte timorem tuum super Gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Sira VulgSist 36:3  Alleva manum tuam super Gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Sira VulgSist 36:4  Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
Sira VulgSist 36:5  ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te Domine.
Sira VulgSist 36:10  Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Sira VulgSist 36:11  In ira flammae devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
Sira VulgSist 36:12  Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius praeter nos.
Sira VulgSist 36:13  Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio.
Sira VulgSist 36:14  Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
Sira VulgSist 36:15  Miserere civitati sanctificationis tuae Ierusalem, civitati requiei tuae.
Sira VulgSist 36:16  Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
Sira VulgSist 36:17  Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.
Sira VulgSist 36:18  Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum
Sira VulgSist 36:19  secundum benedictionem Aaron da populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector saeculorum.
Sira VulgSist 36:20  Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior.
Sira VulgSist 36:21  Fauces contingunt cibum ferae, et cor insensatum verba mendacia.
Sira VulgSist 36:22  Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
Sira VulgSist 36:23  Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
Sira VulgSist 36:24  Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
Sira VulgSist 36:25  Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae: non est vir illius secundum filios hominum.
Sira VulgSist 36:26  Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Sira VulgSist 36:27  Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
Sira VulgSist 36:28  Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
Chapter 37
Sira VulgSist 37:1  Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Sira VulgSist 37:2  Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.
Sira VulgSist 37:3  O praesumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia, et dolositate illius?
Sira VulgSist 37:4  Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
Sira VulgSist 37:5  Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
Sira VulgSist 37:6  Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis.
Sira VulgSist 37:7  Noli consiliari cum socero tuo, et a zelantibus te absconde consilium.
Sira VulgSist 37:8  Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
Sira VulgSist 37:9  A consiliario serva animam tuam. prius scito quae sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:
Sira VulgSist 37:11  Bona est via tua; et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
Sira VulgSist 37:12  Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum muliere de his, quae aemulatur: cum timido de bello: cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
Sira VulgSist 37:13  cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,
Sira VulgSist 37:14  cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio.
Sira VulgSist 37:15  Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei,
Sira VulgSist 37:16  cuius anima est secundum animam tuam: et qui, cum titubaverit in tenebris, condolebit tibi.
Sira VulgSist 37:17  Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.
Sira VulgSist 37:18  Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
Sira VulgSist 37:19  Et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam.
Sira VulgSist 37:20  Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
Sira VulgSist 37:21  Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quattuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animae suae inutilis est.
Sira VulgSist 37:22  Vir peritus multos erudivit, et animae suae suavis est.
Sira VulgSist 37:23  Qui sophistice loquitur, odibilis est: in omni re defraudabitur.
Sira VulgSist 37:24  non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est.
Sira VulgSist 37:25  Est sapiens animae suae sapiens: et fructus sensus illius laudabilis.
Sira VulgSist 37:26  Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
Sira VulgSist 37:27  Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
Sira VulgSist 37:28  Vita viri in numero dierum: dies autem Israel innumerabiles sunt.
Sira VulgSist 37:29  Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.
Sira VulgSist 37:30  Fili in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem:
Sira VulgSist 37:31  non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet.
Sira VulgSist 37:32  Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam:
Sira VulgSist 37:33  in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
Sira VulgSist 37:34  Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adiiciet vitam.
Chapter 38
Sira VulgSist 38:1  Honora medicum propter necessitatem: enim illum creavit Altissimus.
Sira VulgSist 38:2  A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
Sira VulgSist 38:3  Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
Sira VulgSist 38:4  Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam.
Sira VulgSist 38:5  Nonne a ligno indulcata est aqua amara? ut cognosceretur virtus eius ab homine.
Sira VulgSist 38:6  Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Sira VulgSist 38:7  In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius.
Sira VulgSist 38:9  Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.
Sira VulgSist 38:10  Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
Sira VulgSist 38:11  Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:
Sira VulgSist 38:12  etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
Sira VulgSist 38:13  Est enim tempus quando in manus illorum incurras:
Sira VulgSist 38:14  ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
Sira VulgSist 38:15  Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
Sira VulgSist 38:16  Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
Sira VulgSist 38:17  Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam,
Sira VulgSist 38:18  et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem.
Sira VulgSist 38:19  A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
Sira VulgSist 38:20  In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor eius.
Sira VulgSist 38:21  Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum,
Sira VulgSist 38:22  noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
Sira VulgSist 38:23  Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
Sira VulgSist 38:24  In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui.
Sira VulgSist 38:25  Sapientiam scribe in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: quia sapientia replebitur
Sira VulgSist 38:26  qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
Sira VulgSist 38:27  Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
Sira VulgSist 38:28  Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signaculo sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus.
Sira VulgSist 38:29  Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur:
Sira VulgSist 38:30  Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius:
Sira VulgSist 38:31  Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit imperfectionem.
Sira VulgSist 38:32  Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius.
Sira VulgSist 38:33  In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
Sira VulgSist 38:34  Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Sira VulgSist 38:35  Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
Sira VulgSist 38:37  Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
Sira VulgSist 38:38  Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur:
Sira VulgSist 38:39  sed creaturam aevi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
Chapter 39
Sira VulgSist 39:1  Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
Sira VulgSist 39:2  Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit.
Sira VulgSist 39:3  Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.
Sira VulgSist 39:4  In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit.
Sira VulgSist 39:5  In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in omnibus tentabit.
Sira VulgSist 39:6  Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
Sira VulgSist 39:7  Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.
Sira VulgSist 39:8  Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum:
Sira VulgSist 39:9  et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino:
Sira VulgSist 39:10  ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
Sira VulgSist 39:11  Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
Sira VulgSist 39:12  Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.
Sira VulgSist 39:13  Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem.
Sira VulgSist 39:14  Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enunciabit ecclesia.
Sira VulgSist 39:15  Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.
Sira VulgSist 39:16  Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum.
Sira VulgSist 39:17  In voce dicit: Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
Sira VulgSist 39:19  Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
Sira VulgSist 39:20  Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione:
Sira VulgSist 39:22  In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:
Sira VulgSist 39:23  quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
Sira VulgSist 39:24  Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
Sira VulgSist 39:25  A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
Sira VulgSist 39:26  Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur.
Sira VulgSist 39:28  quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, hereditabit.
Sira VulgSist 39:29  Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et viae illius viis illorum directae sunt: sic peccatoribus offensiones in ira eius.
Sira VulgSist 39:30  Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala.
Sira VulgSist 39:31  Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel et botrus uvae, et oleum, et vestimentum.
Sira VulgSist 39:32  Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
Sira VulgSist 39:33  Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua:
Sira VulgSist 39:34  in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem eius, qui fecit illos, confundent.
Sira VulgSist 39:35  Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt:
Sira VulgSist 39:36  bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphaea vindicans in exterminium impios.
Sira VulgSist 39:37  In mandatis eius epulabuntur, et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum.
Sira VulgSist 39:38  Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.
Sira VulgSist 39:39  Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit.
Sira VulgSist 39:40  Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Sira VulgSist 39:41  Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
Chapter 40
Sira VulgSist 40:1  Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae, in matrem omnium.
Sira VulgSist 40:2  Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis:
Sira VulgSist 40:3  a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
Sira VulgSist 40:4  ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio,
Sira VulgSist 40:5  et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius.
Sira VulgSist 40:6  Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
Sira VulgSist 40:7  Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suae exurrexit, et admirans ad nullum timorem:
Sira VulgSist 40:8  cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
Sira VulgSist 40:9  Ad haec mors, sanguis, contentio, et romphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
Sira VulgSist 40:10  super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
Sira VulgSist 40:11  Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.
Sira VulgSist 40:12  Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
Sira VulgSist 40:13  Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
Sira VulgSist 40:14  In aperiendo manus suas pius laetabitur: sic praevaricatores in consummatione tabescent.
Sira VulgSist 40:15  Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae sonabunt.
Sira VulgSist 40:16  Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur.
Sira VulgSist 40:17  Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet.
Sira VulgSist 40:18  Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
Sira VulgSist 40:19  Filii, et aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
Sira VulgSist 40:20  Vinum et musica laetificant cor: et super utraque dilectio sapientiae.
Sira VulgSist 40:21  Tibiae, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
Sira VulgSist 40:22  Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super haec virides sationes.
Sira VulgSist 40:23  Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
Sira VulgSist 40:24  Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit.
Sira VulgSist 40:25  Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
Sira VulgSist 40:26  Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
Sira VulgSist 40:27  Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium.
Sira VulgSist 40:28  Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
Sira VulgSist 40:29  Fili in tempore vitae tuae ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere.
Sira VulgSist 40:30  Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. alit enim animam suam cibis alienis.
Sira VulgSist 40:31  Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se.
Sira VulgSist 40:32  In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.
Chapter 41
Sira VulgSist 41:1  O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:
Sira VulgSist 41:2  viro quieto, et cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!
Sira VulgSist 41:3  O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
Sira VulgSist 41:4  defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!
Sira VulgSist 41:5  Noli metuere iudicium mortis. Memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni:
Sira VulgSist 41:6  et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni.
Sira VulgSist 41:8  Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
Sira VulgSist 41:9  Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
Sira VulgSist 41:10  De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
Sira VulgSist 41:11  Vae vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi.
Sira VulgSist 41:12  Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
Sira VulgSist 41:13  Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
Sira VulgSist 41:14  Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur.
Sira VulgSist 41:15  Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni.
Sira VulgSist 41:16  Bonae vitae numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in aevum.
Sira VulgSist 41:17  Disciplinam in pace conservate filii. sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
Sira VulgSist 41:18  Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
Sira VulgSist 41:19  Verumtamen reveremini in his, quae procedunt de ore meo.
Sira VulgSist 41:20  Non est enim bonum omnem reverentiam observare: et non omnia omnibus bene placent in fide.
Sira VulgSist 41:21  Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a praesidente et a potente de mendacio:
Sira VulgSist 41:22  a principe et a iudice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate:
Sira VulgSist 41:23  a socio et amico de iniustitia: et de loco, in quo habitas,
Sira VulgSist 41:24  de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
Sira VulgSist 41:25  a salutantibus de silentio: a respectu mulieris fornicariae: et ab aversione vultus cognati.
Sira VulgSist 41:26  Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
Sira VulgSist 41:27  Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius.
Sira VulgSist 41:28  Ab amicis cave de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Chapter 42
Sira VulgSist 42:1  Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas.
Sira VulgSist 42:2  De lege Altissimi, et testamento, et de iudicio iustificare impium,
Sira VulgSist 42:3  de verbo sociorum et viatorum, et de datione hereditatis amicorum,
Sira VulgSist 42:4  de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
Sira VulgSist 42:5  de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
Sira VulgSist 42:7  Ubi manus multae sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe.
Sira VulgSist 42:8  De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium virorum.
Sira VulgSist 42:9  Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:
Sira VulgSist 42:10  nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.
Sira VulgSist 42:11  Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
Sira VulgSist 42:12  Omni homini noli intendere in specie: et in medio mulierum noli commorari:
Sira VulgSist 42:13  de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
Sira VulgSist 42:14  Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
Sira VulgSist 42:15  Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius.
Sira VulgSist 42:16  Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.
Sira VulgSist 42:17  Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabilire in gloria sua?
Sira VulgSist 42:18  Abyssum, et cor hominum investigavit: et in astutia eorum excogitavit.
Sira VulgSist 42:19  Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuncians quae praeterierunt, et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
Sira VulgSist 42:20  Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Sira VulgSist 42:21  Magnalia sapientiae suae decoravit: qui est ante saeculum et usque in saeculum, neque adiectum est,
Sira VulgSist 42:23  Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla, quae est considerare!
Sira VulgSist 42:24  Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
Sira VulgSist 42:25  Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
Sira VulgSist 42:26  Uniuscuiusque confirmavit bona. Et quis satiabitur videns gloriam eius?
Chapter 43
Sira VulgSist 43:1  Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species caeli in visione gloriae.
Sira VulgSist 43:2  Sol in aspectu annuncians in exitu, vas admirabile opus excelsi.
Sira VulgSist 43:3  In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris:
Sira VulgSist 43:4  tripliciter sol exurens montes, radios igneos exufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
Sira VulgSist 43:5  Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus eius festinavit iter.
Sira VulgSist 43:6  Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi.
Sira VulgSist 43:7  A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione.
Sira VulgSist 43:8  Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione.
Sira VulgSist 43:9  Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
Sira VulgSist 43:10  Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.
Sira VulgSist 43:11  In verbis sanctis stabunt ad iudicium, et non deficient in vigiliis suis.
Sira VulgSist 43:12  Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.
Sira VulgSist 43:13  Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum.
Sira VulgSist 43:14  Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui.
Sira VulgSist 43:15  Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
Sira VulgSist 43:16  In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
Sira VulgSist 43:17  In conspectu eius commovebuntur montes, et in voluntate eius aspirabit Notus.
Sira VulgSist 43:18  Vox tonitrui eius verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:
Sira VulgSist 43:19  et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus eius.
Sira VulgSist 43:20  Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.
Sira VulgSist 43:21  Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
Sira VulgSist 43:22  Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis.
Sira VulgSist 43:23  Et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut ignem.
Sira VulgSist 43:24  Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
Sira VulgSist 43:25  In sermone eius siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plautavit illum Dominus Iesus.
Sira VulgSist 43:26  Qui navigant mare, enarrent pericula eius: et audientes auribus nostris admirabimur.
Sira VulgSist 43:27  Illic praeclara opera, et mirabilia: varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
Sira VulgSist 43:28  Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone eius composita sunt omnia.
Sira VulgSist 43:29  Multa dicemus, et deficiemus in verbis; consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus.
Sira VulgSist 43:30  Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
Sira VulgSist 43:31  Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
Sira VulgSist 43:32  Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius.
Sira VulgSist 43:33  Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude.
Sira VulgSist 43:34  Exaltantes eum replemini virtute. ne laboretis: non enim comprehendetis.
Sira VulgSist 43:35  Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?
Sira VulgSist 43:36  Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius.
Sira VulgSist 43:37  Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Chapter 44
Sira VulgSist 44:1  Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.
Sira VulgSist 44:2  Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo.
Sira VulgSist 44:3  Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nunciantes in prophetis dignitatem prophetarum,
Sira VulgSist 44:4  et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba.
Sira VulgSist 44:5  In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum.
Sira VulgSist 44:6  Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis.
Sira VulgSist 44:7  Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.
Sira VulgSist 44:8  Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum:
Sira VulgSist 44:9  et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
Sira VulgSist 44:10  Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt:
Sira VulgSist 44:12  hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:
Sira VulgSist 44:13  et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
Sira VulgSist 44:14  Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generatione et generationem.
Sira VulgSist 44:15  Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nunciet ecclesia.
Sira VulgSist 44:16  Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam.
Sira VulgSist 44:17  Noe inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio.
Sira VulgSist 44:18  Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium.
Sira VulgSist 44:19  Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.
Sira VulgSist 44:20  Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.
Sira VulgSist 44:21  In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
Sira VulgSist 44:22  Ideo iureiurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum,
Sira VulgSist 44:23  et ut stellas exaltare semen eius, et hereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae.
Sira VulgSist 44:24  Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem eius.
Sira VulgSist 44:25  Benedictionem omnium Gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Iacob.
Sira VulgSist 44:26  Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim.
Sira VulgSist 44:27  Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
Chapter 45
Sira VulgSist 45:1  Dilectus Deo, et hominibus Moyses: cuius memoria in benedictione est.
Sira VulgSist 45:2  Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.
Sira VulgSist 45:3  Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.
Sira VulgSist 45:4  In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.
Sira VulgSist 45:5  Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.
Sira VulgSist 45:6  Et dedit illi cor ad praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum, et iudicia sua Israel.
Sira VulgSist 45:7  Excelsum fecit Aaron fratrem eius, et similem sibi de tribu Levi:
Sira VulgSist 45:8  statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis: et beatificavit illum in gloria,
Sira VulgSist 45:9  et circumcinxit eum zona iustitiae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis.
Sira VulgSist 45:10  Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei, et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro,
Sira VulgSist 45:11  dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.
Sira VulgSist 45:12  Stola sancta, auro, et hyacintho, et purpura, opus textile, viri sapientis, iudicio et veritate praediti:
Sira VulgSist 45:13  torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel.
Sira VulgSist 45:14  Corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
Sira VulgSist 45:15  Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.
Sira VulgSist 45:16  Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes eius per omne tempus.
Sira VulgSist 45:18  Complevit Moyses manus eius, et unxit illum oleo sancto.
Sira VulgSist 45:19  Factum est illi in testamentum aeternum, et semini eius sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine eius.
Sira VulgSist 45:20  Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo:
Sira VulgSist 45:21  et dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum, docere Iacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel.
Sira VulgSist 45:22  Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
Sira VulgSist 45:23  Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae.
Sira VulgSist 45:24  Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.
Sira VulgSist 45:25  Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi.
Sira VulgSist 45:26  Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi, et semini eius.
Sira VulgSist 45:27  Ceterum in terra gentes non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et hereditas.
Sira VulgSist 45:28  Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini:
Sira VulgSist 45:29  et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israel.
Sira VulgSist 45:30  Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum.
Sira VulgSist 45:31  Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda, hereditas ipsi et semini eius, ut daret sapientiam in cor nostrum, iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit.
Chapter 46
Sira VulgSist 46:1  Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Sira VulgSist 46:2  maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel.
Sira VulgSist 46:3  Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates romphaeas?
Sira VulgSist 46:4  Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus percussit:
Sira VulgSist 46:5  Aut non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Sira VulgSist 46:6  Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Sira VulgSist 46:7  Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,
Sira VulgSist 46:8  ut cognoscant Gentes potentiam eius, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentes:
Sira VulgSist 46:9  et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.
Sira VulgSist 46:10  Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.
Sira VulgSist 46:11  Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:
Sira VulgSist 46:12  ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
Sira VulgSist 46:13  Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,
Sira VulgSist 46:14  ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
Sira VulgSist 46:15  et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
Sira VulgSist 46:16  Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Sira VulgSist 46:17  In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deum Iacob, et in fide sua probatus est propheta.
Sira VulgSist 46:18  Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:
Sira VulgSist 46:19  et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati.
Sira VulgSist 46:20  Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,
Sira VulgSist 46:21  et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
Sira VulgSist 46:22  et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Sira VulgSist 46:23  Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae, et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis.
Chapter 47
Sira VulgSist 47:1  Post haec surrexit Nathan propheta in diebus David.
Sira VulgSist 47:2  Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel.
Sira VulgSist 47:3  Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua.
Sira VulgSist 47:4  Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
Sira VulgSist 47:5  In tollendo manum, saxo fundae deiecit exultationem Goliae:
Sira VulgSist 47:6  nam ubi invocavit Dominum omnipotentem, dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae.
Sira VulgSist 47:7  Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae:
Sira VulgSist 47:8  contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in aeternum.
Sira VulgSist 47:9  In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae.
Sira VulgSist 47:10  De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam:
Sira VulgSist 47:11  Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.
Sira VulgSist 47:12  et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.
Sira VulgSist 47:13  Christus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israel.
Sira VulgSist 47:14  Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum.
Sira VulgSist 47:15  Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus est in iuventute sua,
Sira VulgSist 47:16  et impletus est, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima sua.
Sira VulgSist 47:17  Et replesti in comparationibus aenigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
Sira VulgSist 47:18  In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratae sunt terrae,
Sira VulgSist 47:19  et in nomine Domini Dei, cui est cognomen, Deus Israel.
Sira VulgSist 47:20  Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum,
Sira VulgSist 47:21  et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo,
Sira VulgSist 47:22  dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et in ceteris stultitiam tuam,
Sira VulgSist 47:23  ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.
Sira VulgSist 47:24  Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet.
Sira VulgSist 47:25  Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe.
Sira VulgSist 47:27  Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,
Sira VulgSist 47:28  et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:
Sira VulgSist 47:29  et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
Sira VulgSist 47:31  Et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.
Chapter 48
Sira VulgSist 48:1  Et surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
Sira VulgSist 48:2  Qui induxit in illos famem, et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt. non enim poterant sustinere praecepta Domini.
Sira VulgSist 48:3  Verbo Domini continuit caelum, et deiecit a caelo ignem terrae.
Sira VulgSist 48:4  sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
Sira VulgSist 48:5  Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei.
Sira VulgSist 48:6  Qui deiecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo.
Sira VulgSist 48:7  Qui audis in Sina iudicium, et in Horeb iudicia defensionis.
Sira VulgSist 48:8  Qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te.
Sira VulgSist 48:9  Qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum.
Sira VulgSist 48:10  Qui scriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini: conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob.
Sira VulgSist 48:11  Beati sunt, qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.
Sira VulgSist 48:12  nam nos vita vivimus tantum, post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
Sira VulgSist 48:13  Elias quidem in turbine vectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.
Sira VulgSist 48:14  nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius.
Sira VulgSist 48:15  In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
Sira VulgSist 48:16  In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis usque dum eiecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram:
Sira VulgSist 48:17  et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
Sira VulgSist 48:18  Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata.
Sira VulgSist 48:19  Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum.
Sira VulgSist 48:20  In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
Sira VulgSist 48:21  Tunc mota sunt corda, et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.
Sira VulgSist 48:22  Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad caelum: et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum.
Sira VulgSist 48:23  Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae.
Sira VulgSist 48:24  Deiecit castra Assyriorum, et contrivit illos Angelus Domini.
Sira VulgSist 48:25  nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
Sira VulgSist 48:26  In diebus ipsius retro rediit Sol, et addidit regi vitam.
Sira VulgSist 48:27  Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum
Sira VulgSist 48:28  ostendit futura et abscondita antequam evenirent.
Chapter 49
Sira VulgSist 49:1  Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii.
Sira VulgSist 49:2  In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria, et ut musica in convivio vini.
Sira VulgSist 49:3  Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.
Sira VulgSist 49:4  Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
Sira VulgSist 49:5  Praeter David, et Ezechiam, et Iosiam, omnes peccatum commiserunt:
Sira VulgSist 49:6  nam reliquerunt legem Altissimi reges Iuda, et contempserunt timorem Dei.
Sira VulgSist 49:7  Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti.
Sira VulgSist 49:8  Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
Sira VulgSist 49:9  Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare.
Sira VulgSist 49:10  Ezechiel qui vidit conspectum gloriae, quam ostendit illi in curru Cherubim.
Sira VulgSist 49:11  Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
Sira VulgSist 49:12  Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Iacob, et redemerunt se in fide virtutis.
Sira VulgSist 49:13  Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu Israel,
Sira VulgSist 49:14  et Iesum filium Iosedec? qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.
Sira VulgSist 49:15  Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
Sira VulgSist 49:16  Nemo natus est in terra qualis Henoch: nam et ipse receptus est a terra.
Sira VulgSist 49:17  Neque et Ioseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:
Sira VulgSist 49:18  et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.
Sira VulgSist 49:19  Seth, et Sem apud homines gloriam adepti sunt: et super omnem animam in origine Adam.
Chapter 50
Sira VulgSist 50:1  Simon Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.
Sira VulgSist 50:2  Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio et excelsi parietes templi.
Sira VulgSist 50:3  In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.
Sira VulgSist 50:4  Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione.
Sira VulgSist 50:5  Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus, et atrii amplificavit.
Sira VulgSist 50:6  Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet.
Sira VulgSist 50:7  Et quasi Sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.
Sira VulgSist 50:8  Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis.
Sira VulgSist 50:10  Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso.
Sira VulgSist 50:11  Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis.
Sira VulgSist 50:12  In ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum.
Sira VulgSist 50:13  In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,
Sira VulgSist 50:14  sic circa illum steterunt quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in gloria sua.
Sira VulgSist 50:15  Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi regis,
Sira VulgSist 50:16  porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae.
Sira VulgSist 50:17  Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi.
Sira VulgSist 50:18  Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
Sira VulgSist 50:19  Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.
Sira VulgSist 50:20  Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.
Sira VulgSist 50:21  Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usquedum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.
Sira VulgSist 50:22  Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:
Sira VulgSist 50:23  et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei.
Sira VulgSist 50:24  Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:
Sira VulgSist 50:25  det nobis iucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos:
Sira VulgSist 50:26  credere nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.
Sira VulgSist 50:27  Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens, quam oderim:
Sira VulgSist 50:28  qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis.
Sira VulgSist 50:29  Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach Ierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.
Sira VulgSist 50:30  Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
Sira VulgSist 50:31  Si enim haec fecerit, ad omnia valebit: quia lux Dei, vestigium eius est.
Chapter 51
Sira VulgSist 51:1  Oratio Iesu filii Sirach: Confitebor tibi Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Sira VulgSist 51:2  Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi,
Sira VulgSist 51:3  et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor.
Sira VulgSist 51:4  Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus, praeparatis ad escam,
Sira VulgSist 51:5  de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me:
Sira VulgSist 51:6  a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus:
Sira VulgSist 51:7  de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta:
Sira VulgSist 51:9  et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
Sira VulgSist 51:10  Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat.
Sira VulgSist 51:11  Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt.
Sira VulgSist 51:12  quoniam eruis sustinentes te Domine, et liberas eos de manibus gentium.
Sira VulgSist 51:13  Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.
Sira VulgSist 51:14  Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum sine adiutorio.
Sira VulgSist 51:15  Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea.
Sira VulgSist 51:16  Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.
Sira VulgSist 51:17  Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
Sira VulgSist 51:18  Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea.
Sira VulgSist 51:19  Ante tempus postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam. Et florebit tamquam praecox uva,
Sira VulgSist 51:20  laetatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a iuventute mea investigabam eam.
Sira VulgSist 51:22  Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.
Sira VulgSist 51:24  Consiliatus sum enim ut facerem illam: zelatus sum bonum, et non confundar.
Sira VulgSist 51:25  Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.
Sira VulgSist 51:26  Manus meas extendi in altum, et in sapientia eius luxit anima mea, et ignorantias meas illuminavit.
Sira VulgSist 51:27  Animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam.
Sira VulgSist 51:28  Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc non derelinquar.
Sira VulgSist 51:29  Venter meus conturbatus est quaerendo illam: propterea bonam possidebo possessionem.
Sira VulgSist 51:30  Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam: et in ipsa laudabo eum.
Sira VulgSist 51:31  Appropiate ad me indocti, et congregate vos in domum disciplinae.
Sira VulgSist 51:32  quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer.
Sira VulgSist 51:33  Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento,
Sira VulgSist 51:34  et collum vestrum subiicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
Sira VulgSist 51:35  Videte oculis vestris quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
Sira VulgSist 51:36  Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.
Sira VulgSist 51:37  Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius.
Sira VulgSist 51:38  Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.