SIRACH
Up
Chapter 1
Sira | Vulgate | 1:2 | harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est | |
Sira | Vulgate | 1:7 | disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | |
Sira | Vulgate | 1:8 | unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus | |
Sira | Vulgate | 1:10 | et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se | |
Sira | Vulgate | 1:15 | quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum | |
Sira | Vulgate | 1:16 | initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur | |
Sira | Vulgate | 1:24 | scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat | |
Sira | Vulgate | 1:26 | in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia | |
Sira | Vulgate | 1:28 | nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est | |
Sira | Vulgate | 1:30 | bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | |
Chapter 2
Sira | Vulgate | 2:1 | fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem | |
Sira | Vulgate | 2:2 | deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis | |
Sira | Vulgate | 2:3 | sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | |
Sira | Vulgate | 2:4 | omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam | |
Sira | Vulgate | 2:5 | quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis | |
Sira | Vulgate | 2:6 | crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce | |
Sira | Vulgate | 2:11 | respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est | |
Sira | Vulgate | 2:12 | permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum | |
Sira | Vulgate | 2:13 | quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | |
Sira | Vulgate | 2:14 | vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | |
Sira | Vulgate | 2:16 | vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | |
Sira | Vulgate | 2:18 | qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius | |
Sira | Vulgate | 2:19 | qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius | |
Sira | Vulgate | 2:20 | qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | |
Sira | Vulgate | 2:21 | qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | |
Sira | Vulgate | 2:22 | dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum | |
Chapter 3
Sira | Vulgate | 3:4 | qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur | |
Sira | Vulgate | 3:7 | qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri | |
Sira | Vulgate | 3:8 | qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt | |
Sira | Vulgate | 3:11 | benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta | |
Sira | Vulgate | 3:15 | et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione | |
Sira | Vulgate | 3:17 | et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata | |
Sira | Vulgate | 3:18 | quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem | |
Sira | Vulgate | 3:22 | altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus | |
Sira | Vulgate | 3:24 | in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus | |
Sira | Vulgate | 3:28 | cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur | |
Sira | Vulgate | 3:30 | synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur | |
Sira | Vulgate | 3:31 | cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam | |
Sira | Vulgate | 3:32 | sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit | |
Chapter 4
Sira | Vulgate | 4:5 | ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere | |
Sira | Vulgate | 4:6 | maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum | |
Sira | Vulgate | 4:7 | congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum | |
Sira | Vulgate | 4:8 | declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine | |
Sira | Vulgate | 4:12 | sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae | |
Sira | Vulgate | 4:13 | et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius | |
Sira | Vulgate | 4:19 | timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius | |
Sira | Vulgate | 4:21 | et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae | |
Sira | Vulgate | 4:28 | nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius | |
Sira | Vulgate | 4:29 | in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae | |
Sira | Vulgate | 4:33 | pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos | |
Sira | Vulgate | 4:35 | noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi | |
Chapter 5
Sira | Vulgate | 5:1 | noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis | |
Sira | Vulgate | 5:3 | et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit | |
Sira | Vulgate | 5:4 | ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor | |
Sira | Vulgate | 5:10 | noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae | |
Sira | Vulgate | 5:11 | non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua | |
Sira | Vulgate | 5:12 | esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae | |
Sira | Vulgate | 5:13 | esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum | |
Sira | Vulgate | 5:14 | si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris | |
Sira | Vulgate | 5:17 | super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia | |
Chapter 6
Sira | Vulgate | 6:1 | noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis | |
Sira | Vulgate | 6:2 | non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam | |
Sira | Vulgate | 6:3 | et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo | |
Sira | Vulgate | 6:4 | anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum | |
Sira | Vulgate | 6:5 | verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat | |
Sira | Vulgate | 6:9 | et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit | |
Sira | Vulgate | 6:11 | amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget | |
Sira | Vulgate | 6:12 | si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam | |
Sira | Vulgate | 6:15 | amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius | |
Sira | Vulgate | 6:16 | amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum | |
Sira | Vulgate | 6:17 | qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius | |
Sira | Vulgate | 6:21 | quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors | |
Sira | Vulgate | 6:23 | sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei | |
Sira | Vulgate | 6:30 | et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae | |
Sira | Vulgate | 6:34 | et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris | |
Sira | Vulgate | 6:35 | in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te | |
Sira | Vulgate | 6:36 | et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus | |
Chapter 7
Sira | Vulgate | 7:5 | non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens | |
Sira | Vulgate | 7:6 | noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua | |
Sira | Vulgate | 7:11 | ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea | |
Sira | Vulgate | 7:12 | non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus | |
Sira | Vulgate | 7:15 | noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione | |
Sira | Vulgate | 7:20 | noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris | |
Sira | Vulgate | 7:21 | noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum | |
Sira | Vulgate | 7:23 | servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum | |
Sira | Vulgate | 7:26 | filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas | |
Sira | Vulgate | 7:28 | mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde | |
Sira | Vulgate | 7:33 | honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis | |
Sira | Vulgate | 7:34 | da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis | |
Chapter 8
Sira | Vulgate | 8:6 | ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem | |
Sira | Vulgate | 8:9 | ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare | |
Sira | Vulgate | 8:13 | non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum | |
Sira | Vulgate | 8:18 | cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries | |
Sira | Vulgate | 8:19 | cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te | |
Chapter 9
Sira | Vulgate | 9:2 | non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris | |
Sira | Vulgate | 9:9 | propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit | |
Sira | Vulgate | 9:11 | speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit | |
Sira | Vulgate | 9:12 | cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum | |
Sira | Vulgate | 9:13 | et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem | |
Sira | Vulgate | 9:16 | non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio | |
Sira | Vulgate | 9:17 | non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius | |
Sira | Vulgate | 9:18 | longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis | |
Sira | Vulgate | 9:20 | communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis | |
Sira | Vulgate | 9:24 | in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum | |
Chapter 10
Sira | Vulgate | 10:2 | secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes | |
Sira | Vulgate | 10:3 | rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium | |
Sira | Vulgate | 10:4 | in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam | |
Sira | Vulgate | 10:8 | regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos | |
Sira | Vulgate | 10:10 | nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua | |
Sira | Vulgate | 10:15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem | |
Sira | Vulgate | 10:23 | semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini | |
Sira | Vulgate | 10:24 | in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius | |
Sira | Vulgate | 10:26 | non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem | |
Sira | Vulgate | 10:28 | servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur | |
Sira | Vulgate | 10:32 | peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam | |
Sira | Vulgate | 10:33 | pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam | |
Chapter 11
Sira | Vulgate | 11:1 | sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet | |
Sira | Vulgate | 11:4 | in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius | |
Sira | Vulgate | 11:10 | fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris | |
Sira | Vulgate | 11:12 | est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate | |
Sira | Vulgate | 11:13 | et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum | |
Sira | Vulgate | 11:21 | sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce | |
Sira | Vulgate | 11:24 | benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat | |
Sira | Vulgate | 11:29 | malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius | |
Sira | Vulgate | 11:32 | sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui | |
Sira | Vulgate | 11:34 | ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur | |
Sira | Vulgate | 11:35 | adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum | |
Chapter 12
Sira | Vulgate | 12:3 | non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus | |
Sira | Vulgate | 12:4 | da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae | |
Sira | Vulgate | 12:6 | benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit | |
Sira | Vulgate | 12:7 | nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam | |
Sira | Vulgate | 12:10 | non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius | |
Sira | Vulgate | 12:12 | non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris | |
Sira | Vulgate | 12:13 | quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius | |
Sira | Vulgate | 12:15 | in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam | |
Sira | Vulgate | 12:16 | in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine | |
Chapter 13
Sira | Vulgate | 13:1 | qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam | |
Sira | Vulgate | 13:7 | si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi | |
Sira | Vulgate | 13:8 | et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te | |
Sira | Vulgate | 13:14 | ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis | |
Sira | Vulgate | 13:15 | inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis | |
Sira | Vulgate | 13:25 | dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis | |
Sira | Vulgate | 13:27 | humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus | |
Sira | Vulgate | 13:30 | bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii | |
Chapter 14
Sira | Vulgate | 14:1 | beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti | |
Sira | Vulgate | 14:4 | qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur | |
Sira | Vulgate | 14:7 | et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam | |
Sira | Vulgate | 14:9 | insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam | |
Sira | Vulgate | 14:10 | oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam | |
Sira | Vulgate | 14:12 | memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur | |
Sira | Vulgate | 14:19 | alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur | |
Sira | Vulgate | 14:22 | beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei | |
Sira | Vulgate | 14:23 | qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens | |
Sira | Vulgate | 14:25 | qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum | |
Chapter 15
Sira | Vulgate | 15:2 | et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum | |
Sira | Vulgate | 15:3 | cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur | |
Sira | Vulgate | 15:5 | et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum | |
Sira | Vulgate | 15:6 | iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum | |
Sira | Vulgate | 15:7 | homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo | |
Sira | Vulgate | 15:8 | viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei | |
Sira | Vulgate | 15:10 | quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi | |
Sira | Vulgate | 15:19 | quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione | |
Chapter 16
Sira | Vulgate | 16:1 | et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis | |
Sira | Vulgate | 16:8 | non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti | |
Sira | Vulgate | 16:9 | et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum | |
Sira | Vulgate | 16:11 | et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis | |
Sira | Vulgate | 16:13 | secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat | |
Sira | Vulgate | 16:14 | non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis | |
Sira | Vulgate | 16:15 | omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius | |
Sira | Vulgate | 16:18 | ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur | |
Sira | Vulgate | 16:19 | montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur | |
Sira | Vulgate | 16:22 | nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est | |
Sira | Vulgate | 16:25 | edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius | |
Sira | Vulgate | 16:26 | in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis | |
Sira | Vulgate | 16:27 | ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis | |
Chapter 17
Sira | Vulgate | 17:3 | numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram | |
Sira | Vulgate | 17:5 | creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos | |
Sira | Vulgate | 17:6 | creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis | |
Sira | Vulgate | 17:8 | et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius | |
Sira | Vulgate | 17:11 | et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo | |
Sira | Vulgate | 17:16 | omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum | |
Sira | Vulgate | 17:17 | non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei | |
Sira | Vulgate | 17:18 | elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit | |
Sira | Vulgate | 17:19 | et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae | |
Sira | Vulgate | 17:20 | paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis | |
Sira | Vulgate | 17:24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei | |
Sira | Vulgate | 17:27 | confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius | |
Sira | Vulgate | 17:29 | nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt | |
Sira | Vulgate | 17:30 | quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur | |
Chapter 18
Sira | Vulgate | 18:1 | qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum | |
Sira | Vulgate | 18:4 | virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius | |
Sira | Vulgate | 18:8 | numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi | |
Sira | Vulgate | 18:10 | vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est | |
Sira | Vulgate | 18:20 | ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem | |
Sira | Vulgate | 18:22 | non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum | |
Sira | Vulgate | 18:24 | memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies | |
Sira | Vulgate | 18:25 | memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum | |
Sira | Vulgate | 18:29 | sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia | |
Sira | Vulgate | 18:30 | de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere | |
Chapter 19
Sira | Vulgate | 19:3 | et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius | |
Sira | Vulgate | 19:4 | qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur | |
Sira | Vulgate | 19:5 | qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam | |
Sira | Vulgate | 19:9 | audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper | |
Sira | Vulgate | 19:10 | audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet | |
Sira | Vulgate | 19:13 | corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere | |
Sira | Vulgate | 19:18 | et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis | |
Sira | Vulgate | 19:19 | et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia | |
Sira | Vulgate | 19:21 | melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi | |
Sira | Vulgate | 19:23 | et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo | |
Sira | Vulgate | 19:24 | et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est | |
Sira | Vulgate | 19:25 | et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet | |
Chapter 20
Sira | Vulgate | 20:4 | quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens | |
Sira | Vulgate | 20:6 | est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis | |
Sira | Vulgate | 20:7 | homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus | |
Sira | Vulgate | 20:8 | qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur | |
Sira | Vulgate | 20:19 | neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum | |
Sira | Vulgate | 20:20 | lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient | |
Sira | Vulgate | 20:24 | est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se | |
Sira | Vulgate | 20:28 | mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione | |
Sira | Vulgate | 20:29 | verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis | |
Sira | Vulgate | 20:30 | qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem | |
Sira | Vulgate | 20:31 | xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum | |
Chapter 21
Sira | Vulgate | 21:5 | cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur | |
Sira | Vulgate | 21:6 | deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi | |
Sira | Vulgate | 21:7 | qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum | |
Sira | Vulgate | 21:11 | via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena | |
Sira | Vulgate | 21:15 | est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo | |
Sira | Vulgate | 21:16 | scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet | |
Sira | Vulgate | 21:18 | verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum | |
Sira | Vulgate | 21:21 | tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba | |
Sira | Vulgate | 21:25 | pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis | |
Chapter 22
Sira | Vulgate | 22:5 | patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur | |
Sira | Vulgate | 22:10 | super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus | |
Sira | Vulgate | 22:18 | harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium | |
Sira | Vulgate | 22:19 | loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii | |
Sira | Vulgate | 22:21 | sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt | |
Sira | Vulgate | 22:23 | sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper | |
Sira | Vulgate | 22:25 | mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam | |
Sira | Vulgate | 22:27 | si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus | |
Sira | Vulgate | 22:29 | in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis | |
Sira | Vulgate | 22:30 | ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae | |
Sira | Vulgate | 22:31 | amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo | |
Chapter 23
Sira | Vulgate | 23:2 | quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum | |
Sira | Vulgate | 23:3 | et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus | |
Sira | Vulgate | 23:6 | aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me | |
Sira | Vulgate | 23:7 | doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis | |
Sira | Vulgate | 23:8 | in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo | |
Sira | Vulgate | 23:10 | nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis | |
Sira | Vulgate | 23:11 | sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur | |
Sira | Vulgate | 23:13 | et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter | |
Sira | Vulgate | 23:14 | et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius | |
Sira | Vulgate | 23:19 | ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas | |
Sira | Vulgate | 23:25 | omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt | |
Sira | Vulgate | 23:26 | tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus | |
Sira | Vulgate | 23:27 | et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum | |
Sira | Vulgate | 23:28 | et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes | |
Sira | Vulgate | 23:29 | Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia | |
Sira | Vulgate | 23:30 | hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur | |
Sira | Vulgate | 23:32 | sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio | |
Sira | Vulgate | 23:33 | primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi | |
Sira | Vulgate | 23:37 | et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini | |
Chapter 24
Sira | Vulgate | 24:1 | sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur | |
Sira | Vulgate | 24:2 | et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur | |
Sira | Vulgate | 24:6 | ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram | |
Sira | Vulgate | 24:8 | gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi | |
Sira | Vulgate | 24:11 | et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor | |
Sira | Vulgate | 24:12 | tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo | |
Sira | Vulgate | 24:13 | et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices | |
Sira | Vulgate | 24:14 | ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi | |
Sira | Vulgate | 24:15 | et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea | |
Sira | Vulgate | 24:16 | et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea | |
Sira | Vulgate | 24:19 | quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis | |
Sira | Vulgate | 24:20 | sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris | |
Sira | Vulgate | 24:21 | et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus | |
Sira | Vulgate | 24:23 | ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis | |
Sira | Vulgate | 24:33 | legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis | |
Sira | Vulgate | 24:34 | posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum | |
Sira | Vulgate | 24:36 | qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis | |
Sira | Vulgate | 24:41 | ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso | |
Sira | Vulgate | 24:44 | quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo | |
Sira | Vulgate | 24:45 | penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo | |
Sira | Vulgate | 24:46 | adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum | |
Chapter 25
Sira | Vulgate | 25:11 | beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se | |
Sira | Vulgate | 25:23 | et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa | |
Sira | Vulgate | 25:24 | nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius | |
Chapter 26
Sira | Vulgate | 26:10 | sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem | |
Sira | Vulgate | 26:15 | sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat | |
Sira | Vulgate | 26:21 | sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius | |
Sira | Vulgate | 26:22 | lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem | |
Sira | Vulgate | 26:23 | columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris | |
Chapter 27
Sira | Vulgate | 27:2 | si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis | |
Sira | Vulgate | 27:7 | sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis | |
Sira | Vulgate | 27:9 | si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum | |
Sira | Vulgate | 27:10 | volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur | |
Sira | Vulgate | 27:13 | in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto | |
Sira | Vulgate | 27:15 | loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium | |
Sira | Vulgate | 27:21 | et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies | |
Sira | Vulgate | 27:22 | non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est | |
Sira | Vulgate | 27:26 | in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum | |
Sira | Vulgate | 27:28 | qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera | |
Sira | Vulgate | 27:29 | et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo | |
Sira | Vulgate | 27:32 | laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur | |
Chapter 28
Sira | Vulgate | 28:5 | ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius | |
Sira | Vulgate | 28:11 | homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam | |
Sira | Vulgate | 28:12 | secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam | |
Sira | Vulgate | 28:13 | certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem | |
Sira | Vulgate | 28:14 | si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur | |
Sira | Vulgate | 28:22 | multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam | |
Sira | Vulgate | 28:23 | beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus | |
Sira | Vulgate | 28:26 | perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos | |
Sira | Vulgate | 28:27 | qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos | |
Sira | Vulgate | 28:28 | sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras | |
Sira | Vulgate | 28:29 | aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos | |
Chapter 29
Sira | Vulgate | 29:1 | de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat | |
Sira | Vulgate | 29:2 | fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo | |
Sira | Vulgate | 29:3 | confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est | |
Sira | Vulgate | 29:4 | multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt | |
Sira | Vulgate | 29:6 | et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur | |
Sira | Vulgate | 29:7 | si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem | |
Sira | Vulgate | 29:9 | et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam | |
Sira | Vulgate | 29:12 | propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum | |
Sira | Vulgate | 29:13 | perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem | |
Sira | Vulgate | 29:22 | bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se | |
Sira | Vulgate | 29:24 | repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris | |
Sira | Vulgate | 29:26 | peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium | |
Sira | Vulgate | 29:29 | melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio | |
Sira | Vulgate | 29:31 | vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os | |
Sira | Vulgate | 29:34 | exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater | |
Chapter 30
Sira | Vulgate | 30:1 | de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo | |
Sira | Vulgate | 30:2 | qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur | |
Sira | Vulgate | 30:3 | qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo | |
Sira | Vulgate | 30:4 | mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se | |
Sira | Vulgate | 30:5 | in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis | |
Sira | Vulgate | 30:7 | pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius | |
Sira | Vulgate | 30:12 | curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae | |
Sira | Vulgate | 30:14 | melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia | |
Sira | Vulgate | 30:15 | salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus | |
Sira | Vulgate | 30:16 | non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium | |
Sira | Vulgate | 30:23 | iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas | |
Sira | Vulgate | 30:24 | miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te | |
Chapter 31
Sira | Vulgate | 31:3 | laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum | |
Sira | Vulgate | 31:5 | qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea | |
Sira | Vulgate | 31:7 | lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo | |
Sira | Vulgate | 31:8 | beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris | |
Sira | Vulgate | 31:10 | quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit | |
Sira | Vulgate | 31:11 | ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum | |
Sira | Vulgate | 31:12 | de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior | |
Sira | Vulgate | 31:19 | utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis | |
Sira | Vulgate | 31:21 | et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere | |
Sira | Vulgate | 31:22 | quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem | |
Sira | Vulgate | 31:24 | somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur | |
Sira | Vulgate | 31:25 | et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates | |
Sira | Vulgate | 31:28 | splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele | |
Chapter 32
Sira | Vulgate | 32:3 | ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis | |
Sira | Vulgate | 32:8 | sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino | |
Sira | Vulgate | 32:15 | et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude | |
Sira | Vulgate | 32:17 | et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis | |
Sira | Vulgate | 32:18 | qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem | |
Sira | Vulgate | 32:21 | peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem | |
Sira | Vulgate | 32:22 | vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem | |
Sira | Vulgate | 32:25 | in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum | |
Chapter 33
Sira | Vulgate | 33:1 | timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis | |
Sira | Vulgate | 33:4 | qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit | |
Sira | Vulgate | 33:9 | et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam | |
Sira | Vulgate | 33:10 | ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam | |
Sira | Vulgate | 33:12 | et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum | |
Sira | Vulgate | 33:14 | omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum | |
Sira | Vulgate | 33:15 | contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum | |
Sira | Vulgate | 33:20 | filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis | |
Sira | Vulgate | 33:22 | melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum | |
Sira | Vulgate | 33:24 | ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam | |
Sira | Vulgate | 33:26 | operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem | |
Sira | Vulgate | 33:30 | in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave | |
Sira | Vulgate | 33:31 | si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum | |
Chapter 34
Sira | Vulgate | 34:2 | quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia | |
Sira | Vulgate | 34:6 | et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum | |
Sira | Vulgate | 34:9 | qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum | |
Sira | Vulgate | 34:10 | qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam | |
Sira | Vulgate | 34:13 | aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei | |
Sira | Vulgate | 34:19 | oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani | |
Sira | Vulgate | 34:20 | et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem | |
Sira | Vulgate | 34:21 | immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum | |
Sira | Vulgate | 34:23 | dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis | |
Sira | Vulgate | 34:24 | qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui | |
Chapter 35
Sira | Vulgate | 35:12 | da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum | |
Sira | Vulgate | 35:15 | et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae | |
Sira | Vulgate | 35:20 | qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit | |
Sira | Vulgate | 35:21 | oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus | |
Sira | Vulgate | 35:22 | et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum | |
Sira | Vulgate | 35:23 | et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet | |
Sira | Vulgate | 35:24 | donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius | |
Chapter 36
Sira | Vulgate | 36:1 | miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum | |
Sira | Vulgate | 36:2 | et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | |
Sira | Vulgate | 36:4 | sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis | |
Sira | Vulgate | 36:11 | in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | |
Sira | Vulgate | 36:13 | congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | |
Sira | Vulgate | 36:14 | miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo | |
Sira | Vulgate | 36:17 | da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | |
Sira | Vulgate | 36:18 | da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum | |
Sira | Vulgate | 36:19 | secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | |
Sira | Vulgate | 36:24 | species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium | |
Sira | Vulgate | 36:25 | si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum | |
Sira | Vulgate | 36:26 | qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies | |
Chapter 37
Sira | Vulgate | 37:1 | omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem | |
Sira | Vulgate | 37:3 | o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius | |
Sira | Vulgate | 37:4 | sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit | |
Sira | Vulgate | 37:6 | non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis | |
Sira | Vulgate | 37:9 | a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit | |
Sira | Vulgate | 37:12 | cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis | |
Sira | Vulgate | 37:14 | cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio | |
Sira | Vulgate | 37:16 | cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi | |
Sira | Vulgate | 37:18 | anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum | |
Sira | Vulgate | 37:20 | ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile | |
Sira | Vulgate | 37:21 | verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua | |
Chapter 38
Sira | Vulgate | 38:6 | ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis | |
Sira | Vulgate | 38:7 | in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius | |
Sira | Vulgate | 38:12 | etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria | |
Sira | Vulgate | 38:14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum | |
Sira | Vulgate | 38:16 | fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius | |
Sira | Vulgate | 38:17 | propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam | |
Sira | Vulgate | 38:19 | a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem | |
Sira | Vulgate | 38:22 | noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis | |
Sira | Vulgate | 38:24 | in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui | |
Sira | Vulgate | 38:25 | sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur | |
Sira | Vulgate | 38:26 | qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum | |
Sira | Vulgate | 38:28 | sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus | |
Sira | Vulgate | 38:29 | sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur | |
Sira | Vulgate | 38:32 | sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius | |
Sira | Vulgate | 38:38 | super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur | |
Chapter 39
Sira | Vulgate | 39:2 | narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit | |
Sira | Vulgate | 39:6 | cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur | |
Sira | Vulgate | 39:9 | et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino | |
Sira | Vulgate | 39:11 | ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur | |
Sira | Vulgate | 39:17 | in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate | |
Sira | Vulgate | 39:19 | florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis | |
Sira | Vulgate | 39:20 | date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione | |
Sira | Vulgate | 39:22 | in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum | |
Sira | Vulgate | 39:26 | non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur | |
Sira | Vulgate | 39:28 | et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit | |
Sira | Vulgate | 39:29 | quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius | |
Sira | Vulgate | 39:31 | initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum | |
Sira | Vulgate | 39:33 | sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua | |
Sira | Vulgate | 39:34 | in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent | |
Sira | Vulgate | 39:36 | bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios | |
Sira | Vulgate | 39:37 | in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum | |
Sira | Vulgate | 39:38 | propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi | |
Chapter 40
Sira | Vulgate | 40:1 | occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium | |
Sira | Vulgate | 40:4 | ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio | |
Sira | Vulgate | 40:7 | conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem | |
Sira | Vulgate | 40:9 | ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella | |
Sira | Vulgate | 40:11 | omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur | |
Sira | Vulgate | 40:13 | substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt | |
Sira | Vulgate | 40:14 | in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent | |
Sira | Vulgate | 40:15 | nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant | |
Sira | Vulgate | 40:19 | fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur | |
Sira | Vulgate | 40:24 | fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit | |
Sira | Vulgate | 40:28 | timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum | |
Sira | Vulgate | 40:30 | vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis | |
Chapter 41
Sira | Vulgate | 41:2 | viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum | |
Sira | Vulgate | 41:5 | noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni | |
Sira | Vulgate | 41:6 | et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni | |
Sira | Vulgate | 41:8 | filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum | |
Sira | Vulgate | 41:12 | et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra | |
Sira | Vulgate | 41:13 | omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem | |
Sira | Vulgate | 41:15 | curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi | |
Sira | Vulgate | 41:17 | disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque | |
Sira | Vulgate | 41:18 | melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam | |
Sira | Vulgate | 41:20 | non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide | |
Sira | Vulgate | 41:21 | erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio | |
Sira | Vulgate | 41:24 | de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti | |
Sira | Vulgate | 41:25 | a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati | |
Sira | Vulgate | 41:27 | ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius | |
Chapter 42
Sira | Vulgate | 42:1 | non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas | |
Sira | Vulgate | 42:5 | de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare | |
Sira | Vulgate | 42:7 | ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe | |
Sira | Vulgate | 42:8 | de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum | |
Sira | Vulgate | 42:9 | filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat | |
Sira | Vulgate | 42:10 | nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur | |
Sira | Vulgate | 42:11 | super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi | |
Sira | Vulgate | 42:14 | melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium | |
Sira | Vulgate | 42:15 | memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius | |
Sira | Vulgate | 42:17 | nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua | |
Sira | Vulgate | 42:19 | cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum | |
Sira | Vulgate | 42:21 | magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est | |
Sira | Vulgate | 42:24 | omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei | |
Chapter 43
Sira | Vulgate | 43:3 | in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris | |
Sira | Vulgate | 43:4 | tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos | |
Sira | Vulgate | 43:19 | sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius | |
Sira | Vulgate | 43:20 | pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor | |
Sira | Vulgate | 43:21 | gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli | |
Sira | Vulgate | 43:22 | frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis | |
Sira | Vulgate | 43:24 | medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum | |
Sira | Vulgate | 43:27 | illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum | |
Sira | Vulgate | 43:28 | propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia | |
Sira | Vulgate | 43:29 | multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus | |
Chapter 44
Sira | Vulgate | 44:3 | dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum | |
Sira | Vulgate | 44:6 | homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis | |
Sira | Vulgate | 44:7 | omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus | |
Sira | Vulgate | 44:9 | et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis | |
Sira | Vulgate | 44:13 | et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur | |
Sira | Vulgate | 44:14 | corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes | |
Sira | Vulgate | 44:17 | Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio | |
Sira | Vulgate | 44:20 | Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo | |
Sira | Vulgate | 44:22 | ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum | |
Sira | Vulgate | 44:23 | et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae | |
Sira | Vulgate | 44:25 | benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob | |
Sira | Vulgate | 44:26 | agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim | |
Chapter 45
Sira | Vulgate | 45:2 | similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit | |
Sira | Vulgate | 45:3 | glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam | |
Sira | Vulgate | 45:6 | et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel | |
Sira | Vulgate | 45:8 | statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria | |
Sira | Vulgate | 45:9 | et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis | |
Sira | Vulgate | 45:10 | circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro | |
Sira | Vulgate | 45:11 | dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae | |
Sira | Vulgate | 45:12 | stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti | |
Sira | Vulgate | 45:13 | torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel | |
Sira | Vulgate | 45:14 | coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata | |
Sira | Vulgate | 45:16 | non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus | |
Sira | Vulgate | 45:19 | factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo | |
Sira | Vulgate | 45:20 | ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo | |
Sira | Vulgate | 45:21 | dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel | |
Sira | Vulgate | 45:22 | quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam | |
Sira | Vulgate | 45:25 | et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi | |
Sira | Vulgate | 45:26 | panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius | |
Sira | Vulgate | 45:27 | ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas | |
Sira | Vulgate | 45:28 | et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini | |
Sira | Vulgate | 45:29 | et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel | |
Sira | Vulgate | 45:30 | ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum | |
Chapter 46
Sira | Vulgate | 46:1 | fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum | |
Sira | Vulgate | 46:2 | maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel | |
Sira | Vulgate | 46:3 | quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas | |
Sira | Vulgate | 46:6 | invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis | |
Sira | Vulgate | 46:8 | ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes | |
Sira | Vulgate | 46:9 | et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae | |
Sira | Vulgate | 46:10 | et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel | |
Sira | Vulgate | 46:11 | et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem | |
Sira | Vulgate | 46:13 | et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino | |
Sira | Vulgate | 46:15 | et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria | |
Sira | Vulgate | 46:16 | dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua | |
Sira | Vulgate | 46:17 | in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta | |
Sira | Vulgate | 46:19 | et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati | |
Sira | Vulgate | 46:22 | et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo | |
Chapter 47
Sira | Vulgate | 47:3 | cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua | |
Sira | Vulgate | 47:6 | ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae | |
Sira | Vulgate | 47:7 | sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae | |
Sira | Vulgate | 47:8 | conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum | |
Sira | Vulgate | 47:10 | de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam | |
Sira | Vulgate | 47:12 | et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem | |
Sira | Vulgate | 47:13 | Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel | |
Sira | Vulgate | 47:14 | post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum | |
Sira | Vulgate | 47:15 | Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua | |
Sira | Vulgate | 47:17 | et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua | |
Sira | Vulgate | 47:18 | in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae | |
Sira | Vulgate | 47:22 | dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam | |
Sira | Vulgate | 47:24 | Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet | |
Sira | Vulgate | 47:29 | et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum | |
Chapter 48
Sira | Vulgate | 48:2 | qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini | |
Sira | Vulgate | 48:4 | sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi | |
Sira | Vulgate | 48:6 | qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo | |
Sira | Vulgate | 48:10 | qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob | |
Sira | Vulgate | 48:13 | Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum | |
Sira | Vulgate | 48:16 | in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram | |
Sira | Vulgate | 48:19 | Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum | |
Sira | Vulgate | 48:20 | in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua | |
Sira | Vulgate | 48:22 | et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum | |
Sira | Vulgate | 48:23 | non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae | |
Sira | Vulgate | 48:25 | nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei | |
Sira | Vulgate | 48:27 | spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum | |
Chapter 49
Sira | Vulgate | 49:3 | ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis | |
Sira | Vulgate | 49:8 | incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae | |
Sira | Vulgate | 49:9 | nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare | |
Sira | Vulgate | 49:11 | nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias | |
Sira | Vulgate | 49:12 | et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis | |
Sira | Vulgate | 49:13 | quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel | |
Sira | Vulgate | 49:14 | et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna | |
Sira | Vulgate | 49:15 | et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras | |
Sira | Vulgate | 49:17 | et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi | |
Chapter 50
Sira | Vulgate | 50:1 | Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit | |
Sira | Vulgate | 50:2 | templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi | |
Sira | Vulgate | 50:3 | in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum | |
Sira | Vulgate | 50:5 | qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est | |
Sira | Vulgate | 50:8 | quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis | |
Sira | Vulgate | 50:11 | quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis | |
Sira | Vulgate | 50:13 | in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano | |
Sira | Vulgate | 50:15 | oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis | |
Sira | Vulgate | 50:18 | tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo | |
Sira | Vulgate | 50:19 | tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso | |
Sira | Vulgate | 50:20 | et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus | |
Sira | Vulgate | 50:21 | et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt | |
Sira | Vulgate | 50:22 | tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari | |
Sira | Vulgate | 50:24 | et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam | |
Sira | Vulgate | 50:25 | det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos | |
Sira | Vulgate | 50:29 | doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo | |
Sira | Vulgate | 50:30 | beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper | |
Chapter 51
Sira | Vulgate | 51:1 | oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum | |
Sira | Vulgate | 51:3 | et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor | |
Sira | Vulgate | 51:4 | et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam | |
Sira | Vulgate | 51:5 | de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me | |
Sira | Vulgate | 51:7 | de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta | |
Sira | Vulgate | 51:10 | circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat | |
Sira | Vulgate | 51:14 | invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio | |
Sira | Vulgate | 51:15 | laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea | |
Sira | Vulgate | 51:19 | ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva | |
Sira | Vulgate | 51:20 | laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam | |
Sira | Vulgate | 51:29 | venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem | |
Sira | Vulgate | 51:34 | et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam | |
Sira | Vulgate | 51:38 | operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto | |