SIRACH
Up
Chapter 1
Sira | VulgCont | 1:2 | Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? | |
Sira | VulgCont | 1:7 | Disciplina sapientiæ cui revelata est, et manifestata? Et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? | |
Sira | VulgCont | 1:8 | Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus. | |
Sira | VulgCont | 1:10 | Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. | |
Sira | VulgCont | 1:12 | Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. | |
Sira | VulgCont | 1:15 | Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. | |
Sira | VulgCont | 1:16 | Initium sapientiæ, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur. | |
Sira | VulgCont | 1:24 | Scientiam, et intellectum prudentiæ sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat. | |
Sira | VulgCont | 1:26 | In thesauris sapientiæ intellectus, et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. | |
Sira | VulgCont | 1:28 | nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. | |
Sira | VulgCont | 1:30 | Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. | |
Sira | VulgCont | 1:35 | et quod beneplacitum est illi, fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. | |
Chapter 2
Sira | VulgCont | 2:1 | Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. | |
Sira | VulgCont | 2:2 | Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. | |
Sira | VulgCont | 2:3 | Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. | |
Sira | VulgCont | 2:4 | Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: | |
Sira | VulgCont | 2:5 | quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | |
Sira | VulgCont | 2:6 | Crede Deo, et recuperabit te. Et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. | |
Sira | VulgCont | 2:7 | Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis. | |
Sira | VulgCont | 2:9 | Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. | |
Sira | VulgCont | 2:11 | Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. | |
Sira | VulgCont | 2:12 | Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? | |
Sira | VulgCont | 2:13 | Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et Protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | |
Sira | VulgCont | 2:14 | Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. | |
Sira | VulgCont | 2:16 | Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. | |
Sira | VulgCont | 2:18 | Qui timent Dominum, non erunt incredibiles Verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. | |
Sira | VulgCont | 2:19 | Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. | |
Sira | VulgCont | 2:20 | Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | |
Sira | VulgCont | 2:21 | Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, | |
Sira | VulgCont | 2:22 | dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. | |
Chapter 3
Sira | VulgCont | 3:3 | Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios. | |
Sira | VulgCont | 3:4 | Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. | |
Sira | VulgCont | 3:6 | Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. | |
Sira | VulgCont | 3:7 | Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem. | |
Sira | VulgCont | 3:8 | Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. | |
Sira | VulgCont | 3:11 | Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. | |
Sira | VulgCont | 3:15 | et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. | |
Sira | VulgCont | 3:17 | et in iustitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua. | |
Sira | VulgCont | 3:18 | Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. | |
Sira | VulgCont | 3:22 | Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. | |
Sira | VulgCont | 3:24 | In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus. | |
Sira | VulgCont | 3:26 | Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. | |
Sira | VulgCont | 3:28 | Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. | |
Sira | VulgCont | 3:30 | Synagogæ superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. | |
Sira | VulgCont | 3:31 | Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. | |
Sira | VulgCont | 3:32 | Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiæ successus habebit. | |
Chapter 4
Sira | VulgCont | 4:5 | Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere: | |
Sira | VulgCont | 4:6 | maledicentis enim tibi in amaritudine animæ exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. | |
Sira | VulgCont | 4:7 | Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. | |
Sira | VulgCont | 4:8 | Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. | |
Sira | VulgCont | 4:9 | Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua. | |
Sira | VulgCont | 4:12 | Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et præibit in via iustitiæ. | |
Sira | VulgCont | 4:13 | Et qui illam diligit, diligit vitam: et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem eius. | |
Sira | VulgCont | 4:15 | Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos, qui diligunt illam, diligit Deus. | |
Sira | VulgCont | 4:19 | Timorem et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius. | |
Sira | VulgCont | 4:21 | et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiæ. | |
Sira | VulgCont | 4:25 | Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. | |
Sira | VulgCont | 4:28 | nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo. | |
Sira | VulgCont | 4:29 | In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustitiæ. | |
Sira | VulgCont | 4:30 | Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. | |
Sira | VulgCont | 4:31 | Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato. | |
Sira | VulgCont | 4:33 | Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. | |
Sira | VulgCont | 4:35 | Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi. | |
Chapter 5
Sira | VulgCont | 5:1 | Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. | |
Sira | VulgCont | 5:3 | et ne dixeris: Quomodo potui? aut: Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. | |
Sira | VulgCont | 5:4 | Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. | |
Sira | VulgCont | 5:5 | De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. | |
Sira | VulgCont | 5:6 | Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. | |
Sira | VulgCont | 5:7 | Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. | |
Sira | VulgCont | 5:10 | Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. | |
Sira | VulgCont | 5:11 | Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. Sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | |
Sira | VulgCont | 5:12 | Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ. | |
Sira | VulgCont | 5:13 | Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. | |
Sira | VulgCont | 5:14 | Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. | |
Sira | VulgCont | 5:15 | Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius. | |
Sira | VulgCont | 5:17 | Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. | |
Chapter 6
Sira | VulgCont | 6:1 | Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. | |
Sira | VulgCont | 6:2 | Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus: ne forte elidatur virtus tua per stultitiam, | |
Sira | VulgCont | 6:3 | et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. | |
Sira | VulgCont | 6:4 | Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. | |
Sira | VulgCont | 6:5 | Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundat. | |
Sira | VulgCont | 6:9 | Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam, et convitia denudabit. | |
Sira | VulgCont | 6:11 | Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget: | |
Sira | VulgCont | 6:12 | si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. | |
Sira | VulgCont | 6:15 | Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. | |
Sira | VulgCont | 6:16 | Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. | |
Sira | VulgCont | 6:17 | Qui timet Deum, æque habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicus illius. | |
Sira | VulgCont | 6:21 | Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors. | |
Sira | VulgCont | 6:22 | Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur proiicere illam. | |
Sira | VulgCont | 6:23 | Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est eius, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. | |
Sira | VulgCont | 6:30 | Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: | |
Sira | VulgCont | 6:34 | Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. | |
Sira | VulgCont | 6:35 | In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. | |
Sira | VulgCont | 6:36 | Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. | |
Chapter 7
Sira | VulgCont | 7:5 | Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. | |
Sira | VulgCont | 7:6 | Noli quærere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. | |
Sira | VulgCont | 7:11 | Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. | |
Sira | VulgCont | 7:12 | Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. | |
Sira | VulgCont | 7:15 | Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. | |
Sira | VulgCont | 7:20 | Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem charissimum auro spreveris. | |
Sira | VulgCont | 7:21 | Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. | |
Sira | VulgCont | 7:23 | Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. | |
Sira | VulgCont | 7:26 | Filiæ tibi sunt? Serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. | |
Sira | VulgCont | 7:28 | Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proiicias illam: et odibili non credas te. | |
Sira | VulgCont | 7:30 | memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. | |
Sira | VulgCont | 7:33 | Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. | |
Sira | VulgCont | 7:34 | Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis: et de negligentia tua purga te cum paucis. | |
Sira | VulgCont | 7:35 | Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum: | |
Chapter 8
Sira | VulgCont | 8:3 | Multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit, et convertit. | |
Sira | VulgCont | 8:6 | Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. Memento quoniam omnes in correptione sumus. | |
Sira | VulgCont | 8:8 | Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. | |
Sira | VulgCont | 8:9 | Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare. | |
Sira | VulgCont | 8:10 | Ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. | |
Sira | VulgCont | 8:13 | Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. | |
Sira | VulgCont | 8:18 | Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. | |
Sira | VulgCont | 8:19 | Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutorium, elidet te. | |
Sira | VulgCont | 8:20 | Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. | |
Chapter 9
Sira | VulgCont | 9:2 | Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. | |
Sira | VulgCont | 9:4 | Cum saltatrice ne assiduus sis: nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. | |
Sira | VulgCont | 9:9 | Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. | |
Sira | VulgCont | 9:11 | Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt. Colloquium enim illius quasi ignis exardescit. | |
Sira | VulgCont | 9:13 | et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. | |
Sira | VulgCont | 9:16 | Non zeles gloriam, et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. | |
Sira | VulgCont | 9:17 | Non placeat tibi iniuria iniustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. | |
Sira | VulgCont | 9:18 | Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. | |
Sira | VulgCont | 9:20 | Communionem mortis scito: quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. | |
Sira | VulgCont | 9:21 | Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. | |
Sira | VulgCont | 9:23 | et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. | |
Sira | VulgCont | 9:24 | In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. | |
Chapter 10
Sira | VulgCont | 10:2 | Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. | |
Sira | VulgCont | 10:3 | Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. | |
Sira | VulgCont | 10:7 | Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium. | |
Sira | VulgCont | 10:8 | Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos. | |
Sira | VulgCont | 10:10 | Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua. | |
Sira | VulgCont | 10:15 | quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. | |
Sira | VulgCont | 10:16 | Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. | |
Sira | VulgCont | 10:18 | Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. | |
Sira | VulgCont | 10:23 | Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. | |
Sira | VulgCont | 10:24 | In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. | |
Sira | VulgCont | 10:26 | noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. | |
Sira | VulgCont | 10:27 | Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum. | |
Sira | VulgCont | 10:28 | Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. | |
Sira | VulgCont | 10:30 | Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane. | |
Sira | VulgCont | 10:31 | Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. | |
Sira | VulgCont | 10:32 | Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? | |
Sira | VulgCont | 10:33 | Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. | |
Chapter 11
Sira | VulgCont | 11:1 | Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. | |
Sira | VulgCont | 11:4 | In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. | |
Sira | VulgCont | 11:6 | Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. | |
Sira | VulgCont | 11:7 | Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste. | |
Sira | VulgCont | 11:9 | De ea re, quæ te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccantium ne consistas. | |
Sira | VulgCont | 11:10 | Fili ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. | |
Sira | VulgCont | 11:11 | Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit. | |
Sira | VulgCont | 11:12 | Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: | |
Sira | VulgCont | 11:13 | et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. | |
Sira | VulgCont | 11:15 | Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viæ bonorum apud ipsum. | |
Sira | VulgCont | 11:16 | Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo. | |
Sira | VulgCont | 11:20 | et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. | |
Sira | VulgCont | 11:21 | Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. | |
Sira | VulgCont | 11:24 | Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. | |
Sira | VulgCont | 11:27 | In die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemor sis bonorum: | |
Sira | VulgCont | 11:28 | quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. | |
Sira | VulgCont | 11:29 | Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. | |
Sira | VulgCont | 11:32 | Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. | |
Sira | VulgCont | 11:34 | A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. | |
Sira | VulgCont | 11:35 | Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala: ne inducat super te subsannationem in perpetuum. | |
Chapter 12
Sira | VulgCont | 12:2 | Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. | |
Sira | VulgCont | 12:3 | Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. | |
Sira | VulgCont | 12:4 | Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. | |
Sira | VulgCont | 12:6 | Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari ne in ipsis potentior te sit: | |
Sira | VulgCont | 12:7 | nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quæcumque feceris illi: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. | |
Sira | VulgCont | 12:9 | In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. | |
Sira | VulgCont | 12:10 | Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum, æruginat nequitia illius: | |
Sira | VulgCont | 12:12 | Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. | |
Sira | VulgCont | 12:13 | Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius. | |
Sira | VulgCont | 12:15 | In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. | |
Sira | VulgCont | 12:16 | In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine: | |
Chapter 13
Sira | VulgCont | 13:1 | Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam. | |
Sira | VulgCont | 13:2 | Pondus super se tollat qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris. | |
Sira | VulgCont | 13:7 | Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? | |
Sira | VulgCont | 13:8 | Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. | |
Sira | VulgCont | 13:14 | Ne retineas ex æquo loqui cum illo: nec credas multis verbis illius. Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. | |
Sira | VulgCont | 13:15 | Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. | |
Sira | VulgCont | 13:16 | Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas. | |
Sira | VulgCont | 13:25 | Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis. | |
Sira | VulgCont | 13:26 | Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum. | |
Sira | VulgCont | 13:27 | Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. | |
Sira | VulgCont | 13:28 | Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. | |
Sira | VulgCont | 13:29 | Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertent illum. | |
Sira | VulgCont | 13:30 | Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. | |
Chapter 14
Sira | VulgCont | 14:1 | Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. | |
Sira | VulgCont | 14:3 | Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum? | |
Sira | VulgCont | 14:4 | Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. | |
Sira | VulgCont | 14:7 | Et si bene fecerit, ignoranter, et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. | |
Sira | VulgCont | 14:9 | Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. | |
Sira | VulgCont | 14:10 | Oculus malus ad mala: et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. | |
Sira | VulgCont | 14:12 | Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur. | |
Sira | VulgCont | 14:17 | Ante obitum tuum operare iustitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum. | |
Sira | VulgCont | 14:18 | Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. | |
Sira | VulgCont | 14:19 | Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. | |
Sira | VulgCont | 14:21 | Et omne opus electum iustificabitur: et qui operatur illud, honorabitur in illo. | |
Sira | VulgCont | 14:22 | Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. | |
Sira | VulgCont | 14:23 | Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: | |
Sira | VulgCont | 14:25 | qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum: | |
Chapter 15
Sira | VulgCont | 15:2 | et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. | |
Sira | VulgCont | 15:3 | Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: | |
Sira | VulgCont | 15:5 | et in medio Ecclesiæ aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. | |
Sira | VulgCont | 15:6 | Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hereditabit illum. | |
Sira | VulgCont | 15:7 | Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. | |
Sira | VulgCont | 15:8 | Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. | |
Sira | VulgCont | 15:10 | quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. | |
Sira | VulgCont | 15:16 | si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. | |
Sira | VulgCont | 15:19 | quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. | |
Chapter 16
Sira | VulgCont | 16:1 | Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. | |
Sira | VulgCont | 16:8 | Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti: | |
Sira | VulgCont | 16:9 | et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. | |
Sira | VulgCont | 16:10 | Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. | |
Sira | VulgCont | 16:11 | Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. | |
Sira | VulgCont | 16:13 | secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat. | |
Sira | VulgCont | 16:14 | Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. | |
Sira | VulgCont | 16:15 | Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. | |
Sira | VulgCont | 16:18 | Ecce cælum, et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur; | |
Sira | VulgCont | 16:19 | montes simul, et colles, et fundamenta terræ: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. | |
Sira | VulgCont | 16:22 | Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustitiæ eius quis enunciabit? Aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. | |
Sira | VulgCont | 16:23 | Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta. | |
Sira | VulgCont | 16:24 | Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo, | |
Sira | VulgCont | 16:25 | et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius. | |
Sira | VulgCont | 16:26 | In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. | |
Sira | VulgCont | 16:27 | Ornavit in æternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. | |
Chapter 17
Sira | VulgCont | 17:3 | Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quæ sunt super terram. | |
Sira | VulgCont | 17:4 | Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. | |
Sira | VulgCont | 17:5 | Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos. | |
Sira | VulgCont | 17:6 | Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. | |
Sira | VulgCont | 17:8 | ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius. | |
Sira | VulgCont | 17:10 | Testamentum æternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. | |
Sira | VulgCont | 17:11 | Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. | |
Sira | VulgCont | 17:16 | Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. | |
Sira | VulgCont | 17:17 | Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. | |
Sira | VulgCont | 17:18 | Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: | |
Sira | VulgCont | 17:19 | et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. | |
Sira | VulgCont | 17:20 | Pœnitentibus autem dedit viam iustitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. | |
Sira | VulgCont | 17:23 | Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem: | |
Sira | VulgCont | 17:24 | et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. | |
Sira | VulgCont | 17:26 | Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio. | |
Sira | VulgCont | 17:27 | Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. | |
Sira | VulgCont | 17:29 | Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. | |
Sira | VulgCont | 17:30 | Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. | |
Chapter 18
Sira | VulgCont | 18:1 | Qui vivet in æternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus Rex in æternum. | |
Sira | VulgCont | 18:4 | Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? Aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius? | |
Sira | VulgCont | 18:8 | Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. | |
Sira | VulgCont | 18:10 | Vidit præsumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est. | |
Sira | VulgCont | 18:12 | Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. | |
Sira | VulgCont | 18:20 | Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. | |
Sira | VulgCont | 18:21 | Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. | |
Sira | VulgCont | 18:22 | Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in æternum. | |
Sira | VulgCont | 18:24 | Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. | |
Sira | VulgCont | 18:25 | Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | |
Sira | VulgCont | 18:29 | Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et impleverunt proverbia et iudicia. | |
Chapter 19
Sira | VulgCont | 19:3 | et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermes hereditabunt illum, et extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius. | |
Sira | VulgCont | 19:4 | Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. | |
Sira | VulgCont | 19:5 | Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. | |
Sira | VulgCont | 19:8 | Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare. | |
Sira | VulgCont | 19:9 | Audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum odiet te, et sic aderit tibi semper. | |
Sira | VulgCont | 19:10 | Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. | |
Sira | VulgCont | 19:13 | Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut si fecerit, ne iterum addat facere. | |
Sira | VulgCont | 19:17 | Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris. | |
Sira | VulgCont | 19:18 | Et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. | |
Sira | VulgCont | 19:19 | Et non est sapientia nequitiæ disciplina: et non est cogitatus peccatorum prudentia. | |
Sira | VulgCont | 19:21 | Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. | |
Sira | VulgCont | 19:23 | Et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo: | |
Sira | VulgCont | 19:24 | et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: | |
Sira | VulgCont | 19:25 | et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. | |
Chapter 20
Sira | VulgCont | 20:4 | Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. | |
Sira | VulgCont | 20:7 | Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus. | |
Sira | VulgCont | 20:8 | Qui multis utitur verbis, lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur. | |
Sira | VulgCont | 20:18 | Qui enim edunt panem illius: falsæ linguæ sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum! | |
Sira | VulgCont | 20:19 | Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum. | |
Sira | VulgCont | 20:20 | Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. | |
Sira | VulgCont | 20:24 | Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. | |
Sira | VulgCont | 20:26 | Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. | |
Sira | VulgCont | 20:28 | Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. | |
Sira | VulgCont | 20:30 | Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. | |
Sira | VulgCont | 20:31 | Xenia et dona excæcant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. | |
Chapter 21
Sira | VulgCont | 21:1 | Fili peccasti? Non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur. | |
Sira | VulgCont | 21:5 | Obiurgatio et iniuriæ annullabunt substantiam: et domus quæ nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. | |
Sira | VulgCont | 21:6 | Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. | |
Sira | VulgCont | 21:7 | Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum. | |
Sira | VulgCont | 21:9 | Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme. | |
Sira | VulgCont | 21:11 | Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ. | |
Sira | VulgCont | 21:16 | Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. | |
Sira | VulgCont | 21:18 | Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et ad se adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum. | |
Sira | VulgCont | 21:21 | Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. | |
Sira | VulgCont | 21:22 | Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram. | |
Sira | VulgCont | 21:25 | Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. | |
Sira | VulgCont | 21:28 | Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. | |
Chapter 22
Sira | VulgCont | 22:1 | In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. | |
Sira | VulgCont | 22:2 | De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. | |
Sira | VulgCont | 22:4 | Filia prudens hereditas viro suo. Nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. | |
Sira | VulgCont | 22:5 | Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. | |
Sira | VulgCont | 22:6 | Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. | |
Sira | VulgCont | 22:9 | Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? | |
Sira | VulgCont | 22:10 | Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. | |
Sira | VulgCont | 22:15 | Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. | |
Sira | VulgCont | 22:18 | Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. | |
Sira | VulgCont | 22:19 | Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. | |
Sira | VulgCont | 22:21 | Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt: | |
Sira | VulgCont | 22:23 | Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. | |
Sira | VulgCont | 22:25 | Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. | |
Sira | VulgCont | 22:27 | Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. | |
Sira | VulgCont | 22:29 | In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. | |
Sira | VulgCont | 22:30 | Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. | |
Sira | VulgCont | 22:31 | Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. | |
Chapter 23
Sira | VulgCont | 23:1 | Domine Pater, et Dominator vitæ meæ ne derelinquas me in consilio eorum: nec sinas me cadere in illis. | |
Sira | VulgCont | 23:2 | Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, | |
Sira | VulgCont | 23:3 | et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? | |
Sira | VulgCont | 23:6 | Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. | |
Sira | VulgCont | 23:7 | Doctrinam oris audite filii: et qui custodierit illam, non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. | |
Sira | VulgCont | 23:8 | In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. | |
Sira | VulgCont | 23:10 | Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis: quoniam non erit immunis ab eis. | |
Sira | VulgCont | 23:11 | Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur: sic omnis iurans, et nominans, in toto a peccato non purgabitur. | |
Sira | VulgCont | 23:13 | Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter: | |
Sira | VulgCont | 23:14 | et si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim retributione domus illius. | |
Sira | VulgCont | 23:19 | ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. | |
Sira | VulgCont | 23:24 | Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem. | |
Sira | VulgCont | 23:25 | Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? | |
Sira | VulgCont | 23:26 | Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus. | |
Sira | VulgCont | 23:27 | Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: | |
Sira | VulgCont | 23:28 | et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. | |
Sira | VulgCont | 23:29 | Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. | |
Sira | VulgCont | 23:30 | Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur. | |
Sira | VulgCont | 23:32 | Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hereditatem ex alieno matrimonio: | |
Sira | VulgCont | 23:33 | primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. | |
Sira | VulgCont | 23:37 | Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei: et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini. | |
Chapter 24
Sira | VulgCont | 24:1 | Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, | |
Sira | VulgCont | 24:2 | et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, | |
Sira | VulgCont | 24:4 | et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: | |
Sira | VulgCont | 24:6 | Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram: | |
Sira | VulgCont | 24:8 | Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi, | |
Sira | VulgCont | 24:11 | et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quæsivi, et in hereditate Domini morabor. | |
Sira | VulgCont | 24:12 | Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, | |
Sira | VulgCont | 24:13 | et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices. | |
Sira | VulgCont | 24:14 | Ab initio, et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. | |
Sira | VulgCont | 24:15 | Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. | |
Sira | VulgCont | 24:16 | Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. | |
Sira | VulgCont | 24:19 | Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. | |
Sira | VulgCont | 24:20 | Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: | |
Sira | VulgCont | 24:21 | et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. | |
Sira | VulgCont | 24:23 | Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. | |
Sira | VulgCont | 24:33 | Legem mandavit Moyses in præceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones. | |
Sira | VulgCont | 24:34 | Posuit David puero suo excitare Regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. | |
Sira | VulgCont | 24:36 | Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis. | |
Sira | VulgCont | 24:41 | Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio, ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de Paradiso. | |
Sira | VulgCont | 24:43 | Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: | |
Sira | VulgCont | 24:44 | quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. | |
Sira | VulgCont | 24:45 | Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. | |
Sira | VulgCont | 24:46 | Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. | |
Chapter 25
Sira | VulgCont | 25:10 | Homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. | |
Sira | VulgCont | 25:11 | Beatus, qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. | |
Sira | VulgCont | 25:13 | Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam! Sed non est super timentem Dominum. | |
Sira | VulgCont | 25:15 | Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? | |
Sira | VulgCont | 25:23 | et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. | |
Sira | VulgCont | 25:24 | Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obcæcat vultum suum tamquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius | |
Sira | VulgCont | 25:26 | Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam. | |
Chapter 26
Sira | VulgCont | 26:10 | Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. | |
Sira | VulgCont | 26:15 | Sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. | |
Sira | VulgCont | 26:21 | Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus eius. | |
Sira | VulgCont | 26:22 | Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. | |
Sira | VulgCont | 26:23 | Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. | |
Sira | VulgCont | 26:24 | Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. | |
Chapter 27
Sira | VulgCont | 27:1 | Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari, avertit oculum suum. | |
Sira | VulgCont | 27:2 | Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. | |
Sira | VulgCont | 27:5 | Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. | |
Sira | VulgCont | 27:7 | Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. | |
Sira | VulgCont | 27:9 | Si sequaris iustitiam, apprehendes illam: et indues quasi poderem honoris, et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. | |
Sira | VulgCont | 27:10 | Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. | |
Sira | VulgCont | 27:13 | In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. | |
Sira | VulgCont | 27:15 | Loquela multum iurans, horripilationem capiti statuet: et irreverentia ipsius obturatio aurium. | |
Sira | VulgCont | 27:20 | Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. | |
Sira | VulgCont | 27:21 | Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. | |
Sira | VulgCont | 27:22 | non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima eius. | |
Sira | VulgCont | 27:26 | in conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. | |
Sira | VulgCont | 27:28 | Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. | |
Sira | VulgCont | 27:29 | Et qui foveam fodit, incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. | |
Sira | VulgCont | 27:30 | Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. | |
Sira | VulgCont | 27:32 | Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur. | |
Chapter 28
Sira | VulgCont | 28:1 | Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. | |
Sira | VulgCont | 28:5 | Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? | |
Sira | VulgCont | 28:11 | homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. | |
Sira | VulgCont | 28:12 | Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. | |
Sira | VulgCont | 28:13 | Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. | |
Sira | VulgCont | 28:14 | Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. | |
Sira | VulgCont | 28:22 | Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. | |
Sira | VulgCont | 28:23 | Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius, et in vinculis eius non est ligatus: | |
Sira | VulgCont | 28:26 | Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum: et in flamma sua non comburet iustos. | |
Sira | VulgCont | 28:27 | Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. | |
Sira | VulgCont | 28:28 | Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia, et seras. | |
Sira | VulgCont | 28:29 | Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: | |
Chapter 29
Sira | VulgCont | 29:1 | Qui facit misericordiam, fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu, mandata servat. | |
Sira | VulgCont | 29:2 | Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo. | |
Sira | VulgCont | 29:3 | Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. | |
Sira | VulgCont | 29:4 | Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. | |
Sira | VulgCont | 29:5 | Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: | |
Sira | VulgCont | 29:6 | et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur: | |
Sira | VulgCont | 29:7 | si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: | |
Sira | VulgCont | 29:9 | et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. | |
Sira | VulgCont | 29:11 | Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. | |
Sira | VulgCont | 29:12 | Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. | |
Sira | VulgCont | 29:13 | Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem. | |
Sira | VulgCont | 29:18 | Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi. | |
Sira | VulgCont | 29:21 | Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. | |
Sira | VulgCont | 29:22 | Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. | |
Sira | VulgCont | 29:23 | Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. | |
Sira | VulgCont | 29:25 | Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium. | |
Sira | VulgCont | 29:27 | Initium vitæ hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. | |
Sira | VulgCont | 29:28 | Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. | |
Sira | VulgCont | 29:30 | Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. | |
Sira | VulgCont | 29:33 | Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. | |
Chapter 30
Sira | VulgCont | 30:1 | Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. | |
Sira | VulgCont | 30:2 | Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. | |
Sira | VulgCont | 30:3 | Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. | |
Sira | VulgCont | 30:4 | Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. | |
Sira | VulgCont | 30:5 | In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis. | |
Sira | VulgCont | 30:7 | Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius. | |
Sira | VulgCont | 30:12 | Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ. | |
Sira | VulgCont | 30:14 | Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. | |
Sira | VulgCont | 30:15 | Salus animæ in sanctitate iustitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. | |
Sira | VulgCont | 30:16 | Non est census super censum salutis corporis: et non est oblectamentum super cordis gaudium. | |
Sira | VulgCont | 30:18 | Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro. | |
Sira | VulgCont | 30:23 | Iucunditas cordis hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exultatio viri est longævitas. | |
Sira | VulgCont | 30:24 | Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate eius, et tristitiam longe repelle a te. | |
Chapter 31
Sira | VulgCont | 31:3 | Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. | |
Sira | VulgCont | 31:5 | Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. | |
Sira | VulgCont | 31:7 | Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. | |
Sira | VulgCont | 31:8 | Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. | |
Sira | VulgCont | 31:10 | Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: | |
Sira | VulgCont | 31:11 | ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. | |
Sira | VulgCont | 31:15 | Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie sua lacrymabitur, cum viderit: | |
Sira | VulgCont | 31:19 | utere quasi homo frugi his, quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. | |
Sira | VulgCont | 31:21 | Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. | |
Sira | VulgCont | 31:22 | Quam sufficens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. | |
Sira | VulgCont | 31:24 | somnus sanitatis in homine parco. Dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. | |
Sira | VulgCont | 31:25 | Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. | |
Sira | VulgCont | 31:28 | Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. | |
Sira | VulgCont | 31:29 | Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. | |
Sira | VulgCont | 31:31 | Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. | |
Sira | VulgCont | 31:40 | Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. | |
Sira | VulgCont | 31:41 | In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius: | |
Chapter 32
Sira | VulgCont | 32:3 | ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. | |
Sira | VulgCont | 32:6 | Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. | |
Sira | VulgCont | 32:8 | Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. | |
Sira | VulgCont | 32:14 | Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
Sira | VulgCont | 32:15 | Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, | |
Sira | VulgCont | 32:17 | Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
Sira | VulgCont | 32:18 | Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. | |
Sira | VulgCont | 32:19 | Qui quærit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. | |
Sira | VulgCont | 32:20 | Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent. | |
Sira | VulgCont | 32:21 | Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
Sira | VulgCont | 32:22 | Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem: | |
Sira | VulgCont | 32:25 | In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum: | |
Chapter 33
Sira | VulgCont | 33:1 | Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. | |
Sira | VulgCont | 33:4 | Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur, et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. | |
Sira | VulgCont | 33:9 | Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. | |
Sira | VulgCont | 33:10 | Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam. | |
Sira | VulgCont | 33:12 | Ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. | |
Sira | VulgCont | 33:14 | Omnes viæ eius secundum dispositionem eius: sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum iudicium suum. | |
Sira | VulgCont | 33:15 | Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum. | |
Sira | VulgCont | 33:18 | Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. | |
Sira | VulgCont | 33:20 | Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. | |
Sira | VulgCont | 33:22 | Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. | |
Sira | VulgCont | 33:24 | Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam. | |
Sira | VulgCont | 33:26 | Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem. | |
Sira | VulgCont | 33:30 | In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine iudicio nihil facias grave. | |
Sira | VulgCont | 33:31 | Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine animæ comparasti illum. | |
Chapter 34
Sira | VulgCont | 34:2 | Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia. | |
Sira | VulgCont | 34:6 | Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: | |
Sira | VulgCont | 34:8 | Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. | |
Sira | VulgCont | 34:9 | Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum. | |
Sira | VulgCont | 34:10 | Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. | |
Sira | VulgCont | 34:13 | Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. | |
Sira | VulgCont | 34:19 | Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, | |
Sira | VulgCont | 34:20 | deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem. | |
Sira | VulgCont | 34:21 | Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes iniustorum. | |
Sira | VulgCont | 34:23 | Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. | |
Sira | VulgCont | 34:24 | Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. | |
Chapter 35
Sira | VulgCont | 35:3 | Et propitiationem litare sacrificii super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia. | |
Sira | VulgCont | 35:4 | Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium. | |
Sira | VulgCont | 35:5 | Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. | |
Sira | VulgCont | 35:11 | In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. | |
Sira | VulgCont | 35:12 | Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum: | |
Sira | VulgCont | 35:15 | Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personæ. | |
Sira | VulgCont | 35:18 | Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? | |
Sira | VulgCont | 35:19 | A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. | |
Sira | VulgCont | 35:20 | Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. | |
Sira | VulgCont | 35:21 | Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat. | |
Sira | VulgCont | 35:22 | Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: | |
Sira | VulgCont | 35:23 | et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet, | |
Sira | VulgCont | 35:24 | donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius, | |
Chapter 36
Sira | VulgCont | 36:1 | Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: | |
Sira | VulgCont | 36:2 | et immitte timorem tuum super Gentes, quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. | |
Sira | VulgCont | 36:4 | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, | |
Sira | VulgCont | 36:11 | In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. | |
Sira | VulgCont | 36:13 | Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio. | |
Sira | VulgCont | 36:14 | Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem coæquasti primogenito tuo. | |
Sira | VulgCont | 36:17 | Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. | |
Sira | VulgCont | 36:18 | Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum | |
Sira | VulgCont | 36:19 | secundum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustitiæ, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector sæculorum. | |
Sira | VulgCont | 36:24 | Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. | |
Sira | VulgCont | 36:25 | Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. | |
Sira | VulgCont | 36:26 | Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies. | |
Sira | VulgCont | 36:27 | Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. | |
Chapter 37
Sira | VulgCont | 37:1 | Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. Sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? | |
Sira | VulgCont | 37:3 | O præsumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia, et dolositate illius? | |
Sira | VulgCont | 37:4 | Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. | |
Sira | VulgCont | 37:6 | Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis. | |
Sira | VulgCont | 37:7 | Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. | |
Sira | VulgCont | 37:9 | A consiliario serva animam tuam. Prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit: | |
Sira | VulgCont | 37:12 | Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum muliere de ea, quæ æmulatur: cum timido de bello: cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, | |
Sira | VulgCont | 37:13 | cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, | |
Sira | VulgCont | 37:14 | cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio. | |
Sira | VulgCont | 37:15 | Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, | |
Sira | VulgCont | 37:16 | cuius anima est secundum animam tuam: et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. | |
Sira | VulgCont | 37:18 | Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. | |
Sira | VulgCont | 37:20 | Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. | |
Sira | VulgCont | 37:21 | Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quattuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. | |
Sira | VulgCont | 37:30 | Fili in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem: | |
Sira | VulgCont | 37:33 | in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. | |
Chapter 38
Sira | VulgCont | 38:3 | Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. | |
Sira | VulgCont | 38:6 | Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. | |
Sira | VulgCont | 38:7 | In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius. | |
Sira | VulgCont | 38:9 | Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. | |
Sira | VulgCont | 38:11 | Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: | |
Sira | VulgCont | 38:12 | etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. | |
Sira | VulgCont | 38:14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. | |
Sira | VulgCont | 38:16 | Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. | |
Sira | VulgCont | 38:17 | Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, | |
Sira | VulgCont | 38:19 | A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. | |
Sira | VulgCont | 38:21 | Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum, | |
Sira | VulgCont | 38:22 | noli obliviscari: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. | |
Sira | VulgCont | 38:24 | In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui. | |
Sira | VulgCont | 38:25 | Sapientia scribæ in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: | |
Sira | VulgCont | 38:26 | qua sapientia replebitur qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. | |
Sira | VulgCont | 38:28 | Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. | |
Sira | VulgCont | 38:29 | Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur: | |
Sira | VulgCont | 38:31 | Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. | |
Sira | VulgCont | 38:32 | Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius. | |
Sira | VulgCont | 38:38 | Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur: | |
Chapter 39
Sira | VulgCont | 39:2 | Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. | |
Sira | VulgCont | 39:5 | In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. | |
Sira | VulgCont | 39:6 | Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. | |
Sira | VulgCont | 39:9 | et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino: | |
Sira | VulgCont | 39:10 | et ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. | |
Sira | VulgCont | 39:11 | Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur. | |
Sira | VulgCont | 39:13 | Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. | |
Sira | VulgCont | 39:15 | Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi. | |
Sira | VulgCont | 39:17 | In voce dicit: Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. | |
Sira | VulgCont | 39:19 | Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. | |
Sira | VulgCont | 39:20 | Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione: | |
Sira | VulgCont | 39:22 | In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: | |
Sira | VulgCont | 39:26 | Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? Omnia enim in tempore suo quærentur. | |
Sira | VulgCont | 39:28 | Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quæ non exquisierunt eum, hereditabit. | |
Sira | VulgCont | 39:29 | Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et viæ illius viis illorum directæ sunt: sic peccatoribus offensiones in ira eius. | |
Sira | VulgCont | 39:31 | Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. | |
Sira | VulgCont | 39:33 | Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua: | |
Sira | VulgCont | 39:34 | in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem eius, qui fecit illos, placabunt. | |
Sira | VulgCont | 39:36 | bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios. | |
Sira | VulgCont | 39:37 | In mandatis eius epulabuntur, et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. | |
Sira | VulgCont | 39:38 | Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. | |
Chapter 40
Sira | VulgCont | 40:1 | Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium. | |
Sira | VulgCont | 40:2 | Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis: | |
Sira | VulgCont | 40:4 | ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio, | |
Sira | VulgCont | 40:7 | Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suæ exurrexit, et admirans ad nullum timorem: | |
Sira | VulgCont | 40:9 | Ad hæc mors, sanguis, contentio, et romphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: | |
Sira | VulgCont | 40:11 | Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. | |
Sira | VulgCont | 40:13 | Substantiæ iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. | |
Sira | VulgCont | 40:14 | In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. | |
Sira | VulgCont | 40:15 | Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundæ super cacumen petræ sonant. | |
Sira | VulgCont | 40:19 | Filii, et ædificatio civitatis confirmabit nomen, et super hæc mulier immaculata computabitur. | |
Sira | VulgCont | 40:24 | Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. | |
Sira | VulgCont | 40:25 | Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. | |
Sira | VulgCont | 40:28 | Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. | |
Sira | VulgCont | 40:30 | Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. Alit enim animam suam cibis alienis. | |
Chapter 41
Sira | VulgCont | 41:2 | viro quieto, et cuius viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! | |
Sira | VulgCont | 41:4 | defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! | |
Sira | VulgCont | 41:5 | Noli metuere iudicium mortis. Memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni: | |
Sira | VulgCont | 41:6 | et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi: sive decem, sive centum, sive mille anni. | |
Sira | VulgCont | 41:8 | Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. | |
Sira | VulgCont | 41:9 | Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. | |
Sira | VulgCont | 41:12 | Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. | |
Sira | VulgCont | 41:13 | Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. | |
Sira | VulgCont | 41:15 | Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. | |
Sira | VulgCont | 41:17 | Disciplinam in pace conservate filii. Sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? | |
Sira | VulgCont | 41:18 | Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. | |
Sira | VulgCont | 41:20 | Non est enim bonum omnem reverentiam observare: et non omnia omnibus bene placent in fide. | |
Sira | VulgCont | 41:21 | Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: | |
Sira | VulgCont | 41:24 | de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: | |
Sira | VulgCont | 41:25 | a salutantibus de silentio: a respectu mulieris fornicariæ: et ab aversione vultus cognati. | |
Sira | VulgCont | 41:27 | Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius. | |
Chapter 42
Sira | VulgCont | 42:1 | Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: | |
Sira | VulgCont | 42:5 | de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. | |
Sira | VulgCont | 42:7 | Ubi manus multæ sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe. | |
Sira | VulgCont | 42:8 | De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. | |
Sira | VulgCont | 42:9 | Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: | |
Sira | VulgCont | 42:10 | nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. | |
Sira | VulgCont | 42:11 | Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi. | |
Sira | VulgCont | 42:14 | Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. | |
Sira | VulgCont | 42:15 | Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius. | |
Sira | VulgCont | 42:17 | Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? | |
Sira | VulgCont | 42:19 | Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuncians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. | |
Sira | VulgCont | 42:21 | Magnalia sapientiæ suæ decoravit: qui est ante sæculum et usque in sæculum, neque adiectum est, | |
Sira | VulgCont | 42:24 | Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. | |
Chapter 43
Sira | VulgCont | 43:3 | In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris: | |
Sira | VulgCont | 43:4 | tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. | |
Sira | VulgCont | 43:12 | Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. | |
Sira | VulgCont | 43:18 | Vox tonitrui eius verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: | |
Sira | VulgCont | 43:19 | et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus eius. | |
Sira | VulgCont | 43:20 | Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. | |
Sira | VulgCont | 43:21 | Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. | |
Sira | VulgCont | 43:22 | Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis. | |
Sira | VulgCont | 43:24 | Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. | |
Sira | VulgCont | 43:25 | In sermone eius siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas. | |
Sira | VulgCont | 43:26 | Qui navigant mare, enarrent pericula eius: et audientes auribus nostris admirabimur. | |
Sira | VulgCont | 43:27 | Illic præclara opera, et mirabilia: varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. | |
Sira | VulgCont | 43:28 | Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone eius composita sunt omnia. | |
Sira | VulgCont | 43:29 | Multa dicemus, et deficiemus in verbis; consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus. | |
Sira | VulgCont | 43:32 | Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. | |
Sira | VulgCont | 43:33 | Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude. | |
Chapter 44
Sira | VulgCont | 44:3 | Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua præditi, nunciantes in prophetis dignitatem prophetarum, | |
Sira | VulgCont | 44:4 | et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba. | |
Sira | VulgCont | 44:6 | Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. | |
Sira | VulgCont | 44:7 | Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. | |
Sira | VulgCont | 44:9 | et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. | |
Sira | VulgCont | 44:13 | et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. | |
Sira | VulgCont | 44:14 | Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. | |
Sira | VulgCont | 44:16 | Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. | |
Sira | VulgCont | 44:17 | Noe inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. | |
Sira | VulgCont | 44:20 | Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. | |
Sira | VulgCont | 44:22 | Ideo iureiurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, | |
Sira | VulgCont | 44:23 | et ut stellas exaltare semen eius, et hereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. | |
Sira | VulgCont | 44:25 | Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Iacob. | |
Sira | VulgCont | 44:26 | Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. | |
Chapter 45
Sira | VulgCont | 45:2 | Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. | |
Sira | VulgCont | 45:3 | Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. | |
Sira | VulgCont | 45:6 | Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Iacob testamentum suum, et iudicia sua Israel. | |
Sira | VulgCont | 45:8 | statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis: et beatificavit illum in gloria, | |
Sira | VulgCont | 45:9 | et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. | |
Sira | VulgCont | 45:10 | Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei, et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro, | |
Sira | VulgCont | 45:11 | dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. | |
Sira | VulgCont | 45:12 | Stolam sanctam, auro, et hyacintho, et purpura, opus textile, viri sapientis, iudicio et veritate præditi: | |
Sira | VulgCont | 45:13 | torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel. | |
Sira | VulgCont | 45:14 | Corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. | |
Sira | VulgCont | 45:16 | Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes eius per omne tempus. | |
Sira | VulgCont | 45:19 | Factum est illi in testamentum æternum, et semini eius sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine eius. | |
Sira | VulgCont | 45:20 | Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: | |
Sira | VulgCont | 45:21 | et dedit illi in præceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum, docere Iacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. | |
Sira | VulgCont | 45:22 | Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. | |
Sira | VulgCont | 45:25 | Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hereditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. | |
Sira | VulgCont | 45:26 | Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi, et semini eius. | |
Sira | VulgCont | 45:27 | Ceterum in terra gentes non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et hereditas. | |
Sira | VulgCont | 45:29 | et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israel. | |
Sira | VulgCont | 45:30 | Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in æternum. | |
Chapter 46
Sira | VulgCont | 46:1 | Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, | |
Sira | VulgCont | 46:2 | maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel. | |
Sira | VulgCont | 46:3 | Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates rhomphæas! | |
Sira | VulgCont | 46:6 | Invocavit Altissimum Potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis. | |
Sira | VulgCont | 46:8 | ut cognoscant gentes potentiam eius: quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo Potentis: | |
Sira | VulgCont | 46:9 | et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. | |
Sira | VulgCont | 46:10 | Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac et mel. | |
Sira | VulgCont | 46:11 | Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem: | |
Sira | VulgCont | 46:13 | Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino, | |
Sira | VulgCont | 46:15 | et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. | |
Sira | VulgCont | 46:16 | Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. | |
Sira | VulgCont | 46:17 | In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta. | |
Sira | VulgCont | 46:19 | et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati. | |
Sira | VulgCont | 46:22 | et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. | |
Chapter 47
Sira | VulgCont | 47:3 | Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua. | |
Sira | VulgCont | 47:6 | nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. | |
Sira | VulgCont | 47:7 | Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriæ: | |
Sira | VulgCont | 47:8 | contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. | |
Sira | VulgCont | 47:10 | De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam: | |
Sira | VulgCont | 47:12 | Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. | |
Sira | VulgCont | 47:13 | Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israel. | |
Sira | VulgCont | 47:14 | Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum. | |
Sira | VulgCont | 47:15 | Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus es in iuventute tua, | |
Sira | VulgCont | 47:17 | Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. | |
Sira | VulgCont | 47:18 | In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ, | |
Sira | VulgCont | 47:22 | dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam, | |
Sira | VulgCont | 47:24 | Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet. | |
Sira | VulgCont | 47:29 | et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum. | |
Chapter 48
Sira | VulgCont | 48:2 | Qui induxit in illos famem, et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt. Non enim poterant sustinere præcepta Domini. | |
Sira | VulgCont | 48:4 | Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? | |
Sira | VulgCont | 48:6 | Qui deiecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo. | |
Sira | VulgCont | 48:10 | Qui scriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini: conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. | |
Sira | VulgCont | 48:13 | Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum. | |
Sira | VulgCont | 48:16 | In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis usque dum eiecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: | |
Sira | VulgCont | 48:18 | Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. | |
Sira | VulgCont | 48:19 | Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. | |
Sira | VulgCont | 48:20 | In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. | |
Sira | VulgCont | 48:21 | Tunc mota sunt corda, et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. | |
Sira | VulgCont | 48:22 | Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad cælum: et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum. | |
Sira | VulgCont | 48:23 | Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. | |
Sira | VulgCont | 48:25 | Nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. | |
Chapter 49
Sira | VulgCont | 49:3 | Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. | |
Sira | VulgCont | 49:4 | Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. | |
Sira | VulgCont | 49:8 | Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiæ. | |
Sira | VulgCont | 49:9 | Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare. | |
Sira | VulgCont | 49:11 | Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias. | |
Sira | VulgCont | 49:12 | Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Iacob, et redemerunt se in fide virtutis. | |
Sira | VulgCont | 49:14 | sic et Iesum filium Iosedec: qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. | |
Sira | VulgCont | 49:15 | Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. | |
Sira | VulgCont | 49:17 | Neque ut Ioseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: | |
Chapter 50
Sira | VulgCont | 50:1 | Simon Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. | |
Sira | VulgCont | 50:2 | Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio et excelsi parietes templi. | |
Sira | VulgCont | 50:3 | In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. | |
Sira | VulgCont | 50:5 | Qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus, et atrii amplificavit. | |
Sira | VulgCont | 50:8 | Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis. | |
Sira | VulgCont | 50:11 | Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis. | |
Sira | VulgCont | 50:13 | In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, | |
Sira | VulgCont | 50:15 | Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem Excelsi Regis, | |
Sira | VulgCont | 50:18 | Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. | |
Sira | VulgCont | 50:19 | Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. | |
Sira | VulgCont | 50:20 | Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. | |
Sira | VulgCont | 50:21 | Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. | |
Sira | VulgCont | 50:22 | Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: | |
Sira | VulgCont | 50:24 | Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: | |
Sira | VulgCont | 50:25 | det nobis iucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos: | |
Sira | VulgCont | 50:28 | qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis. | |
Sira | VulgCont | 50:29 | Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Iesus filius Sirach Ierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. | |
Sira | VulgCont | 50:30 | Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. | |
Chapter 51
Sira | VulgCont | 51:1 | Oratio Iesu filii Sirach: Confitebor tibi Domine, Rex, et collaudabo te Deum, Salvatorem meum. | |
Sira | VulgCont | 51:3 | et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi Adiutor. | |
Sira | VulgCont | 51:4 | Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui a rugientibus, præparatis ad escam, | |
Sira | VulgCont | 51:5 | de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me: | |
Sira | VulgCont | 51:7 | de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: | |
Sira | VulgCont | 51:10 | Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. | |
Sira | VulgCont | 51:13 | Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. | |
Sira | VulgCont | 51:14 | Invocavi Dominum, Patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum sine adiutorio. | |
Sira | VulgCont | 51:15 | Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea. | |
Sira | VulgCont | 51:18 | Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea. | |
Sira | VulgCont | 51:19 | Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam præcox uva, | |
Sira | VulgCont | 51:20 | lætatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a iuventute mea investigabam eam. | |
Sira | VulgCont | 51:29 | Venter meus conturbatus est quærendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. | |
Sira | VulgCont | 51:34 | et collum vestrum subiicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. | |
Sira | VulgCont | 51:36 | Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. | |