Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Psal VulgCont 1:1  Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit:
Psal VulgCont 1:2  Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Psal VulgCont 1:3  Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur.
Psal VulgCont 1:4  Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ.
Psal VulgCont 1:5  Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
Psal VulgCont 1:6  Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.
Chapter 2
Psal VulgCont 2:1  Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
Psal VulgCont 2:2  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
Psal VulgCont 2:3  Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
Psal VulgCont 2:4  Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
Psal VulgCont 2:5  Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psal VulgCont 2:6  Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.
Psal VulgCont 2:7  Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Psal VulgCont 2:8  Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Psal VulgCont 2:9  Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Psal VulgCont 2:10  Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
Psal VulgCont 2:11  Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
Psal VulgCont 2:12  Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
Psal VulgCont 2:13  Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
Chapter 3
Psal VulgCont 3:1  Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.
Psal VulgCont 3:2  Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
Psal VulgCont 3:3  Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.
Psal VulgCont 3:4  Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Psal VulgCont 3:5  Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
Psal VulgCont 3:6  Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.
Psal VulgCont 3:7  Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.
Psal VulgCont 3:8  Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
Psal VulgCont 3:9  Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.
Chapter 4
Psal VulgCont 4:2  Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiæ meæ: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Psal VulgCont 4:3  Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Psal VulgCont 4:4  Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Psal VulgCont 4:5  Irascimini, et nolite peccare: quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Psal VulgCont 4:6  Sacrificate sacrificium iustitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Psal VulgCont 4:7  Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
Psal VulgCont 4:8  A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.
Psal VulgCont 4:10  Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.
Chapter 5
Psal VulgCont 5:1  In finem pro ea, quæ hereditatem consequitur, Psalmus David.
Psal VulgCont 5:2  Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum.
Psal VulgCont 5:3  Intende voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus.
Psal VulgCont 5:4  Quoniam ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam.
Psal VulgCont 5:5  Mane astabo tibi et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Psal VulgCont 5:6  Neque habitabit iuxta te malignus: neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Psal VulgCont 5:7  Odisti omnes, qui operantur iniquitatem: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus:
Psal VulgCont 5:8  ego autem in multitudine misericordiæ tuæ. Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Psal VulgCont 5:9  Domine deduc me in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Psal VulgCont 5:10  Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
Psal VulgCont 5:11  Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te Domine.
Psal VulgCont 5:12  Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt: et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum,
Psal VulgCont 5:13  quoniam tu benedices iusto. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Chapter 6
Psal VulgCont 6:1  In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.
Psal VulgCont 6:2  Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Psal VulgCont 6:3  Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea,
Psal VulgCont 6:4  et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo?
Psal VulgCont 6:5  Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.
Psal VulgCont 6:6  Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
Psal VulgCont 6:7  Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
Psal VulgCont 6:8  Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Psal VulgCont 6:9  Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psal VulgCont 6:10  Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
Psal VulgCont 6:11  Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.
Chapter 7
Psal VulgCont 7:1  Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini.
Psal VulgCont 7:2  Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.
Psal VulgCont 7:3  Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psal VulgCont 7:4  Domine Deus meus si feci istud, si est iniquitas in manibus meis:
Psal VulgCont 7:5  Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Psal VulgCont 7:6  Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Psal VulgCont 7:7  Exurge Domine in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti:
Psal VulgCont 7:8  et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere:
Psal VulgCont 7:9  Dominus iudicat populos. Iudica me Domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
Psal VulgCont 7:10  Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus.
Psal VulgCont 7:11  Iustum adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Psal VulgCont 7:12  Deus iudex iustus, fortis, et patiens: numquid irascitur per singulos dies?
Psal VulgCont 7:13  Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum.
Psal VulgCont 7:14  Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
Psal VulgCont 7:15  Ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Psal VulgCont 7:16  Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam fecit.
Psal VulgCont 7:17  Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
Psal VulgCont 7:18  Confitebor Domino secundum iustitiam eius: et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 8
Psal VulgCont 8:2  Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
Psal VulgCont 8:3  Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Psal VulgCont 8:4  Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
Psal VulgCont 8:5  Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Psal VulgCont 8:6  Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
Psal VulgCont 8:8  Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Psal VulgCont 8:9  Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
Psal VulgCont 8:10  Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Chapter 9
Psal VulgCont 9:2  Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Psal VulgCont 9:3  Lætabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime,
Psal VulgCont 9:4  In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Psal VulgCont 9:5  Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam.
Psal VulgCont 9:6  Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 9:7  Inimici defecerunt frameæ in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu:
Psal VulgCont 9:8  et Dominus in æternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum:
Psal VulgCont 9:9  et ipse iudicabit orbem terræ in æquitate, iudicabit populos in iustitia.
Psal VulgCont 9:10  Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Psal VulgCont 9:11  Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine.
Psal VulgCont 9:12  Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius:
Psal VulgCont 9:13  Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum.
Psal VulgCont 9:14  Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis.
Psal VulgCont 9:15  Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
Psal VulgCont 9:16  Exultabo in salutari tuo: infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Psal VulgCont 9:17  Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Psal VulgCont 9:18  Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum.
Psal VulgCont 9:19  Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.
Psal VulgCont 9:20  Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo:
Psal VulgCont 9:21  Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt.
Psal VulgCont 9:22  Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Psal VulgCont 9:23  Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Psal VulgCont 9:24  Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur.
Psal VulgCont 9:25  Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
Psal VulgCont 9:26  Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
Psal VulgCont 9:27  Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Psal VulgCont 9:28  Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
Psal VulgCont 9:29  Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Psal VulgCont 9:30  Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
Psal VulgCont 9:31  In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Psal VulgCont 9:32  Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
Psal VulgCont 9:33  Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
Psal VulgCont 9:34  Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
Psal VulgCont 9:35  Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
Psal VulgCont 9:36  Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur.
Psal VulgCont 9:37  Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius.
Psal VulgCont 9:38  Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua.
Psal VulgCont 9:39  Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Chapter 10
Psal VulgCont 10:2  In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
Psal VulgCont 10:3  Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
Psal VulgCont 10:4  Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?
Psal VulgCont 10:5  Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.
Psal VulgCont 10:6  Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Psal VulgCont 10:7  Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Psal VulgCont 10:8  Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.
Chapter 11
Psal VulgCont 11:2  Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
Psal VulgCont 11:3  Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Psal VulgCont 11:4  Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Psal VulgCont 11:5  Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?
Psal VulgCont 11:6  Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo.
Psal VulgCont 11:7  Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum.
Psal VulgCont 11:8  Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione hac in æternum.
Psal VulgCont 11:9  In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Chapter 12
Psal VulgCont 12:1  In finem, Psalmus David. Usquequo Domine oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?
Psal VulgCont 12:2  Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Psal VulgCont 12:4  Respice, et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte:
Psal VulgCont 12:5  ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero:
Psal VulgCont 12:6  ego autem in misericordia tua speravi. Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 13
Psal VulgCont 13:1  In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgCont 13:2  Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgCont 13:3  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgCont 13:4  Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est:
Psal VulgCont 13:5  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt:
Psal VulgCont 13:7  Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.
Chapter 14
Psal VulgCont 14:1  Psalmus David. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Psal VulgCont 14:2  Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam:
Psal VulgCont 14:3  Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua: Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Psal VulgCont 14:4  Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat: Qui iurat proximo suo, et non decipit,
Psal VulgCont 14:5  qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Chapter 15
Psal VulgCont 15:1  Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me Domine, quoniam speravi in te.
Psal VulgCont 15:2  Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Psal VulgCont 15:3  Sanctis, qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Psal VulgCont 15:4  Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Psal VulgCont 15:5  Dominus pars hereditatis meæ, et calicis mei: tu es, qui restitues hereditatem meam mihi.
Psal VulgCont 15:6  Funes ceciderunt mihi in præclaris: etenim hereditas mea præclara est mihi.
Psal VulgCont 15:7  Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Psal VulgCont 15:8  Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Psal VulgCont 15:9  Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe.
Psal VulgCont 15:10  Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Psal VulgCont 15:11  Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Chapter 16
Psal VulgCont 16:1  Oratio David. Exaudi Domine iustitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Psal VulgCont 16:2  De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant æquitates.
Psal VulgCont 16:3  Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Psal VulgCont 16:4  Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
Psal VulgCont 16:5  Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
Psal VulgCont 16:6  Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Psal VulgCont 16:7  Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
Psal VulgCont 16:8  A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me:
Psal VulgCont 16:9  a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt,
Psal VulgCont 16:10  adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Psal VulgCont 16:11  Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
Psal VulgCont 16:12  Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Psal VulgCont 16:13  Exurge Domine, præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuæ.
Psal VulgCont 16:14  Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Psal VulgCont 16:15  Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Chapter 17
Psal VulgCont 17:1  In finem, puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit:
Psal VulgCont 17:3  Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Psal VulgCont 17:4  Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
Psal VulgCont 17:5  Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Psal VulgCont 17:6  Dolores inferni circumdederunt me: præoccupaverunt me laquei mortis.
Psal VulgCont 17:7  In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius.
Psal VulgCont 17:8  Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis.
Psal VulgCont 17:9  Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit: carbones succensi sunt ab eo.
Psal VulgCont 17:10  Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
Psal VulgCont 17:11  Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.
Psal VulgCont 17:12  Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Psal VulgCont 17:13  Præ fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
Psal VulgCont 17:14  Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
Psal VulgCont 17:15  Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Psal VulgCont 17:16  Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: Ab increpatione tua Domine, ab inspiratione Spiritus iræ tuæ.
Psal VulgCont 17:17  Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis.
Psal VulgCont 17:18  Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me.
Psal VulgCont 17:19  Prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus.
Psal VulgCont 17:20  Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me.
Psal VulgCont 17:21  Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:
Psal VulgCont 17:22  Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.
Psal VulgCont 17:23  Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me.
Psal VulgCont 17:24  Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea.
Psal VulgCont 17:25  Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
Psal VulgCont 17:26  Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris:
Psal VulgCont 17:27  et cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
Psal VulgCont 17:28  Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis.
Psal VulgCont 17:29  Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas.
Psal VulgCont 17:30  Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.
Psal VulgCont 17:31  Deus meus impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
Psal VulgCont 17:32  Quoniam quis Deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?
Psal VulgCont 17:33  Deus qui præcinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam.
Psal VulgCont 17:34  Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me.
Psal VulgCont 17:35  Qui docet manus meas ad prælium: et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea.
Psal VulgCont 17:36  Et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me: Et disciplina tua correxit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit.
Psal VulgCont 17:37  Dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata vestigia mea:
Psal VulgCont 17:38  Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant.
Psal VulgCont 17:39  Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos.
Psal VulgCont 17:40  Et præcinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me.
Psal VulgCont 17:41  Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
Psal VulgCont 17:42  Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum: nec exaudivit eos.
Psal VulgCont 17:43  Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
Psal VulgCont 17:44  Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium.
Psal VulgCont 17:45  Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi.
Psal VulgCont 17:46  Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Psal VulgCont 17:47  Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
Psal VulgCont 17:48  Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.
Psal VulgCont 17:49  Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a viro iniquo eripies me.
Psal VulgCont 17:50  Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: et nomini tuo psalmum dicam,
Psal VulgCont 17:51  magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in sæculum.
Chapter 18
Psal VulgCont 18:2  Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annunciat firmamentum.
Psal VulgCont 18:3  Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Psal VulgCont 18:4  Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Psal VulgCont 18:5  In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum.
Psal VulgCont 18:6  In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: Exultavit ut gigas ad currendam viam,
Psal VulgCont 18:7  a summo cælo egressio eius: Et occursus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius.
Psal VulgCont 18:8  Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Psal VulgCont 18:9  Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: præceptum Domini lucidum; illuminans oculos.
Psal VulgCont 18:10  Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
Psal VulgCont 18:11  Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Psal VulgCont 18:12  Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa.
Psal VulgCont 18:13  Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me:
Psal VulgCont 18:14  et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
Psal VulgCont 18:15  Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus, et redemptor meus.
Chapter 19
Psal VulgCont 19:2  Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
Psal VulgCont 19:3  Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Psal VulgCont 19:4  Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
Psal VulgCont 19:5  Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Psal VulgCont 19:6  Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Psal VulgCont 19:7  Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.
Psal VulgCont 19:8  Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Psal VulgCont 19:9  Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
Psal VulgCont 19:10  Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
Chapter 20
Psal VulgCont 20:2  Domine in virtute tua lætabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer.
Psal VulgCont 20:3  Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
Psal VulgCont 20:4  Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Psal VulgCont 20:5  Vitam petiit a te: et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 20:6  Magna est gloria eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum.
Psal VulgCont 20:7  Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi: lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Psal VulgCont 20:8  Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Psal VulgCont 20:9  Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt.
Psal VulgCont 20:10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Psal VulgCont 20:11  Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum.
Psal VulgCont 20:12  Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire.
Psal VulgCont 20:13  Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Psal VulgCont 20:14  Exaltare Domine in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Chapter 21
Psal VulgCont 21:1  In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David.
Psal VulgCont 21:2  Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Psal VulgCont 21:3  Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Psal VulgCont 21:5  In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
Psal VulgCont 21:6  Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
Psal VulgCont 21:7  Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.
Psal VulgCont 21:8  Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Psal VulgCont 21:9  Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Psal VulgCont 21:10  Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.
Psal VulgCont 21:11  In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,
Psal VulgCont 21:12  ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.
Psal VulgCont 21:13  Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
Psal VulgCont 21:14  Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Psal VulgCont 21:15  Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Psal VulgCont 21:16  Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Psal VulgCont 21:17  Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:
Psal VulgCont 21:18  dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:
Psal VulgCont 21:19  diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Psal VulgCont 21:20  Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
Psal VulgCont 21:21  Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:
Psal VulgCont 21:22  Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Psal VulgCont 21:23  Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
Psal VulgCont 21:24  Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:
Psal VulgCont 21:25  Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Psal VulgCont 21:26  Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Psal VulgCont 21:27  Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 21:28  Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.
Psal VulgCont 21:29  Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.
Psal VulgCont 21:30  Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
Psal VulgCont 21:31  Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
Psal VulgCont 21:32  Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Chapter 22
Psal VulgCont 22:1  Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
Psal VulgCont 22:2  in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me:
Psal VulgCont 22:3  animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustitiæ, propter nomen suum.
Psal VulgCont 22:4  Nam, et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus: ipsa me consolata sunt.
Psal VulgCont 22:5  Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos, qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians quam præclarus est!
Psal VulgCont 22:6  Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ: et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
Chapter 23
Psal VulgCont 23:1  Prima sabbati, Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo.
Psal VulgCont 23:2  Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina præparavit eum.
Psal VulgCont 23:3  Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?
Psal VulgCont 23:4  Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.
Psal VulgCont 23:5  Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
Psal VulgCont 23:6  Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob.
Psal VulgCont 23:7  Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ.
Psal VulgCont 23:8  Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio.
Psal VulgCont 23:9  Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ.
Psal VulgCont 23:10  Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ.
Chapter 24
Psal VulgCont 24:1  In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:
Psal VulgCont 24:3  Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
Psal VulgCont 24:4  Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Psal VulgCont 24:5  Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Psal VulgCont 24:6  Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.
Psal VulgCont 24:7  Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
Psal VulgCont 24:8  Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Psal VulgCont 24:9  Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
Psal VulgCont 24:10  Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
Psal VulgCont 24:11  Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Psal VulgCont 24:12  Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
Psal VulgCont 24:13  Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
Psal VulgCont 24:14  Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psal VulgCont 24:15  Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Psal VulgCont 24:16  Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Psal VulgCont 24:17  Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.
Psal VulgCont 24:18  Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Psal VulgCont 24:19  Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
Psal VulgCont 24:20  Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
Psal VulgCont 24:21  Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.
Psal VulgCont 24:22  Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Chapter 25
Psal VulgCont 25:1  In finem, Psalmus David. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor.
Psal VulgCont 25:2  Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
Psal VulgCont 25:3  Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
Psal VulgCont 25:4  Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
Psal VulgCont 25:5  Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.
Psal VulgCont 25:6  Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum Domine:
Psal VulgCont 25:7  Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Psal VulgCont 25:8  Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
Psal VulgCont 25:9  Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
Psal VulgCont 25:10  In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Psal VulgCont 25:11  Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.
Psal VulgCont 25:12  Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te Domine.
Chapter 26
Psal VulgCont 26:1  Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?
Psal VulgCont 26:2  Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Psal VulgCont 26:3  Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
Psal VulgCont 26:4  Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius.
Psal VulgCont 26:5  Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Psal VulgCont 26:6  In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
Psal VulgCont 26:7  Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
Psal VulgCont 26:8  Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram.
Psal VulgCont 26:9  Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus.
Psal VulgCont 26:10  Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
Psal VulgCont 26:11  Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Psal VulgCont 26:12  Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Psal VulgCont 26:14  Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Chapter 27
Psal VulgCont 27:1  Psalmus ipsi David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Psal VulgCont 27:2  Exaudi Domine vocem deprecationis meæ dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Psal VulgCont 27:3  Ne simul trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Psal VulgCont 27:4  Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
Psal VulgCont 27:5  Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non ædificabis eos.
Psal VulgCont 27:6  Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Psal VulgCont 27:7  Dominus adiutor meus, et protector meus: in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
Psal VulgCont 27:8  Dominus fortitudo plebis suæ: et protector salvationum Christi sui est.
Psal VulgCont 27:9  Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuæ: et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Chapter 28
Psal VulgCont 28:1  Psalmus David, In consummatione tabernaculi. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum:
Psal VulgCont 28:2  Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: adorate Dominum in atrio sancto eius.
Psal VulgCont 28:3  Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
Psal VulgCont 28:4  Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.
Psal VulgCont 28:5  Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani:
Psal VulgCont 28:6  Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Psal VulgCont 28:8  vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.
Psal VulgCont 28:9  Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam.
Psal VulgCont 28:10  Dominus diluvium inhabitare facit: et sedebit Dominus Rex in æternum.
Psal VulgCont 28:11  Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.
Chapter 29
Psal VulgCont 29:2  Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
Psal VulgCont 29:4  Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
Psal VulgCont 29:5  Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Psal VulgCont 29:6  Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum lætitia.
Psal VulgCont 29:7  Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.
Psal VulgCont 29:8  Domine in voluntate tua, præstitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Psal VulgCont 29:9  Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
Psal VulgCont 29:10  Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
Psal VulgCont 29:11  Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
Psal VulgCont 29:12  Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:
Psal VulgCont 29:13  Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in æternum confitebor tibi.
Chapter 30
Psal VulgCont 30:2  In te Domine speravi non confundar in æternum: in iustitia tua libera me.
Psal VulgCont 30:3  Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, ut salvum me facias.
Psal VulgCont 30:4  Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
Psal VulgCont 30:5  Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus.
Psal VulgCont 30:6  In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis.
Psal VulgCont 30:7  Odisti observantes vanitates, supervacue. Ego autem in Domino speravi:
Psal VulgCont 30:8  exultabo, et lætabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.
Psal VulgCont 30:9  Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
Psal VulgCont 30:10  Miserere mei Domine quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus:
Psal VulgCont 30:11  Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.
Psal VulgCont 30:12  Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde: et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me:
Psal VulgCont 30:13  oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum:
Psal VulgCont 30:14  quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
Psal VulgCont 30:15  Ego autem in te speravi Domine: dixi: Deus meus es tu:
Psal VulgCont 30:16  in manibus tuis sortes meæ. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Psal VulgCont 30:17  Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua:
Psal VulgCont 30:18  Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum:
Psal VulgCont 30:19  muta fiant labia dolosa. Quæ loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Psal VulgCont 30:20  Quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Psal VulgCont 30:21  Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.
Psal VulgCont 30:22  Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Psal VulgCont 30:23  Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
Psal VulgCont 30:24  Diligite Dominum omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Psal VulgCont 30:25  Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Chapter 31
Psal VulgCont 31:1  Ipsi David intellectus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
Psal VulgCont 31:2  Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
Psal VulgCont 31:3  Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Psal VulgCont 31:4  Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Psal VulgCont 31:5  Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
Psal VulgCont 31:6  Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Psal VulgCont 31:7  Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me.
Psal VulgCont 31:8  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
Psal VulgCont 31:9  Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Psal VulgCont 31:10  Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Psal VulgCont 31:11  Lætamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.
Chapter 32
Psal VulgCont 32:1  Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
Psal VulgCont 32:2  Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psal VulgCont 32:3  Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
Psal VulgCont 32:4  Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
Psal VulgCont 32:5  Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
Psal VulgCont 32:6  Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Psal VulgCont 32:7  Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Psal VulgCont 32:8  Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psal VulgCont 32:9  Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgCont 32:10  Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psal VulgCont 32:11  Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Psal VulgCont 32:12  Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Psal VulgCont 32:13  De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
Psal VulgCont 32:14  De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
Psal VulgCont 32:15  Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
Psal VulgCont 32:16  Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Psal VulgCont 32:17  Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Psal VulgCont 32:18  Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Psal VulgCont 32:19  Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Psal VulgCont 32:20  Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
Psal VulgCont 32:21  Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
Psal VulgCont 32:22  Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
Chapter 33
Psal VulgCont 33:1  Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit.
Psal VulgCont 33:2  Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo.
Psal VulgCont 33:3  In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.
Psal VulgCont 33:4  Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum.
Psal VulgCont 33:5  Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Psal VulgCont 33:6  Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur.
Psal VulgCont 33:7  Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Psal VulgCont 33:8  Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.
Psal VulgCont 33:9  Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.
Psal VulgCont 33:10  Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
Psal VulgCont 33:11  Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Psal VulgCont 33:12  Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
Psal VulgCont 33:13  Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos?
Psal VulgCont 33:14  Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.
Psal VulgCont 33:15  Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam.
Psal VulgCont 33:16  Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum.
Psal VulgCont 33:17  Vultus autem Domini super facientes mala: ut perdat de terra memoriam eorum.
Psal VulgCont 33:18  Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Psal VulgCont 33:19  Iuxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.
Psal VulgCont 33:20  Multæ tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Psal VulgCont 33:21  Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
Psal VulgCont 33:22  Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent.
Psal VulgCont 33:23  Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Chapter 34
Psal VulgCont 34:1  Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
Psal VulgCont 34:2  Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
Psal VulgCont 34:3  Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
Psal VulgCont 34:4  Confundantur et revereantur, quærentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
Psal VulgCont 34:5  Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Psal VulgCont 34:6  Fiat via illorum tenebræ et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Psal VulgCont 34:7  Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Psal VulgCont 34:8  Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
Psal VulgCont 34:9  Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
Psal VulgCont 34:10  Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psal VulgCont 34:11  Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
Psal VulgCont 34:12  Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animæ meæ.
Psal VulgCont 34:13  Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
Psal VulgCont 34:14  Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Psal VulgCont 34:15  Et adversum me lætati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Psal VulgCont 34:16  Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
Psal VulgCont 34:17  Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Psal VulgCont 34:18  Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
Psal VulgCont 34:19  Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Psal VulgCont 34:20  Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Psal VulgCont 34:21  Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
Psal VulgCont 34:22  Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
Psal VulgCont 34:23  Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Psal VulgCont 34:24  Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Psal VulgCont 34:25  Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: nec dicant: Devoravimus eum.
Psal VulgCont 34:26  Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
Psal VulgCont 34:27  Exultent et lætentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
Psal VulgCont 34:28  Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
Chapter 35
Psal VulgCont 35:2  Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
Psal VulgCont 35:3  Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
Psal VulgCont 35:4  Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
Psal VulgCont 35:5  Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
Psal VulgCont 35:6  Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
Psal VulgCont 35:7  Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
Psal VulgCont 35:8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Psal VulgCont 35:9  Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Psal VulgCont 35:10  Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
Psal VulgCont 35:11  Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Psal VulgCont 35:12  Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
Psal VulgCont 35:13  Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Chapter 36
Psal VulgCont 36:1  Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
Psal VulgCont 36:2  Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Psal VulgCont 36:3  Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
Psal VulgCont 36:4  Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.
Psal VulgCont 36:5  Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
Psal VulgCont 36:6  Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:
Psal VulgCont 36:7  subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.
Psal VulgCont 36:8  Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.
Psal VulgCont 36:9  Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.
Psal VulgCont 36:10  Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies.
Psal VulgCont 36:11  Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Psal VulgCont 36:12  Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
Psal VulgCont 36:13  Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
Psal VulgCont 36:14  Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
Psal VulgCont 36:15  Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
Psal VulgCont 36:16  Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
Psal VulgCont 36:17  Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
Psal VulgCont 36:18  Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit.
Psal VulgCont 36:19  Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
Psal VulgCont 36:20  quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.
Psal VulgCont 36:21  Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet.
Psal VulgCont 36:22  Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
Psal VulgCont 36:23  Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
Psal VulgCont 36:24  Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
Psal VulgCont 36:25  Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.
Psal VulgCont 36:26  Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.
Psal VulgCont 36:27  Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 36:28  Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.
Psal VulgCont 36:29  Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Psal VulgCont 36:30  Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
Psal VulgCont 36:31  Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
Psal VulgCont 36:32  Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum.
Psal VulgCont 36:33  Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
Psal VulgCont 36:34  Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.
Psal VulgCont 36:35  Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
Psal VulgCont 36:36  Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.
Psal VulgCont 36:37  Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
Psal VulgCont 36:38  Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt.
Psal VulgCont 36:39  Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
Psal VulgCont 36:40  Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.
Chapter 37
Psal VulgCont 37:2  Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Psal VulgCont 37:3  Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
Psal VulgCont 37:4  Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Psal VulgCont 37:5  Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Psal VulgCont 37:6  Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
Psal VulgCont 37:7  Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
Psal VulgCont 37:8  Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
Psal VulgCont 37:9  Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
Psal VulgCont 37:10  Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
Psal VulgCont 37:11  Cor meum conturbatum est: dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum: et ipsum non est mecum.
Psal VulgCont 37:12  Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Psal VulgCont 37:13  Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
Psal VulgCont 37:14  Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
Psal VulgCont 37:15  Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
Psal VulgCont 37:16  Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus.
Psal VulgCont 37:17  Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Psal VulgCont 37:18  Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
Psal VulgCont 37:19  Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo.
Psal VulgCont 37:20  Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Psal VulgCont 37:21  Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
Psal VulgCont 37:22  Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
Psal VulgCont 37:23  Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Chapter 38
Psal VulgCont 38:2  Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
Psal VulgCont 38:3  Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
Psal VulgCont 38:4  Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.
Psal VulgCont 38:5  Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.
Psal VulgCont 38:6  Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psal VulgCont 38:7  Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.
Psal VulgCont 38:8  Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
Psal VulgCont 38:9  Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
Psal VulgCont 38:10  Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:
Psal VulgCont 38:12  A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Psal VulgCont 38:13  Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
Psal VulgCont 38:14  Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.
Chapter 39
Psal VulgCont 39:3  Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
Psal VulgCont 39:4  Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
Psal VulgCont 39:5  Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Psal VulgCont 39:6  Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
Psal VulgCont 39:7  Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
Psal VulgCont 39:8  tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
Psal VulgCont 39:9  ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Psal VulgCont 39:10  Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
Psal VulgCont 39:11  Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
Psal VulgCont 39:12  Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Psal VulgCont 39:13  Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
Psal VulgCont 39:14  Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
Psal VulgCont 39:15  Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
Psal VulgCont 39:16  Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Psal VulgCont 39:17  Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgCont 39:18  Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.
Chapter 40
Psal VulgCont 40:2  Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Psal VulgCont 40:3  Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
Psal VulgCont 40:4  Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
Psal VulgCont 40:5  Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
Psal VulgCont 40:6  Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
Psal VulgCont 40:7  Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
Psal VulgCont 40:8  in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
Psal VulgCont 40:9  Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
Psal VulgCont 40:10  Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Psal VulgCont 40:11  Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
Psal VulgCont 40:12  In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Psal VulgCont 40:13  Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
Psal VulgCont 40:14  Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.
Chapter 41
Psal VulgCont 41:2  Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus.
Psal VulgCont 41:3  Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
Psal VulgCont 41:4  Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Psal VulgCont 41:5  Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei: In voce exultationis, et confessionis: sonus epulantis.
Psal VulgCont 41:6  Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei,
Psal VulgCont 41:7  et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico.
Psal VulgCont 41:8  Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Psal VulgCont 41:9  In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius. Apud me oratio Deo vitæ meæ,
Psal VulgCont 41:10  dicam Deo: Susceptor meus es, Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
Psal VulgCont 41:11  Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei: Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Psal VulgCont 41:12  quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 42
Psal VulgCont 42:1  Psalmus David. Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo, et doloso erue me.
Psal VulgCont 42:2  Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Psal VulgCont 42:3  Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Psal VulgCont 42:4  Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam. Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus:
Psal VulgCont 42:5  quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 43
Psal VulgCont 43:2  Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis.
Psal VulgCont 43:3  Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:
Psal VulgCont 43:4  Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis.
Psal VulgCont 43:5  Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob.
Psal VulgCont 43:6  In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Psal VulgCont 43:7  Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
Psal VulgCont 43:8  Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
Psal VulgCont 43:9  In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
Psal VulgCont 43:10  Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
Psal VulgCont 43:11  Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
Psal VulgCont 43:12  Dedisti nos tamquam oves escarum: et in Gentibus dispersisti nos.
Psal VulgCont 43:13  Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Psal VulgCont 43:14  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
Psal VulgCont 43:15  Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis.
Psal VulgCont 43:16  Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me,
Psal VulgCont 43:17  a voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis.
Psal VulgCont 43:18  Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
Psal VulgCont 43:19  Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:
Psal VulgCont 43:20  Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Psal VulgCont 43:21  Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
Psal VulgCont 43:22  Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.
Psal VulgCont 43:23  Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem.
Psal VulgCont 43:24  Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
Psal VulgCont 43:25  Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
Psal VulgCont 43:26  Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.
Chapter 44
Psal VulgCont 44:1  In finem, pro iis, qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto.
Psal VulgCont 44:2  Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis.
Psal VulgCont 44:3  Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.
Psal VulgCont 44:4  Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Psal VulgCont 44:5  Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.
Psal VulgCont 44:6  Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
Psal VulgCont 44:7  Sedes tua Deus in sæculum sæculi: virga directionis virga regni tui.
Psal VulgCont 44:8  Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis.
Psal VulgCont 44:9  Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te
Psal VulgCont 44:10  filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate.
Psal VulgCont 44:11  Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Psal VulgCont 44:12  Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Psal VulgCont 44:13  Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
Psal VulgCont 44:14  Omnis gloria eius filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis
Psal VulgCont 44:15  circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proximæ eius afferentur tibi.
Psal VulgCont 44:16  Afferentur in lætitia et exultatione: adducentur in templum regis.
Psal VulgCont 44:17  Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Psal VulgCont 44:18  Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum: et in sæculum sæculi.
Chapter 45
Psal VulgCont 45:2  Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
Psal VulgCont 45:3  Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Psal VulgCont 45:4  Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
Psal VulgCont 45:5  Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Psal VulgCont 45:6  Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Psal VulgCont 45:7  Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Psal VulgCont 45:8  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Psal VulgCont 45:9  Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram:
Psal VulgCont 45:10  auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
Psal VulgCont 45:11  Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Psal VulgCont 45:12  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Chapter 46
Psal VulgCont 46:2  Omnes gentes plaudite manibus: iubilate Deo in voce exultationis.
Psal VulgCont 46:3  Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram.
Psal VulgCont 46:4  Subiecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris.
Psal VulgCont 46:5  Elegit nobis hereditatem suam: speciem Iacob, quam dilexit.
Psal VulgCont 46:6  Ascendit Deus in iubilo: et Dominus in voce tubæ.
Psal VulgCont 46:7  Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite.
Psal VulgCont 46:8  Quoniam Rex omnis terræ Deus: psallite sapienter.
Psal VulgCont 46:9  Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.
Psal VulgCont 46:10  Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terræ, vehementer elevati sunt.
Chapter 47
Psal VulgCont 47:2  Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
Psal VulgCont 47:3  Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
Psal VulgCont 47:4  Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
Psal VulgCont 47:5  Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum.
Psal VulgCont 47:6  Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
Psal VulgCont 47:7  tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
Psal VulgCont 47:9  Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
Psal VulgCont 47:10  Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
Psal VulgCont 47:11  Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua.
Psal VulgCont 47:12  Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine.
Psal VulgCont 47:13  Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
Psal VulgCont 47:14  Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
Psal VulgCont 47:15  Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.
Chapter 48
Psal VulgCont 48:2  Audite hæc omnes gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem:
Psal VulgCont 48:3  Quique terrigenæ, et filii hominum: simul in unum dives et pauper.
Psal VulgCont 48:4  Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam.
Psal VulgCont 48:5  Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam.
Psal VulgCont 48:6  Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me:
Psal VulgCont 48:7  Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
Psal VulgCont 48:8  Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam.
Psal VulgCont 48:9  Et pretium redemptionis animæ suæ: et laborabit in æternum,
Psal VulgCont 48:11  Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens, et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas:
Psal VulgCont 48:12  et sepulchra eorum domus illorum in æternum. Tabernacula eorum in progenie, et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.
Psal VulgCont 48:13  Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Psal VulgCont 48:14  Hæc via illorum scandalum ipsis: et postea in ore suo complacebunt.
Psal VulgCont 48:15  Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Psal VulgCont 48:16  Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
Psal VulgCont 48:17  Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
Psal VulgCont 48:18  Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria eius.
Psal VulgCont 48:19  Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Psal VulgCont 48:20  Introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in æternum non videbit lumen.
Psal VulgCont 48:21  Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Chapter 49
Psal VulgCont 49:1  Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:
Psal VulgCont 49:3  Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.
Psal VulgCont 49:4  Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.
Psal VulgCont 49:5  Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
Psal VulgCont 49:6  Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
Psal VulgCont 49:7  Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
Psal VulgCont 49:8  Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Psal VulgCont 49:9  Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
Psal VulgCont 49:10  Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.
Psal VulgCont 49:11  Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.
Psal VulgCont 49:12  Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.
Psal VulgCont 49:13  Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Psal VulgCont 49:14  Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.
Psal VulgCont 49:15  Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
Psal VulgCont 49:16  Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?
Psal VulgCont 49:17  Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:
Psal VulgCont 49:18  Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Psal VulgCont 49:19  Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
Psal VulgCont 49:20  Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:
Psal VulgCont 49:21  hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Psal VulgCont 49:22  Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Psal VulgCont 49:23  Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.
Chapter 50
Psal VulgCont 50:2  Cum venit ad eum Nathan Propheta, quando intravit ad Bethsabee.
Psal VulgCont 50:3  Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Psal VulgCont 50:4  Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Psal VulgCont 50:5  Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Psal VulgCont 50:6  Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Psal VulgCont 50:7  Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Psal VulgCont 50:8  Ecce enim veritatem dilexisti: incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Psal VulgCont 50:9  Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psal VulgCont 50:10  Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exultabunt ossa humiliata.
Psal VulgCont 50:11  Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Psal VulgCont 50:12  Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Psal VulgCont 50:13  Ne proiicias me a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Psal VulgCont 50:14  Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Psal VulgCont 50:15  Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Psal VulgCont 50:16  Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Psal VulgCont 50:17  Domine, labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.
Psal VulgCont 50:18  Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Psal VulgCont 50:19  Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
Psal VulgCont 50:20  Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Ierusalem.
Psal VulgCont 50:21  Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
Chapter 51
Psal VulgCont 51:2  Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Psal VulgCont 51:3  Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Psal VulgCont 51:4  Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Psal VulgCont 51:5  Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Psal VulgCont 51:6  Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Psal VulgCont 51:7  Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
Psal VulgCont 51:8  Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
Psal VulgCont 51:9  ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.
Psal VulgCont 51:10  Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 51:11  Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Chapter 52
Psal VulgCont 52:1  In finem, Pro Maeleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Psal VulgCont 52:2  Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum.
Psal VulgCont 52:3  Deus de cælo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgCont 52:4  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgCont 52:5  Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
Psal VulgCont 52:6  Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Psal VulgCont 52:7  Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.
Chapter 53
Psal VulgCont 53:2  Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
Psal VulgCont 53:3  Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me.
Psal VulgCont 53:4  Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Psal VulgCont 53:5  Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Psal VulgCont 53:6  Ecce enim Deus adiuvat me: et Dominus susceptor est animæ meæ.
Psal VulgCont 53:7  Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Psal VulgCont 53:8  Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine: quoniam bonum est:
Psal VulgCont 53:9  Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Chapter 54
Psal VulgCont 54:2  Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
Psal VulgCont 54:3  intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum
Psal VulgCont 54:4  a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Psal VulgCont 54:5  Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
Psal VulgCont 54:6  Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebræ:
Psal VulgCont 54:7  Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
Psal VulgCont 54:9  Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Psal VulgCont 54:10  Præcipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
Psal VulgCont 54:11  Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius,
Psal VulgCont 54:12  et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus.
Psal VulgCont 54:13  Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo.
Psal VulgCont 54:15  Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Psal VulgCont 54:16  Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: in medio eorum.
Psal VulgCont 54:17  Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me.
Psal VulgCont 54:18  Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam.
Psal VulgCont 54:19  Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
Psal VulgCont 54:20  Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum:
Psal VulgCont 54:21  extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius,
Psal VulgCont 54:22  divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula.
Psal VulgCont 54:23  Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in æternum fluctuationem iusto.
Psal VulgCont 54:24  Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine.
Chapter 55
Psal VulgCont 55:1  In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
Psal VulgCont 55:2  Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.
Psal VulgCont 55:3  Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
Psal VulgCont 55:4  Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
Psal VulgCont 55:5  In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
Psal VulgCont 55:6  Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
Psal VulgCont 55:7  Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
Psal VulgCont 55:8  pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
Psal VulgCont 55:9  Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:
Psal VulgCont 55:10  tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Psal VulgCont 55:11  In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgCont 55:12  In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.
Psal VulgCont 55:13  Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Chapter 56
Psal VulgCont 56:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
Psal VulgCont 56:2  Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Psal VulgCont 56:3  Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi.
Psal VulgCont 56:4  Misit de cælo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam,
Psal VulgCont 56:5  et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ: et lingua eorum gladius acutus.
Psal VulgCont 56:6  Exaltare super cælos Deus: et in omnem terram gloria tua.
Psal VulgCont 56:7  Laqueum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam.
Psal VulgCont 56:8  Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam.
Psal VulgCont 56:9  Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo.
Psal VulgCont 56:10  Confitebor tibi in populis Domine: et psalmum dicam tibi in gentibus:
Psal VulgCont 56:11  Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psal VulgCont 56:12  Exaltare super cælos Deus: et super omnem terram gloria tua.
Chapter 57
Psal VulgCont 57:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem.
Psal VulgCont 57:2  Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum.
Psal VulgCont 57:3  Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestræ concinnant.
Psal VulgCont 57:4  Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Psal VulgCont 57:5  Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
Psal VulgCont 57:6  quæ non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
Psal VulgCont 57:7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Psal VulgCont 57:8  Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Psal VulgCont 57:9  Sicut cera, quæ fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Psal VulgCont 57:10  Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Psal VulgCont 57:11  Lætabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Psal VulgCont 57:12  Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.
Chapter 58
Psal VulgCont 58:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret.
Psal VulgCont 58:2  Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.
Psal VulgCont 58:3  Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
Psal VulgCont 58:4  Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes.
Psal VulgCont 58:5  Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi.
Psal VulgCont 58:6  Exurge in occursum meum, et vide: et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
Psal VulgCont 58:7  Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
Psal VulgCont 58:8  Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Psal VulgCont 58:9  Et tu Domine deridebis eos: ad nihilum deduces omnes Gentes.
Psal VulgCont 58:10  Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es:
Psal VulgCont 58:12  Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus Domine:
Psal VulgCont 58:13  Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
Psal VulgCont 58:14  in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob: et finium terræ.
Psal VulgCont 58:15  Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
Psal VulgCont 58:16  Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Psal VulgCont 58:17  Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ.
Psal VulgCont 58:18  Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia mea.
Chapter 59
Psal VulgCont 59:1  In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,
Psal VulgCont 59:2  cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
Psal VulgCont 59:3  Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
Psal VulgCont 59:4  Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
Psal VulgCont 59:5  Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
Psal VulgCont 59:6  Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
Psal VulgCont 59:8  Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
Psal VulgCont 59:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
Psal VulgCont 59:10  Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
Psal VulgCont 59:11  Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
Psal VulgCont 59:12  Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
Psal VulgCont 59:13  Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Psal VulgCont 59:14  In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Chapter 60
Psal VulgCont 60:2  Exaudi Deus deprecationem meam: intende orationi meæ.
Psal VulgCont 60:3  A finibus terræ ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me,
Psal VulgCont 60:4  quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
Psal VulgCont 60:5  Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula: protegar in velamento alarum tuarum.
Psal VulgCont 60:6  Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
Psal VulgCont 60:7  Dies super dies regis adiicies: annos eius usque in diem generationis et generationis.
Psal VulgCont 60:8  Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret?
Psal VulgCont 60:9  Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi: ut reddam vota mea de die in diem.
Chapter 61
Psal VulgCont 61:2  Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Psal VulgCont 61:3  Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus: susceptor meus, non movebor amplius.
Psal VulgCont 61:4  Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
Psal VulgCont 61:5  Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Psal VulgCont 61:6  Verumtamen Deo subiecta esto anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.
Psal VulgCont 61:7  Quia ipse Deus meus, et salvator meus: adiutor meus, non emigrabo.
Psal VulgCont 61:8  In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Psal VulgCont 61:9  Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster in æternum.
Psal VulgCont 61:10  Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Psal VulgCont 61:11  Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
Psal VulgCont 61:12  Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, quia potestas Dei est,
Psal VulgCont 61:13  et tibi Domine misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Chapter 62
Psal VulgCont 62:2  Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
Psal VulgCont 62:3  In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Psal VulgCont 62:4  Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Psal VulgCont 62:5  Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Psal VulgCont 62:6  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
Psal VulgCont 62:7  Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
Psal VulgCont 62:8  quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
Psal VulgCont 62:9  adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Psal VulgCont 62:10  Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ:
Psal VulgCont 62:12  Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
Chapter 63
Psal VulgCont 63:2  Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
Psal VulgCont 63:3  Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
Psal VulgCont 63:4  Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
Psal VulgCont 63:6  Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
Psal VulgCont 63:7  Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
Psal VulgCont 63:8  et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum:
Psal VulgCont 63:9  et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
Psal VulgCont 63:10  et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
Psal VulgCont 63:11  Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
Chapter 64
Psal VulgCont 64:1  In finem, Psalmus David, Canticum Hieremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
Psal VulgCont 64:2  Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem.
Psal VulgCont 64:4  Verba iniquorum prævaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Psal VulgCont 64:5  Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum,
Psal VulgCont 64:6  mirabile in æquitate. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Psal VulgCont 64:7  Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia:
Psal VulgCont 64:8  qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes,
Psal VulgCont 64:9  et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis.
Psal VulgCont 64:10  Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio eius.
Psal VulgCont 64:11  Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: in stillicidiis eius lætabitur germinans.
Psal VulgCont 64:12  Benedices coronæ anni benignitatis tuæ: et campi tui replebuntur ubertate.
Psal VulgCont 64:13  Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur.
Psal VulgCont 64:14  Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.
Chapter 65
Psal VulgCont 65:1  In finem, Canticum Psalmi Resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,
Psal VulgCont 65:2  psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
Psal VulgCont 65:3  Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Psal VulgCont 65:4  Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
Psal VulgCont 65:5  Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
Psal VulgCont 65:6  Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
Psal VulgCont 65:7  Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Psal VulgCont 65:8  Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,
Psal VulgCont 65:9  Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
Psal VulgCont 65:10  Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Psal VulgCont 65:11  Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:
Psal VulgCont 65:12  imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
Psal VulgCont 65:13  Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,
Psal VulgCont 65:14  quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
Psal VulgCont 65:15  Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis.
Psal VulgCont 65:16  Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Psal VulgCont 65:17  Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
Psal VulgCont 65:18  Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Psal VulgCont 65:19  Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
Psal VulgCont 65:20  Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
Chapter 66
Psal VulgCont 66:2  Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Psal VulgCont 66:3  Ut cognascamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Psal VulgCont 66:4  Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgCont 66:5  Lætentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
Psal VulgCont 66:6  Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgCont 66:7  Terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster,
Psal VulgCont 66:8  benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terræ.
Chapter 67
Psal VulgCont 67:2  Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Psal VulgCont 67:3  Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Psal VulgCont 67:4  Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in lætitia.
Psal VulgCont 67:5  Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius,
Psal VulgCont 67:6  patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo:
Psal VulgCont 67:7  Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psal VulgCont 67:8  Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Psal VulgCont 67:9  terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
Psal VulgCont 67:10  Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuæ: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Psal VulgCont 67:11  Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Psal VulgCont 67:12  Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Psal VulgCont 67:13  Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia.
Psal VulgCont 67:14  Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
Psal VulgCont 67:15  Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon:
Psal VulgCont 67:16  mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis:
Psal VulgCont 67:17  ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
Psal VulgCont 67:18  Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium: Dominus in eis in Sina in sancto.
Psal VulgCont 67:19  Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum.
Psal VulgCont 67:20  Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Psal VulgCont 67:21  Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini, Domini exitus mortis.
Psal VulgCont 67:22  Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Psal VulgCont 67:23  Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
Psal VulgCont 67:24  Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Psal VulgCont 67:25  Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
Psal VulgCont 67:26  Prævenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
Psal VulgCont 67:27  In ecclesiis, benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
Psal VulgCont 67:28  Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
Psal VulgCont 67:29  Manda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
Psal VulgCont 67:30  A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
Psal VulgCont 67:31  Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt:
Psal VulgCont 67:32  venient legati ex Ægypto: Æthiopia præveniet manus eius Deo.
Psal VulgCont 67:33  Regna terræ, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo.
Psal VulgCont 67:34  qui ascendit super cælum cæli, ad Orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis,
Psal VulgCont 67:35  date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
Psal VulgCont 67:36  Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus.
Chapter 68
Psal VulgCont 68:2  Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
Psal VulgCont 68:3  Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
Psal VulgCont 68:4  Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Psal VulgCont 68:5  Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: quæ non rapui, tunc exolvebam.
Psal VulgCont 68:6  Deus tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
Psal VulgCont 68:7  Non erubescant in me qui expectant te Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel.
Psal VulgCont 68:8  Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam.
Psal VulgCont 68:9  Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
Psal VulgCont 68:10  Quoniam zelus domus tuæ comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me.
Psal VulgCont 68:11  Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi.
Psal VulgCont 68:12  Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
Psal VulgCont 68:13  Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum.
Psal VulgCont 68:14  Ego vero orationem meam ad te Domine: tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ:
Psal VulgCont 68:15  Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Psal VulgCont 68:16  Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
Psal VulgCont 68:17  Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Psal VulgCont 68:18  Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Psal VulgCont 68:19  Intende animæ meæ, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
Psal VulgCont 68:20  Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.
Psal VulgCont 68:21  In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
Psal VulgCont 68:22  Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
Psal VulgCont 68:23  Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Psal VulgCont 68:24  Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Psal VulgCont 68:25  Effunde super eos iram tuam: et furor iræ tuæ comprehendat eos.
Psal VulgCont 68:26  Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Psal VulgCont 68:27  Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Psal VulgCont 68:28  Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam.
Psal VulgCont 68:29  Deleantur de Libro viventium: et cum iustis non scribantur.
Psal VulgCont 68:30  Ego sum pauper et dolens: salus tua Deus suscepit me.
Psal VulgCont 68:31  Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude:
Psal VulgCont 68:32  Et placebit Deo super vitulum novellum: cornua producentem et ungulas.
Psal VulgCont 68:33  Videant pauperes et lætentur: quærite Deum, et vivet anima vestra:
Psal VulgCont 68:34  Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit.
Psal VulgCont 68:35  Laudent illum cæli et terra, mare, et omnia reptilia in eis.
Psal VulgCont 68:36  Quoniam Deus salvam faciet Sion: et ædificabuntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent eam.
Psal VulgCont 68:37  Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Chapter 69
Psal VulgCont 69:1  In finem, Psalmus David, In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Psal VulgCont 69:2  Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina.
Psal VulgCont 69:3  Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam:
Psal VulgCont 69:4  Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Psal VulgCont 69:5  Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgCont 69:6  Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris.
Chapter 70
Psal VulgCont 70:1  Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. In te Domine speravi, non confundar in æternum:
Psal VulgCont 70:2  in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Psal VulgCont 70:3  Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.
Psal VulgCont 70:4  Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui:
Psal VulgCont 70:5  Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea.
Psal VulgCont 70:6  In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meæ tu es protector meus: In te cantatio mea semper:
Psal VulgCont 70:7  tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis.
Psal VulgCont 70:8  Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam.
Psal VulgCont 70:9  Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Psal VulgCont 70:10  Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum,
Psal VulgCont 70:11  Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat.
Psal VulgCont 70:12  Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice.
Psal VulgCont 70:13  Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ: operiantur confusione, et pudore qui quærunt mala mihi.
Psal VulgCont 70:14  Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam.
Psal VulgCont 70:15  Os meum annuntiabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
Psal VulgCont 70:16  introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
Psal VulgCont 70:17  Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Psal VulgCont 70:18  Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est: Potentiam tuam,
Psal VulgCont 70:19  et iustitiam tuam Deus usque in altissima, quæ fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?
Psal VulgCont 70:20  Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terræ iterum reduxisti me:
Psal VulgCont 70:21  Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me.
Psal VulgCont 70:22  Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.
Psal VulgCont 70:23  Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti.
Psal VulgCont 70:24  Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Chapter 71
Psal VulgCont 71:2  Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.
Psal VulgCont 71:3  Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam.
Psal VulgCont 71:4  Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
Psal VulgCont 71:5  Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem.
Psal VulgCont 71:6  Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
Psal VulgCont 71:7  Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna.
Psal VulgCont 71:8  Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Psal VulgCont 71:9  Coram illo procident Æthiopes: et inimici eius terram lingent.
Psal VulgCont 71:10  Reges Tharsis, et insulæ munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent:
Psal VulgCont 71:11  Et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei:
Psal VulgCont 71:12  Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor.
Psal VulgCont 71:13  Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Psal VulgCont 71:14  Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Psal VulgCont 71:15  Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
Psal VulgCont 71:16  Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Psal VulgCont 71:17  Sit nomen eius benedictum in sæcula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificabunt eum.
Psal VulgCont 71:18  Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus:
Psal VulgCont 71:19  Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.
Chapter 72
Psal VulgCont 72:1  Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde!
Psal VulgCont 72:2  Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
Psal VulgCont 72:3  Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Psal VulgCont 72:4  Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
Psal VulgCont 72:5  In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
Psal VulgCont 72:6  Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
Psal VulgCont 72:7  Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
Psal VulgCont 72:8  Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
Psal VulgCont 72:9  Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
Psal VulgCont 72:10  Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
Psal VulgCont 72:11  Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Psal VulgCont 72:12  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
Psal VulgCont 72:13  Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
Psal VulgCont 72:14  Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Psal VulgCont 72:15  Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Psal VulgCont 72:16  Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
Psal VulgCont 72:17  Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
Psal VulgCont 72:18  Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
Psal VulgCont 72:19  Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
Psal VulgCont 72:20  Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Psal VulgCont 72:21  Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
Psal VulgCont 72:23  Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
Psal VulgCont 72:24  Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Psal VulgCont 72:25  Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
Psal VulgCont 72:26  Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
Psal VulgCont 72:27  Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
Psal VulgCont 72:28  Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.
Chapter 73
Psal VulgCont 73:1  Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
Psal VulgCont 73:2  Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.
Psal VulgCont 73:3  Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
Psal VulgCont 73:4  Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:
Psal VulgCont 73:5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Psal VulgCont 73:6  exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
Psal VulgCont 73:7  Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Psal VulgCont 73:8  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Psal VulgCont 73:9  Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
Psal VulgCont 73:10  Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
Psal VulgCont 73:11  Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
Psal VulgCont 73:12  Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
Psal VulgCont 73:13  Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
Psal VulgCont 73:14  Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
Psal VulgCont 73:15  Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
Psal VulgCont 73:16  Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
Psal VulgCont 73:17  Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.
Psal VulgCont 73:18  Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Psal VulgCont 73:19  Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Psal VulgCont 73:20  Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Psal VulgCont 73:21  Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Psal VulgCont 73:22  Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
Psal VulgCont 73:23  Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.
Chapter 74
Psal VulgCont 74:2  Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
Psal VulgCont 74:4  Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
Psal VulgCont 74:5  Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
Psal VulgCont 74:6  Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Psal VulgCont 74:7  Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
Psal VulgCont 74:8  quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
Psal VulgCont 74:9  quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
Psal VulgCont 74:10  Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.
Psal VulgCont 74:11  Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.
Chapter 75
Psal VulgCont 75:1  In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.
Psal VulgCont 75:2  Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
Psal VulgCont 75:3  Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
Psal VulgCont 75:4  Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Psal VulgCont 75:6  turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Psal VulgCont 75:7  Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Psal VulgCont 75:8  Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Psal VulgCont 75:9  De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
Psal VulgCont 75:10  cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
Psal VulgCont 75:11  Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Psal VulgCont 75:12  Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
Psal VulgCont 75:13  et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
Chapter 76
Psal VulgCont 76:2  Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi.
Psal VulgCont 76:3  In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea,
Psal VulgCont 76:4  memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus.
Psal VulgCont 76:5  Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
Psal VulgCont 76:6  Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui.
Psal VulgCont 76:7  Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Psal VulgCont 76:8  Numquid in æternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
Psal VulgCont 76:9  Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
Psal VulgCont 76:10  Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
Psal VulgCont 76:11  Et dixi nunc cœpi: hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Psal VulgCont 76:12  Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,
Psal VulgCont 76:13  et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor.
Psal VulgCont 76:14  Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
Psal VulgCont 76:15  Tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam:
Psal VulgCont 76:16  redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph.
Psal VulgCont 76:17  Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ: et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.
Psal VulgCont 76:18  Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt:
Psal VulgCont 76:19  vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est et contremuit terra.
Psal VulgCont 76:20  In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
Psal VulgCont 76:21  Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Chapter 77
Psal VulgCont 77:1  Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Psal VulgCont 77:2  Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
Psal VulgCont 77:3  Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
Psal VulgCont 77:4  Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.
Psal VulgCont 77:5  Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
Psal VulgCont 77:6  ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
Psal VulgCont 77:7  Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
Psal VulgCont 77:8  Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
Psal VulgCont 77:9  Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
Psal VulgCont 77:10  Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
Psal VulgCont 77:11  Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.
Psal VulgCont 77:12  Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
Psal VulgCont 77:13  Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
Psal VulgCont 77:14  Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Psal VulgCont 77:15  Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psal VulgCont 77:16  Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
Psal VulgCont 77:17  Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Psal VulgCont 77:18  Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
Psal VulgCont 77:19  Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Psal VulgCont 77:20  Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Psal VulgCont 77:21  Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
Psal VulgCont 77:22  Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
Psal VulgCont 77:23  Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.
Psal VulgCont 77:24  Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
Psal VulgCont 77:25  Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
Psal VulgCont 77:26  Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum.
Psal VulgCont 77:27  Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Psal VulgCont 77:28  Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
Psal VulgCont 77:29  Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
Psal VulgCont 77:30  non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
Psal VulgCont 77:31  et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
Psal VulgCont 77:32  In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
Psal VulgCont 77:33  Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
Psal VulgCont 77:34  Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Psal VulgCont 77:35  Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
Psal VulgCont 77:36  Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
Psal VulgCont 77:37  Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
Psal VulgCont 77:38  Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
Psal VulgCont 77:39  Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
Psal VulgCont 77:40  Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Psal VulgCont 77:41  Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et Sanctum Israel exacerbaverunt.
Psal VulgCont 77:42  Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
Psal VulgCont 77:43  Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
Psal VulgCont 77:44  Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Psal VulgCont 77:45  Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
Psal VulgCont 77:46  Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ.
Psal VulgCont 77:47  Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Psal VulgCont 77:48  Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
Psal VulgCont 77:49  Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
Psal VulgCont 77:50  Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
Psal VulgCont 77:51  Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Psal VulgCont 77:52  Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Psal VulgCont 77:53  Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Psal VulgCont 77:54  Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Psal VulgCont 77:55  Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Psal VulgCont 77:56  Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
Psal VulgCont 77:57  Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Psal VulgCont 77:58  In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Psal VulgCont 77:59  Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
Psal VulgCont 77:60  Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Psal VulgCont 77:61  Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Psal VulgCont 77:62  Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
Psal VulgCont 77:63  Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ.
Psal VulgCont 77:64  Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur.
Psal VulgCont 77:65  Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psal VulgCont 77:66  Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
Psal VulgCont 77:67  Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
Psal VulgCont 77:68  Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
Psal VulgCont 77:69  Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.
Psal VulgCont 77:70  Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum.
Psal VulgCont 77:71  Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
Psal VulgCont 77:72  Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Chapter 78
Psal VulgCont 78:1  Psalmus Asaph. Deus venerunt Gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
Psal VulgCont 78:2  Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus cæli: carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
Psal VulgCont 78:3  Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret.
Psal VulgCont 78:4  Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Psal VulgCont 78:5  Usquequo Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?
Psal VulgCont 78:6  Effunde iram tuam in Gentes, quæ te non noverunt: et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt:
Psal VulgCont 78:7  Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt.
Psal VulgCont 78:8  Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiæ tuæ: quia pauperes facti sumus nimis.
Psal VulgCont 78:9  Adiuva nos Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum:
Psal VulgCont 78:10  Ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est:
Psal VulgCont 78:11  introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum.
Psal VulgCont 78:12  Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine.
Psal VulgCont 78:13  Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum: In generationem et generationem annunciabimus laudem tuam.
Chapter 79
Psal VulgCont 79:1  In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.
Psal VulgCont 79:2  Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
Psal VulgCont 79:3  coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Psal VulgCont 79:4  Deus converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psal VulgCont 79:5  Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
Psal VulgCont 79:6  Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura?
Psal VulgCont 79:7  Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos.
Psal VulgCont 79:8  Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus.
Psal VulgCont 79:9  Vineam de Ægypto transtulisti: eiecisti Gentes, et plantasti eam.
Psal VulgCont 79:10  Dux itineris fuisti in conspectu eius: plantasti radices eius, et implevit terram.
Psal VulgCont 79:11  Operuit montes umbra eius: et arbusta eius cedros Dei.
Psal VulgCont 79:12  Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines eius.
Psal VulgCont 79:13  Ut quid destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam?
Psal VulgCont 79:14  Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam.
Psal VulgCont 79:15  Deus virtutum convertere: respice de cælo, et vide, et visita vineam istam.
Psal VulgCont 79:16  Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Psal VulgCont 79:17  Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt.
Psal VulgCont 79:18  Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Psal VulgCont 79:19  Et non discedimus a te, vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus.
Psal VulgCont 79:20  Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Chapter 80
Psal VulgCont 80:2  Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
Psal VulgCont 80:3  Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
Psal VulgCont 80:4  Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
Psal VulgCont 80:5  Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
Psal VulgCont 80:6  Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.
Psal VulgCont 80:7  Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
Psal VulgCont 80:8  In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
Psal VulgCont 80:9  Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
Psal VulgCont 80:10  non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Psal VulgCont 80:11  Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.
Psal VulgCont 80:12  Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
Psal VulgCont 80:13  Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
Psal VulgCont 80:14  Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
Psal VulgCont 80:15  Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
Psal VulgCont 80:16  Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.
Psal VulgCont 80:17  Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.
Chapter 81
Psal VulgCont 81:1  Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
Psal VulgCont 81:2  Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
Psal VulgCont 81:3  Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
Psal VulgCont 81:4  Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
Psal VulgCont 81:5  Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
Psal VulgCont 81:7  Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
Psal VulgCont 81:8  Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Chapter 82
Psal VulgCont 82:2  Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus:
Psal VulgCont 82:3  Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
Psal VulgCont 82:4  Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Psal VulgCont 82:5  Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
Psal VulgCont 82:6  Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt,
Psal VulgCont 82:7  tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ: Moab, et Agareni,
Psal VulgCont 82:8  Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
Psal VulgCont 82:9  Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot.
Psal VulgCont 82:10  Fac illis sicut Madian et Sisaræ: sicut Iabin in torrente Cisson.
Psal VulgCont 82:11  Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ.
Psal VulgCont 82:12  Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum:
Psal VulgCont 82:13  qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei.
Psal VulgCont 82:14  Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti.
Psal VulgCont 82:15  Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes:
Psal VulgCont 82:16  Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
Psal VulgCont 82:17  Imple facies eorum ignominia: et quærent nomen tuum, Domine.
Psal VulgCont 82:18  Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi: et confundantur, et pereant.
Psal VulgCont 82:19  Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.
Chapter 83
Psal VulgCont 83:3  concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Psal VulgCont 83:4  Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua Domine virtutum: Rex meus, et Deus meus.
Psal VulgCont 83:5  Beati, qui habitant in domo tua Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te.
Psal VulgCont 83:6  Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,
Psal VulgCont 83:8  Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
Psal VulgCont 83:9  Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob.
Psal VulgCont 83:10  Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui.
Psal VulgCont 83:11  Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Psal VulgCont 83:12  Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus.
Psal VulgCont 83:13  Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
Chapter 84
Psal VulgCont 84:2  Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob.
Psal VulgCont 84:3  Remisisti iniquitatem plebis tuæ: operuisti omnia peccata eorum.
Psal VulgCont 84:4  Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuæ.
Psal VulgCont 84:5  Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis.
Psal VulgCont 84:6  Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
Psal VulgCont 84:7  Deus tu conversus vivificabis nos: et plebs tua lætabitur in te.
Psal VulgCont 84:8  Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Psal VulgCont 84:9  Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos: et in eos, qui convertuntur ad cor.
Psal VulgCont 84:10  Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
Psal VulgCont 84:11  Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: iustitia, et pax osculatæ sunt.
Psal VulgCont 84:12  Veritas de terra orta est: et iustitia de cælo prospexit.
Psal VulgCont 84:13  Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
Psal VulgCont 84:14  Iustitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.
Chapter 85
Psal VulgCont 85:1  Oratio ipsi David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego.
Psal VulgCont 85:2  Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Psal VulgCont 85:3  Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die:
Psal VulgCont 85:4  lætifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi.
Psal VulgCont 85:5  Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Psal VulgCont 85:6  Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meæ.
Psal VulgCont 85:7  In die tribulationis meæ clamavi ad te: quia exaudisti me.
Psal VulgCont 85:8  Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua.
Psal VulgCont 85:9  Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum.
Psal VulgCont 85:10  Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
Psal VulgCont 85:11  Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: lætetur cor meum ut timeat nomen tuum.
Psal VulgCont 85:12  Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. Et glorificabo nomen tuum in æternum:
Psal VulgCont 85:13  Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Psal VulgCont 85:14  Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
Psal VulgCont 85:15  Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Psal VulgCont 85:16  Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Psal VulgCont 85:17  Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.
Chapter 86
Psal VulgCont 86:1  Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:
Psal VulgCont 86:2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Psal VulgCont 86:4  Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Psal VulgCont 86:5  Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
Psal VulgCont 86:6  Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.
Chapter 87
Psal VulgCont 87:1  Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.
Psal VulgCont 87:2  Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
Psal VulgCont 87:3  Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
Psal VulgCont 87:4  Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
Psal VulgCont 87:5  Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
Psal VulgCont 87:6  inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Psal VulgCont 87:7  Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
Psal VulgCont 87:8  Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Psal VulgCont 87:9  Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
Psal VulgCont 87:10  oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
Psal VulgCont 87:11  Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Psal VulgCont 87:12  Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Psal VulgCont 87:13  Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
Psal VulgCont 87:14  Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
Psal VulgCont 87:15  Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
Psal VulgCont 87:16  Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Psal VulgCont 87:17  In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
Psal VulgCont 87:18  Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Psal VulgCont 87:19  Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.
Chapter 88
Psal VulgCont 88:2  Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
Psal VulgCont 88:3  Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis: præparabitur veritas tua in eis.
Psal VulgCont 88:4  Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
Psal VulgCont 88:5  usque in æternum præparabo semen tuum. Et ædificabo in generationem, et generationem sedem tuam.
Psal VulgCont 88:6  Confitebuntur cæli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum.
Psal VulgCont 88:7  Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
Psal VulgCont 88:8  Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
Psal VulgCont 88:9  Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Psal VulgCont 88:10  Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Psal VulgCont 88:11  Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Psal VulgCont 88:12  Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem eius tu fundasti:
Psal VulgCont 88:13  Aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
Psal VulgCont 88:14  tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
Psal VulgCont 88:15  iustitia et iudicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
Psal VulgCont 88:16  Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
Psal VulgCont 88:17  et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
Psal VulgCont 88:18  Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Psal VulgCont 88:19  Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
Psal VulgCont 88:20  Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
Psal VulgCont 88:21  Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
Psal VulgCont 88:22  Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
Psal VulgCont 88:23  Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Psal VulgCont 88:24  Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
Psal VulgCont 88:25  Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Psal VulgCont 88:26  Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
Psal VulgCont 88:27  Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meæ:
Psal VulgCont 88:28  Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
Psal VulgCont 88:29  In æternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
Psal VulgCont 88:30  Et ponam in sæculum sæculi semen eius: et thronum eius sicut dies cæli.
Psal VulgCont 88:31  Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
Psal VulgCont 88:32  Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
Psal VulgCont 88:33  Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Psal VulgCont 88:34  Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
Psal VulgCont 88:35  Neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Psal VulgCont 88:37  semen eius in æternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
Psal VulgCont 88:38  et sicut Luna perfecta in æternum: et testis in cælo fidelis.
Psal VulgCont 88:39  Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
Psal VulgCont 88:40  Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra Sanctuarium eius.
Psal VulgCont 88:41  Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
Psal VulgCont 88:42  Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
Psal VulgCont 88:43  Exaltasti dexteram deprimentium eum: lætificasti omnes inimicos eius.
Psal VulgCont 88:44  Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
Psal VulgCont 88:45  Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
Psal VulgCont 88:46  Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
Psal VulgCont 88:47  Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
Psal VulgCont 88:48  Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
Psal VulgCont 88:49  Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi?
Psal VulgCont 88:50  Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
Psal VulgCont 88:51  Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
Psal VulgCont 88:52  Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
Chapter 89
Psal VulgCont 89:1  Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
Psal VulgCont 89:2  Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Psal VulgCont 89:3  Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
Psal VulgCont 89:4  Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,
Psal VulgCont 89:6  Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
Psal VulgCont 89:7  Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psal VulgCont 89:8  Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psal VulgCont 89:9  Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
Psal VulgCont 89:10  dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
Psal VulgCont 89:11  Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam
Psal VulgCont 89:12  dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
Psal VulgCont 89:13  Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psal VulgCont 89:14  Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Psal VulgCont 89:15  Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
Psal VulgCont 89:16  Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
Psal VulgCont 89:17  Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.
Chapter 90
Psal VulgCont 90:1  Laus Cantici David. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Psal VulgCont 90:2  Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus sperabo in eum.
Psal VulgCont 90:3  Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Psal VulgCont 90:4  Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis:
Psal VulgCont 90:5  Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno,
Psal VulgCont 90:6  A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et dæmonio meridiano.
Psal VulgCont 90:7  Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
Psal VulgCont 90:8  Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
Psal VulgCont 90:9  Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
Psal VulgCont 90:10  Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Psal VulgCont 90:11  Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Psal VulgCont 90:12  In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Psal VulgCont 90:13  Super aspidem, et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem.
Psal VulgCont 90:14  Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Psal VulgCont 90:15  Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum.
Psal VulgCont 90:16  Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.
Chapter 91
Psal VulgCont 91:2  Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
Psal VulgCont 91:3  Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
Psal VulgCont 91:4  In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
Psal VulgCont 91:5  Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
Psal VulgCont 91:6  Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
Psal VulgCont 91:7  Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
Psal VulgCont 91:8  Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:
Psal VulgCont 91:10  Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Psal VulgCont 91:11  Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
Psal VulgCont 91:12  Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Psal VulgCont 91:13  Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Psal VulgCont 91:14  Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Psal VulgCont 91:15  Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
Psal VulgCont 91:16  ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
Chapter 92
Psal VulgCont 92:1  Laus Cantici ipsi David, in die ante Sabbatum, quando fundata est terra.
Psal VulgCont 92:3  indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Psal VulgCont 92:5  Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Chapter 93
Psal VulgCont 93:1  Psalmus ipsi David, Quarta Sabbati. Deus ultionum Dominus: Deus ultionum libere egit.
Psal VulgCont 93:2  Exaltare qui iudicas terram: redde retributionem superbis.
Psal VulgCont 93:3  Usquequo peccatores Domine: usquequo peccatores gloriabuntur:
Psal VulgCont 93:4  Effabuntur, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes, qui operantur iniustitiam?
Psal VulgCont 93:5  Populum tuum Domine humiliaverunt: et hereditatem tuam vexaverunt.
Psal VulgCont 93:6  Viduam, et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt.
Psal VulgCont 93:7  Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob.
Psal VulgCont 93:8  Intelligite insipientes in populo: et stulti aliquando sapite.
Psal VulgCont 93:9  Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?
Psal VulgCont 93:10  Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam?
Psal VulgCont 93:11  Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
Psal VulgCont 93:12  Beatus homo, quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum.
Psal VulgCont 93:13  Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea.
Psal VulgCont 93:14  Quia non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet.
Psal VulgCont 93:15  Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
Psal VulgCont 93:16  Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
Psal VulgCont 93:17  Nisi quia Dominus adiuvit me: paulominus habitasset in inferno anima mea.
Psal VulgCont 93:18  Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua Domine adiuvabat me.
Psal VulgCont 93:19  Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
Psal VulgCont 93:20  Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis: qui fingis laborem in præcepto?
Psal VulgCont 93:21  Captabunt in animam iusti: et sanguinem innocentem condemnabunt.
Psal VulgCont 93:22  Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adiutorium spei meæ.
Psal VulgCont 93:23  Et reddet illis iniquitatem ipsorum: et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.
Chapter 94
Psal VulgCont 94:1  Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
Psal VulgCont 94:2  Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Psal VulgCont 94:3  Quoniam Deus magnus Dominus: et Rex magnus super omnes deos.
Psal VulgCont 94:4  Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt.
Psal VulgCont 94:5  Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
Psal VulgCont 94:6  Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
Psal VulgCont 94:7  Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
Psal VulgCont 94:8  Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
Psal VulgCont 94:9  Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Psal VulgCont 94:10  Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Psal VulgCont 94:11  Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Chapter 95
Psal VulgCont 95:1  Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
Psal VulgCont 95:2  Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
Psal VulgCont 95:3  Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
Psal VulgCont 95:4  Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Psal VulgCont 95:5  Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.
Psal VulgCont 95:6  Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
Psal VulgCont 95:7  Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
Psal VulgCont 95:8  afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
Psal VulgCont 95:9  adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
Psal VulgCont 95:10  dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.
Psal VulgCont 95:11  Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
Psal VulgCont 95:12  gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
Psal VulgCont 95:13  a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Chapter 96
Psal VulgCont 96:1  Huic David, Quando terra eius restituta est. Dominus regnavit, exultet terra: lætentur insulæ multæ.
Psal VulgCont 96:2  Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius.
Psal VulgCont 96:3  Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius.
Psal VulgCont 96:4  Illuxerunt fulgura eius orbi terræ: vidit, et commota est terra.
Psal VulgCont 96:5  Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra.
Psal VulgCont 96:6  Annunciaverunt cæli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius.
Psal VulgCont 96:7  Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius:
Psal VulgCont 96:8  audivit, et lætata est Sion. Et exultaverunt filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine:
Psal VulgCont 96:9  Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos.
Psal VulgCont 96:10  Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Psal VulgCont 96:12  Lætamini iusti in Domino: et confitemini memoriæ sanctificationis eius.
Chapter 97
Psal VulgCont 97:1  Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius: et brachium sanctum eius.
Psal VulgCont 97:2  Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Psal VulgCont 97:3  Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
Psal VulgCont 97:4  Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite.
Psal VulgCont 97:5  Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi:
Psal VulgCont 97:6  in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Iubilate in conspectu regis Domini:
Psal VulgCont 97:7  moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Psal VulgCont 97:9  a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in æquitate.
Chapter 98
Psal VulgCont 98:1  Psalmus ipsi David. Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra.
Psal VulgCont 98:2  Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
Psal VulgCont 98:3  Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est:
Psal VulgCont 98:4  et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
Psal VulgCont 98:5  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est.
Psal VulgCont 98:6  Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos:
Psal VulgCont 98:7  in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et præceptum quod dedit illis.
Psal VulgCont 98:8  Domine Deus noster tu exaudiebas eos: Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Psal VulgCont 98:9  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Chapter 99
Psal VulgCont 99:2  Iubilate Deo omnis terra: servite Domino in lætitia. Introite in conspectu eius, in exultatione.
Psal VulgCont 99:3  Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: Populus eius, et oves pascuæ eius:
Psal VulgCont 99:4  introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius:
Psal VulgCont 99:5  quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
Chapter 100
Psal VulgCont 100:1  Psalmus ipsi David. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine: Psallam,
Psal VulgCont 100:2  et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Psal VulgCont 100:3  Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: facientes prævaricationes odivi.
Psal VulgCont 100:4  Non adhæsit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam.
Psal VulgCont 100:5  Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Psal VulgCont 100:6  Oculi mei ad fideles terræ ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Psal VulgCont 100:7  Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
Psal VulgCont 100:8  In matutino interficiebam omnes peccatores terræ: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Chapter 101
Psal VulgCont 101:1  Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Psal VulgCont 101:2  Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
Psal VulgCont 101:3  Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Psal VulgCont 101:4  Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Psal VulgCont 101:5  Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
Psal VulgCont 101:7  Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Psal VulgCont 101:8  Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Psal VulgCont 101:9  Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
Psal VulgCont 101:10  Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
Psal VulgCont 101:11  A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
Psal VulgCont 101:12  Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
Psal VulgCont 101:13  Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgCont 101:14  Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Psal VulgCont 101:15  Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
Psal VulgCont 101:16  Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
Psal VulgCont 101:17  Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
Psal VulgCont 101:18  Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
Psal VulgCont 101:19  Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
Psal VulgCont 101:20  Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
Psal VulgCont 101:21  Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
Psal VulgCont 101:22  Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
Psal VulgCont 101:23  In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
Psal VulgCont 101:24  Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
Psal VulgCont 101:25  Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
Psal VulgCont 101:26  Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
Psal VulgCont 101:27  Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
Psal VulgCont 101:29  Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.
Chapter 102
Psal VulgCont 102:1  Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Psal VulgCont 102:2  Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
Psal VulgCont 102:3  Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
Psal VulgCont 102:4  Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Psal VulgCont 102:5  Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
Psal VulgCont 102:6  Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Psal VulgCont 102:7  Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
Psal VulgCont 102:8  Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Psal VulgCont 102:9  Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
Psal VulgCont 102:10  Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Psal VulgCont 102:11  Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Psal VulgCont 102:12  Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Psal VulgCont 102:13  Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
Psal VulgCont 102:14  quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
Psal VulgCont 102:15  homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Psal VulgCont 102:16  Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
Psal VulgCont 102:17  Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
Psal VulgCont 102:18  his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
Psal VulgCont 102:19  Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Psal VulgCont 102:20  Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Psal VulgCont 102:21  Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Psal VulgCont 102:22  Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.
Chapter 103
Psal VulgCont 103:1  Ipsi David. Benedic anima mea Domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer. Confessionem, et decorem induisti:
Psal VulgCont 103:2  amictus lumine sicut vestimento: Extendens cælum sicut pellem:
Psal VulgCont 103:3  qui tegis aquis superiora eius. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
Psal VulgCont 103:4  Qui facis angelos tuos, spiritus: et ministros tuos ignem urentem.
Psal VulgCont 103:5  Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 103:6  Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: super montes stabunt aquæ.
Psal VulgCont 103:7  Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt.
Psal VulgCont 103:8  Ascendunt montes: et descendunt campi in locum, quem fundasti eis.
Psal VulgCont 103:9  Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram.
Psal VulgCont 103:10  Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquæ.
Psal VulgCont 103:11  Potabunt omnes bestiæ agri: expectabunt onagri in siti sua.
Psal VulgCont 103:12  Super ea volucres cæli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
Psal VulgCont 103:13  Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra:
Psal VulgCont 103:14  Producens fœnum iumentis, et herbam servituti hominum: Ut educas panem de terra:
Psal VulgCont 103:15  et vinum lætificet cor hominis: Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet.
Psal VulgCont 103:16  Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit:
Psal VulgCont 103:17  illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum:
Psal VulgCont 103:19  Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum.
Psal VulgCont 103:20  Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ.
Psal VulgCont 103:21  Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Psal VulgCont 103:22  Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur.
Psal VulgCont 103:23  Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum.
Psal VulgCont 103:24  Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua.
Psal VulgCont 103:25  Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis:
Psal VulgCont 103:26  illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei:
Psal VulgCont 103:27  omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Psal VulgCont 103:28  Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Psal VulgCont 103:29  Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Psal VulgCont 103:30  Emittes Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terræ.
Psal VulgCont 103:31  Sit gloria Domini in sæculum: lætabitur Dominus in operibus suis:
Psal VulgCont 103:32  Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant.
Psal VulgCont 103:33  Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum.
Psal VulgCont 103:34  Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino.
Psal VulgCont 103:35  Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic anima mea Domino.
Chapter 104
Psal VulgCont 104:1  Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
Psal VulgCont 104:2  Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Psal VulgCont 104:3  Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
Psal VulgCont 104:4  Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
Psal VulgCont 104:5  Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Psal VulgCont 104:6  Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Psal VulgCont 104:7  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Psal VulgCont 104:8  Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Psal VulgCont 104:9  Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Psal VulgCont 104:10  Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
Psal VulgCont 104:11  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
Psal VulgCont 104:12  Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
Psal VulgCont 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgCont 104:14  Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Psal VulgCont 104:15  Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgCont 104:16  Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgCont 104:17  Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Psal VulgCont 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
Psal VulgCont 104:19  donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
Psal VulgCont 104:20  misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgCont 104:21  Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
Psal VulgCont 104:22  Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Psal VulgCont 104:23  Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Psal VulgCont 104:24  Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Psal VulgCont 104:25  Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Psal VulgCont 104:26  Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Psal VulgCont 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Psal VulgCont 104:28  Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgCont 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Psal VulgCont 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgCont 104:31  Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgCont 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgCont 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgCont 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Psal VulgCont 104:35  Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
Psal VulgCont 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgCont 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgCont 104:38  Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgCont 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgCont 104:40  Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
Psal VulgCont 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
Psal VulgCont 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgCont 104:43  Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
Psal VulgCont 104:44  Et dedit illis regiones Gentium: et labores populorum possederunt:
Psal VulgCont 104:45  Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
Chapter 105
Psal VulgCont 105:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 105:2  Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
Psal VulgCont 105:3  Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
Psal VulgCont 105:4  Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:
Psal VulgCont 105:5  Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.
Psal VulgCont 105:6  Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Psal VulgCont 105:7  Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare Rubrum.
Psal VulgCont 105:8  Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
Psal VulgCont 105:9  Et increpuit Mare Rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Psal VulgCont 105:10  Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
Psal VulgCont 105:11  Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
Psal VulgCont 105:12  Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.
Psal VulgCont 105:13  Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
Psal VulgCont 105:14  Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso.
Psal VulgCont 105:15  Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
Psal VulgCont 105:16  Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.
Psal VulgCont 105:17  Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
Psal VulgCont 105:18  Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
Psal VulgCont 105:19  Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
Psal VulgCont 105:20  Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Psal VulgCont 105:21  Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
Psal VulgCont 105:22  mirabilia in Terra Cham: terribilia in Mari Rubro.
Psal VulgCont 105:23  Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:
Psal VulgCont 105:24  et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,
Psal VulgCont 105:25  et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.
Psal VulgCont 105:26  Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:
Psal VulgCont 105:27  Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
Psal VulgCont 105:28  Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
Psal VulgCont 105:29  Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
Psal VulgCont 105:30  Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
Psal VulgCont 105:31  Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Psal VulgCont 105:32  Et irritaverunt eum ad Aquas Contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:
Psal VulgCont 105:33  quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:
Psal VulgCont 105:34  non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
Psal VulgCont 105:35  Et commisti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum:
Psal VulgCont 105:36  et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
Psal VulgCont 105:37  Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.
Psal VulgCont 105:38  Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
Psal VulgCont 105:39  et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Psal VulgCont 105:40  Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.
Psal VulgCont 105:41  Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Psal VulgCont 105:42  Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:
Psal VulgCont 105:43  sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Psal VulgCont 105:44  Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
Psal VulgCont 105:45  Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.
Psal VulgCont 105:46  Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.
Psal VulgCont 105:47  Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
Psal VulgCont 105:48  Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
Chapter 106
Psal VulgCont 106:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 106:2  Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
Psal VulgCont 106:4  Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
Psal VulgCont 106:5  Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Psal VulgCont 106:6  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Psal VulgCont 106:7  Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Psal VulgCont 106:8  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgCont 106:9  Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
Psal VulgCont 106:10  Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
Psal VulgCont 106:11  Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
Psal VulgCont 106:12  Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
Psal VulgCont 106:13  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgCont 106:14  Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
Psal VulgCont 106:15  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgCont 106:16  Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
Psal VulgCont 106:17  Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
Psal VulgCont 106:18  Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Psal VulgCont 106:19  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgCont 106:20  Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Psal VulgCont 106:21  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgCont 106:22  Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
Psal VulgCont 106:23  Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
Psal VulgCont 106:24  Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
Psal VulgCont 106:25  Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
Psal VulgCont 106:26  Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Psal VulgCont 106:27  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
Psal VulgCont 106:28  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psal VulgCont 106:29  Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
Psal VulgCont 106:30  Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Psal VulgCont 106:31  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgCont 106:32  Et exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Psal VulgCont 106:33  Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Psal VulgCont 106:34  Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Psal VulgCont 106:35  Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Psal VulgCont 106:36  Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
Psal VulgCont 106:37  Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Psal VulgCont 106:38  Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
Psal VulgCont 106:39  Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
Psal VulgCont 106:40  Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
Psal VulgCont 106:41  Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Psal VulgCont 106:42  Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Psal VulgCont 106:43  Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
Chapter 107
Psal VulgCont 107:2  Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea.
Psal VulgCont 107:3  Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo.
Psal VulgCont 107:4  Confitebor tibi in populis Domine: et psallam tibi in nationibus.
Psal VulgCont 107:5  Quia magna est super cælos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua:
Psal VulgCont 107:6  Exaltare super cælos Deus, et super omnem terram gloria tua:
Psal VulgCont 107:7  ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me:
Psal VulgCont 107:8  Deus locutus est in sancto suo: Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.
Psal VulgCont 107:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim susceptio capitis mei. Iuda rex meus:
Psal VulgCont 107:10  Moab lebes spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ amici facti sunt.
Psal VulgCont 107:11  Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
Psal VulgCont 107:12  Nonne tu Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris?
Psal VulgCont 107:13  Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Psal VulgCont 107:14  In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Chapter 108
Psal VulgCont 108:2  Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Psal VulgCont 108:3  Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
Psal VulgCont 108:4  Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Psal VulgCont 108:5  Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
Psal VulgCont 108:6  Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
Psal VulgCont 108:7  Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum.
Psal VulgCont 108:8  Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
Psal VulgCont 108:10  Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
Psal VulgCont 108:11  Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
Psal VulgCont 108:12  Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
Psal VulgCont 108:13  Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
Psal VulgCont 108:14  In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
Psal VulgCont 108:15  Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
Psal VulgCont 108:16  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Psal VulgCont 108:17  Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Psal VulgCont 108:18  Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
Psal VulgCont 108:19  Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
Psal VulgCont 108:20  Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Psal VulgCont 108:21  Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.
Psal VulgCont 108:22  Libera me quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
Psal VulgCont 108:23  Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
Psal VulgCont 108:24  Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
Psal VulgCont 108:25  Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
Psal VulgCont 108:26  Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Psal VulgCont 108:27  Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
Psal VulgCont 108:28  Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
Psal VulgCont 108:29  Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
Psal VulgCont 108:30  Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
Psal VulgCont 108:31  Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Chapter 109
Psal VulgCont 109:1  Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
Psal VulgCont 109:2  Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Psal VulgCont 109:3  Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
Psal VulgCont 109:4  Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
Psal VulgCont 109:5  Dominus a dextris tuis, confregit in die iræ suæ reges.
Psal VulgCont 109:6  Iudicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
Psal VulgCont 109:7  De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
Chapter 110
Psal VulgCont 110:1  Alleluia. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio iustorum, et congregatione.
Psal VulgCont 110:2  Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius.
Psal VulgCont 110:3  Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 110:4  Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus:
Psal VulgCont 110:5  escam dedit timentibus se. Memor erit in sæculum testamenti sui:
Psal VulgCont 110:7  Ut det illis hereditatem gentium: opera manuum eius veritas, et iudicium.
Psal VulgCont 110:8  Fidelia omnia mandata eius: confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
Psal VulgCont 110:9  Redemptionem misit populo suo: mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen eius:
Psal VulgCont 110:10  initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Chapter 111
Psal VulgCont 111:1  Alleluia. Reversionis Aggæi, et Zachariæ. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis.
Psal VulgCont 111:2  Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.
Psal VulgCont 111:3  Gloria, et divitiæ in domo eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 111:4  Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus.
Psal VulgCont 111:5  Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio:
Psal VulgCont 111:7  In memoria æterna erit iustus: ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino,
Psal VulgCont 111:8  confirmatum est cor eius: non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Psal VulgCont 111:9  Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in sæculum sæculi, cornu eius exaltabitur in gloria.
Psal VulgCont 111:10  Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
Chapter 112
Psal VulgCont 112:1  Alleluia. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini.
Psal VulgCont 112:2  Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Psal VulgCont 112:3  A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
Psal VulgCont 112:4  Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria eius.
Psal VulgCont 112:5  Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
Psal VulgCont 112:7  Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
Psal VulgCont 112:8  Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Psal VulgCont 112:9  Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Chapter 113
Psal VulgCont 113:1  Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro:
Psal VulgCont 113:2  Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius.
Psal VulgCont 113:3  Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
Psal VulgCont 113:4  Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
Psal VulgCont 113:5  Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Psal VulgCont 113:6  Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
Psal VulgCont 113:7  A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
Psal VulgCont 113:8  Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Psal VulgCont 113:9  Non nobis Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
Psal VulgCont 113:10  Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
Psal VulgCont 113:11  Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.
Psal VulgCont 113:12  Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgCont 113:13  Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgCont 113:14  Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Psal VulgCont 113:15  Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
Psal VulgCont 113:16  Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgCont 113:17  Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgCont 113:18  Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgCont 113:19  Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgCont 113:20  Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
Psal VulgCont 113:21  Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
Psal VulgCont 113:22  Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
Psal VulgCont 113:23  Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.
Psal VulgCont 113:24  Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Psal VulgCont 113:25  Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.
Psal VulgCont 113:26  Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 114
Psal VulgCont 114:1  Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Psal VulgCont 114:2  Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
Psal VulgCont 114:3  Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni:
Psal VulgCont 114:4  et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:
Psal VulgCont 114:5  misericors Dominus, et iustus: et Deus noster miseretur.
Psal VulgCont 114:6  Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
Psal VulgCont 114:7  Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
Psal VulgCont 114:8  Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Chapter 115
Psal VulgCont 115:1  Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
Psal VulgCont 115:3  Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Psal VulgCont 115:4  Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
Psal VulgCont 115:6  pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius:
Psal VulgCont 115:7  O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
Psal VulgCont 115:8  tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Psal VulgCont 115:9  Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
Chapter 116
Psal VulgCont 116:1  Alleluia. Laudate Dominum omnes Gentes: laudate eum omnes populi:
Psal VulgCont 116:2  Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Domini manet in æternum.
Chapter 117
Psal VulgCont 117:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 117:2  Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 117:3  Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 117:4  Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgCont 117:5  De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
Psal VulgCont 117:6  Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgCont 117:7  Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
Psal VulgCont 117:8  Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
Psal VulgCont 117:9  Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Psal VulgCont 117:10  Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgCont 117:11  Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgCont 117:12  Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgCont 117:13  Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
Psal VulgCont 117:14  Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
Psal VulgCont 117:15  Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
Psal VulgCont 117:16  Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
Psal VulgCont 117:18  Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
Psal VulgCont 117:19  Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:
Psal VulgCont 117:21  Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Psal VulgCont 117:22  Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.
Psal VulgCont 117:23  A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
Psal VulgCont 117:24  Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.
Psal VulgCont 117:26  benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
Psal VulgCont 117:27  Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Psal VulgCont 117:28  Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Psal VulgCont 117:29  Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Chapter 118
Psal VulgCont 118:1  Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Psal VulgCont 118:2  Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
Psal VulgCont 118:3  Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
Psal VulgCont 118:5  Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:6  Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Psal VulgCont 118:7  Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgCont 118:8  Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
Psal VulgCont 118:9  BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
Psal VulgCont 118:10  In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
Psal VulgCont 118:11  In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
Psal VulgCont 118:12  Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:13  In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
Psal VulgCont 118:14  In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Psal VulgCont 118:15  In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
Psal VulgCont 118:16  In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
Psal VulgCont 118:17  GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
Psal VulgCont 118:18  Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
Psal VulgCont 118:19  Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Psal VulgCont 118:20  Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
Psal VulgCont 118:21  Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Psal VulgCont 118:22  Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
Psal VulgCont 118:23  Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
Psal VulgCont 118:24  Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.
Psal VulgCont 118:25  DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgCont 118:26  Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:27  Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
Psal VulgCont 118:28  Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
Psal VulgCont 118:29  Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
Psal VulgCont 118:30  Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:31  Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
Psal VulgCont 118:32  Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Psal VulgCont 118:33  HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
Psal VulgCont 118:34  Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
Psal VulgCont 118:35  Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
Psal VulgCont 118:36  Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
Psal VulgCont 118:37  Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
Psal VulgCont 118:39  Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
Psal VulgCont 118:40  Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
Psal VulgCont 118:41  VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
Psal VulgCont 118:42  Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
Psal VulgCont 118:43  Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
Psal VulgCont 118:44  Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 118:45  Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
Psal VulgCont 118:46  Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
Psal VulgCont 118:48  Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
Psal VulgCont 118:49  ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Psal VulgCont 118:50  Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
Psal VulgCont 118:51  Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
Psal VulgCont 118:52  Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.
Psal VulgCont 118:53  Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Psal VulgCont 118:54  Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.
Psal VulgCont 118:55  Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
Psal VulgCont 118:56  Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgCont 118:57  HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
Psal VulgCont 118:58  Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
Psal VulgCont 118:59  Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
Psal VulgCont 118:60  Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgCont 118:61  Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:62  Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.
Psal VulgCont 118:63  Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
Psal VulgCont 118:64  Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
Psal VulgCont 118:65  TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
Psal VulgCont 118:66  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
Psal VulgCont 118:67  Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
Psal VulgCont 118:68  Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:69  Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Psal VulgCont 118:70  Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
Psal VulgCont 118:71  Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:72  Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
Psal VulgCont 118:73  IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Psal VulgCont 118:74  Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgCont 118:75  Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
Psal VulgCont 118:76  Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Psal VulgCont 118:77  Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
Psal VulgCont 118:78  Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
Psal VulgCont 118:79  Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
Psal VulgCont 118:80  Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
Psal VulgCont 118:81  CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgCont 118:82  Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Psal VulgCont 118:83  Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:84  Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
Psal VulgCont 118:85  Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
Psal VulgCont 118:86  Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.
Psal VulgCont 118:87  Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
Psal VulgCont 118:88  Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
Psal VulgCont 118:89  LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.
Psal VulgCont 118:90  In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
Psal VulgCont 118:91  Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
Psal VulgCont 118:92  Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
Psal VulgCont 118:93  In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
Psal VulgCont 118:94  Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgCont 118:95  Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
Psal VulgCont 118:96  Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
Psal VulgCont 118:97  MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
Psal VulgCont 118:98  Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.
Psal VulgCont 118:99  Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
Psal VulgCont 118:101  Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
Psal VulgCont 118:102  A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
Psal VulgCont 118:103  Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
Psal VulgCont 118:104  A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Psal VulgCont 118:105  NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Psal VulgCont 118:106  Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgCont 118:107  Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgCont 118:108  Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
Psal VulgCont 118:109  Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:110  Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
Psal VulgCont 118:111  Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.
Psal VulgCont 118:112  Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.
Psal VulgCont 118:114  Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgCont 118:115  Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
Psal VulgCont 118:116  Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
Psal VulgCont 118:117  Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
Psal VulgCont 118:118  Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
Psal VulgCont 118:119  Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.
Psal VulgCont 118:120  Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
Psal VulgCont 118:121  AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
Psal VulgCont 118:122  Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Psal VulgCont 118:123  Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.
Psal VulgCont 118:124  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
Psal VulgCont 118:125  Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Psal VulgCont 118:128  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
Psal VulgCont 118:129  PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
Psal VulgCont 118:130  Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
Psal VulgCont 118:131  Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Psal VulgCont 118:132  Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Psal VulgCont 118:133  Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
Psal VulgCont 118:134  Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgCont 118:135  Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:136  Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
Psal VulgCont 118:138  Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
Psal VulgCont 118:139  Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Psal VulgCont 118:140  Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
Psal VulgCont 118:141  Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:142  Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.
Psal VulgCont 118:143  Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
Psal VulgCont 118:144  Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
Psal VulgCont 118:145  COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
Psal VulgCont 118:146  Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgCont 118:147  Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgCont 118:148  Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
Psal VulgCont 118:149  Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgCont 118:150  Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
Psal VulgCont 118:152  Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.
Psal VulgCont 118:153  RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgCont 118:154  Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Psal VulgCont 118:155  Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Psal VulgCont 118:156  Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgCont 118:157  Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
Psal VulgCont 118:158  Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
Psal VulgCont 118:159  Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
Psal VulgCont 118:160  Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgCont 118:161  SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
Psal VulgCont 118:162  Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
Psal VulgCont 118:163  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
Psal VulgCont 118:164  Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgCont 118:165  Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
Psal VulgCont 118:166  Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
Psal VulgCont 118:167  Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
Psal VulgCont 118:168  Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Psal VulgCont 118:169  TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Psal VulgCont 118:170  Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
Psal VulgCont 118:171  Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
Psal VulgCont 118:172  Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.
Psal VulgCont 118:173  Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
Psal VulgCont 118:174  Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
Psal VulgCont 118:175  Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
Psal VulgCont 118:176  Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Chapter 119
Psal VulgCont 119:1  Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me.
Psal VulgCont 119:2  Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
Psal VulgCont 119:3  Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Psal VulgCont 119:4  Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
Psal VulgCont 119:5  Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar:
Psal VulgCont 119:7  Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Chapter 120
Psal VulgCont 120:1  Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Psal VulgCont 120:2  Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
Psal VulgCont 120:3  Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.
Psal VulgCont 120:4  Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
Psal VulgCont 120:5  Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.
Psal VulgCont 120:7  Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.
Psal VulgCont 120:8  Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Chapter 121
Psal VulgCont 121:1  Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Psal VulgCont 121:2  Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
Psal VulgCont 121:3  Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
Psal VulgCont 121:4  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Psal VulgCont 121:5  Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
Psal VulgCont 121:6  Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
Psal VulgCont 121:7  Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Psal VulgCont 121:8  Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
Psal VulgCont 121:9  Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Chapter 122
Psal VulgCont 122:1  Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
Psal VulgCont 122:2  Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Psal VulgCont 122:3  Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione:
Psal VulgCont 122:4  Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Chapter 123
Psal VulgCont 123:1  Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel:
Psal VulgCont 123:2  nisi quia Dominus erat in nobis, Cum exurgerent homines in nos,
Psal VulgCont 123:3  forte vivos deglutissent nos: Cum irasceretur furor eorum in nos,
Psal VulgCont 123:5  Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Psal VulgCont 123:6  Benedictus Dominus qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum.
Psal VulgCont 123:7  Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Psal VulgCont 123:8  Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Chapter 124
Psal VulgCont 124:1  Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
Psal VulgCont 124:2  in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psal VulgCont 124:3  Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Psal VulgCont 124:5  Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
Chapter 125
Psal VulgCont 125:1  Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati:
Psal VulgCont 125:2  Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Psal VulgCont 125:3  Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus lætantes.
Psal VulgCont 125:4  Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro.
Psal VulgCont 125:7  Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
Chapter 126
Psal VulgCont 126:1  Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Psal VulgCont 126:2  Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum.
Psal VulgCont 126:3  Ecce hereditas Domini filii: merces, fructus ventris.
Psal VulgCont 126:4  Sicut sagittæ in manu potentis: ita filii excussorum.
Psal VulgCont 126:5  Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Chapter 127
Psal VulgCont 127:1  Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
Psal VulgCont 127:2  Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Psal VulgCont 127:3  Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.
Psal VulgCont 127:5  Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Psal VulgCont 127:6  Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
Chapter 128
Psal VulgCont 128:1  Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
Psal VulgCont 128:2  Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi.
Psal VulgCont 128:3  Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
Psal VulgCont 128:5  confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
Psal VulgCont 128:6  Fiant sicut fœnum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit:
Psal VulgCont 128:7  De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Psal VulgCont 128:8  Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
Chapter 129
Psal VulgCont 129:1  Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
Psal VulgCont 129:2  Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
Psal VulgCont 129:3  Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
Psal VulgCont 129:4  Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
Psal VulgCont 129:6  A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
Psal VulgCont 129:7  Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Psal VulgCont 129:8  Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.
Chapter 130
Psal VulgCont 130:1  Canticum graduum David. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
Psal VulgCont 130:2  Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
Psal VulgCont 130:3  Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 131
Psal VulgCont 131:1  Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius:
Psal VulgCont 131:3  Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei:
Psal VulgCont 131:4  Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem:
Psal VulgCont 131:5  Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob.
Psal VulgCont 131:6  Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvæ.
Psal VulgCont 131:7  Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.
Psal VulgCont 131:8  Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
Psal VulgCont 131:9  Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent.
Psal VulgCont 131:10  Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
Psal VulgCont 131:11  Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Psal VulgCont 131:12  Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos: Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam.
Psal VulgCont 131:13  Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
Psal VulgCont 131:14  Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.
Psal VulgCont 131:15  Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus.
Psal VulgCont 131:16  Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt.
Psal VulgCont 131:17  Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.
Psal VulgCont 131:18  Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Chapter 132
Psal VulgCont 132:1  Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
Psal VulgCont 132:2  Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:
Psal VulgCont 132:3  sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
Chapter 133
Psal VulgCont 133:1  Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,
Psal VulgCont 133:2  In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Psal VulgCont 133:3  Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Chapter 134
Psal VulgCont 134:1  Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
Psal VulgCont 134:2  Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psal VulgCont 134:3  Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
Psal VulgCont 134:4  Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
Psal VulgCont 134:5  Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Psal VulgCont 134:6  Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Psal VulgCont 134:7  Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
Psal VulgCont 134:8  qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
Psal VulgCont 134:9  Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
Psal VulgCont 134:10  Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
Psal VulgCont 134:11  Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Psal VulgCont 134:12  Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
Psal VulgCont 134:13  Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgCont 134:14  Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
Psal VulgCont 134:15  Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgCont 134:16  Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgCont 134:17  Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Psal VulgCont 134:18  Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
Psal VulgCont 134:19  Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
Psal VulgCont 134:20  Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Psal VulgCont 134:21  Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
Chapter 135
Psal VulgCont 135:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:2  Confitemini Deo deorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:3  Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:4  Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:5  Qui fecit cælos in intellectu: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:6  Qui firmavit terram super aquas: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:7  Qui fecit luminaria magna: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:8  Solem in potestatem diei: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:9  Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:10  Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:11  Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:12  In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:13  Qui divisit Mare Rubrum in divisiones: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:14  Et eduxit Israel per medium eius: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:15  Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari Rubro: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:16  Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:17  Qui percussit reges magnos: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:18  Et occidit reges fortes: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:19  Sehon regem Amorrhæorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:20  Et Og regem Basan: quoniam in æternum misericordia eius:
Psal VulgCont 135:21  Et dedit terram eorum hereditatem: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:22  Hereditatem Israel servo suo: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:23  Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:24  Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:25  Qui dat escam omni carni: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:26  Confitemini Deo cæli: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgCont 135:27  Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Chapter 136
Psal VulgCont 136:1  Psalmus David, Ieremiæ. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion:
Psal VulgCont 136:2  In salicibus in medio eius, suspendimus organa nostra.
Psal VulgCont 136:3  Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum: Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Psal VulgCont 136:4  Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Psal VulgCont 136:5  Si oblitus fuero tui Ierusalem, oblivioni detur dextera mea.
Psal VulgCont 136:6  Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: Si non proposuero Ierusalem, in principio lætitiæ meæ.
Psal VulgCont 136:7  Memor esto Domine filiorum Edom, in die Ierusalem: Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Psal VulgCont 136:8  Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
Psal VulgCont 136:9  Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Chapter 137
Psal VulgCont 137:1  Ipsi David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi:
Psal VulgCont 137:2  adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
Psal VulgCont 137:3  In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem.
Psal VulgCont 137:4  Confiteantur tibi Domine omnes reges terræ: quia audierunt omnia verba oris tui:
Psal VulgCont 137:5  Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini.
Psal VulgCont 137:6  Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit.
Psal VulgCont 137:7  Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Psal VulgCont 137:8  Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.
Chapter 138
Psal VulgCont 138:1  In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:
Psal VulgCont 138:2  tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
Psal VulgCont 138:3  Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
Psal VulgCont 138:4  Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.
Psal VulgCont 138:5  Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Psal VulgCont 138:6  Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.
Psal VulgCont 138:7  Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
Psal VulgCont 138:8  Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.
Psal VulgCont 138:9  Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:
Psal VulgCont 138:10  Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
Psal VulgCont 138:11  Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Psal VulgCont 138:12  Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
Psal VulgCont 138:13  Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.
Psal VulgCont 138:14  Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Psal VulgCont 138:15  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.
Psal VulgCont 138:16  Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
Psal VulgCont 138:17  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Psal VulgCont 138:18  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.
Psal VulgCont 138:19  Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:
Psal VulgCont 138:20  Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
Psal VulgCont 138:21  Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?
Psal VulgCont 138:22  Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
Psal VulgCont 138:23  Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
Psal VulgCont 138:24  Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.
Chapter 139
Psal VulgCont 139:2  Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo eripe me.
Psal VulgCont 139:3  Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant prælia.
Psal VulgCont 139:4  Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.
Psal VulgCont 139:5  Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
Psal VulgCont 139:6  absconderunt superbi laqueum mihi: Et funes extenderunt in laqueum: iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
Psal VulgCont 139:7  Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi Domine vocem deprecationis meæ.
Psal VulgCont 139:8  Domine, Domine virtus salutis meæ: obumbrasti super caput meum in die belli:
Psal VulgCont 139:9  Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Psal VulgCont 139:10  Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
Psal VulgCont 139:11  Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos: in miseriis non subsistent.
Psal VulgCont 139:12  Vir linguosus non dirigetur in terra: virum iniustum mala capient in interitu.
Psal VulgCont 139:13  Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: et vindictam pauperum.
Psal VulgCont 139:14  Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.
Chapter 140
Psal VulgCont 140:1  Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Psal VulgCont 140:2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Psal VulgCont 140:3  Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.
Psal VulgCont 140:4  Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
Psal VulgCont 140:5  Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
Psal VulgCont 140:6  absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
Psal VulgCont 140:7  sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
Psal VulgCont 140:8  quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
Psal VulgCont 140:9  Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
Psal VulgCont 140:10  Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
Chapter 141
Psal VulgCont 141:1  Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio.
Psal VulgCont 141:2  Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
Psal VulgCont 141:3  Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
Psal VulgCont 141:4  In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
Psal VulgCont 141:5  Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Psal VulgCont 141:6  Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Psal VulgCont 141:7  Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
Psal VulgCont 141:8  Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.
Chapter 142
Psal VulgCont 142:1  Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
Psal VulgCont 142:2  Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Psal VulgCont 142:3  Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
Psal VulgCont 142:4  et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Psal VulgCont 142:5  Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
Psal VulgCont 142:6  Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
Psal VulgCont 142:7  Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
Psal VulgCont 142:8  Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Psal VulgCont 142:10  doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
Psal VulgCont 142:11  propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
Psal VulgCont 142:12  et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.
Chapter 143
Psal VulgCont 143:1  Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Psal VulgCont 143:2  Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
Psal VulgCont 143:3  Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Psal VulgCont 143:4  Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.
Psal VulgCont 143:5  Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Psal VulgCont 143:6  Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
Psal VulgCont 143:7  Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
Psal VulgCont 143:8  Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Psal VulgCont 143:9  Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
Psal VulgCont 143:10  Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
Psal VulgCont 143:11  eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
Psal VulgCont 143:12  Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.
Psal VulgCont 143:13  Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:
Psal VulgCont 143:14  boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
Psal VulgCont 143:15  Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.
Chapter 144
Psal VulgCont 144:1  Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 144:2  Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgCont 144:3  Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis.
Psal VulgCont 144:4  Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt.
Psal VulgCont 144:5  Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
Psal VulgCont 144:6  Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.
Psal VulgCont 144:7  Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: et iustitia tua exultabunt.
Psal VulgCont 144:8  Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
Psal VulgCont 144:9  Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius.
Psal VulgCont 144:10  Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi.
Psal VulgCont 144:11  Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur:
Psal VulgCont 144:12  Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificentiæ regni tui.
Psal VulgCont 144:13  Regnum tuum regnum omnium sæculorum: et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgCont 144:14  Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos.
Psal VulgCont 144:15  Oculi omnium in te sperant Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Psal VulgCont 144:16  Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
Psal VulgCont 144:17  Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgCont 144:18  Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate.
Psal VulgCont 144:19  Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos.
Psal VulgCont 144:20  Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.
Psal VulgCont 144:21  Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.
Chapter 145
Psal VulgCont 145:2  Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
Psal VulgCont 145:4  Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Psal VulgCont 145:5  Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
Psal VulgCont 145:6  qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
Psal VulgCont 145:7  Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
Psal VulgCont 145:8  Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
Psal VulgCont 145:9  Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Psal VulgCont 145:10  Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus Sion, in generationem et generationem.
Chapter 146
Psal VulgCont 146:1  Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio.
Psal VulgCont 146:2  Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit.
Psal VulgCont 146:3  Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
Psal VulgCont 146:4  Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
Psal VulgCont 146:5  Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus.
Psal VulgCont 146:6  Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram.
Psal VulgCont 146:7  Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
Psal VulgCont 146:8  Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum.
Psal VulgCont 146:9  Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
Psal VulgCont 146:10  Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Psal VulgCont 146:11  Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Chapter 147
Psal VulgCont 147:1  Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.
Psal VulgCont 147:2  Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Psal VulgCont 147:3  Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te.
Psal VulgCont 147:4  Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo eius.
Psal VulgCont 147:5  Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit.
Psal VulgCont 147:6  Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
Psal VulgCont 147:7  Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit Spiritus eius, et fluent aquæ.
Psal VulgCont 147:8  Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel.
Psal VulgCont 147:9  Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.
Chapter 148
Psal VulgCont 148:1  Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis.
Psal VulgCont 148:2  Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
Psal VulgCont 148:3  Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
Psal VulgCont 148:4  Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
Psal VulgCont 148:5  laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgCont 148:6  Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
Psal VulgCont 148:7  Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Psal VulgCont 148:8  Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
Psal VulgCont 148:9  Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
Psal VulgCont 148:10  Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
Psal VulgCont 148:11  Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
Psal VulgCont 148:12  Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
Psal VulgCont 148:14  Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
Chapter 149
Psal VulgCont 149:1  Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in Ecclesia sanctorum.
Psal VulgCont 149:2  Lætetur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exultent in rege suo.
Psal VulgCont 149:3  Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei:
Psal VulgCont 149:4  Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem.
Psal VulgCont 149:5  Exultabunt sancti in gloria: lætabuntur in cubilibus suis.
Psal VulgCont 149:6  Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum:
Psal VulgCont 149:7  Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis.
Psal VulgCont 149:8  Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
Psal VulgCont 149:9  Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis eius. Alleluia.
Chapter 150
Psal VulgCont 150:1  Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius.
Psal VulgCont 150:2  Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Psal VulgCont 150:3  Laudate eum in sono tubæ: laudate eum in psalterio, et cithara.
Psal VulgCont 150:4  Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo.
Psal VulgCont 150:5  Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis: