Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Toggle notes
Chapter 1
Psal VulgClem 1:1  Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
Psal VulgClem 1:2  sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Psal VulgClem 1:3  Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Psal VulgClem 1:4  Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
Psal VulgClem 1:5  Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
Psal VulgClem 1:6  quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
Chapter 2
Psal VulgClem 2:1  Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
Psal VulgClem 2:2  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
Psal VulgClem 2:3  Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
Psal VulgClem 2:4  Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
Psal VulgClem 2:5  Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psal VulgClem 2:6  Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Psal VulgClem 2:7  Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
Psal VulgClem 2:8  Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Psal VulgClem 2:9  Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Psal VulgClem 2:10  Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
Psal VulgClem 2:11  Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Psal VulgClem 2:12  Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Psal VulgClem 2:13  Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
Chapter 3
Psal VulgClem 3:1  Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
Psal VulgClem 3:2  Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
Psal VulgClem 3:3  multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
Psal VulgClem 3:4  Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Psal VulgClem 3:5  Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
Psal VulgClem 3:6  Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Psal VulgClem 3:7  Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
Psal VulgClem 3:8  Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
Psal VulgClem 3:9  Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.
Chapter 4
Psal VulgClem 4:2  Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Psal VulgClem 4:3  Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
Psal VulgClem 4:4  Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Psal VulgClem 4:5  Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Psal VulgClem 4:6  Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
Psal VulgClem 4:7  Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
Psal VulgClem 4:8  A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
Psal VulgClem 4:10  quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Chapter 5
Psal VulgClem 5:1  In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
Psal VulgClem 5:2  Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
Psal VulgClem 5:3  Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
Psal VulgClem 5:4  Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
Psal VulgClem 5:5  Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Psal VulgClem 5:6  Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Psal VulgClem 5:7  Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Psal VulgClem 5:8  Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Psal VulgClem 5:9  Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Psal VulgClem 5:10  Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
Psal VulgClem 5:11  Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
Psal VulgClem 5:12  Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
Psal VulgClem 5:13  quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Chapter 6
Psal VulgClem 6:1  In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
Psal VulgClem 6:2  Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Psal VulgClem 6:3  Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Psal VulgClem 6:4  Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
Psal VulgClem 6:5  Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
Psal VulgClem 6:6  Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Psal VulgClem 6:7  Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
Psal VulgClem 6:8  Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
Psal VulgClem 6:9  Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psal VulgClem 6:10  Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
Psal VulgClem 6:11  Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.
Chapter 7
Psal VulgClem 7:1  Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
Psal VulgClem 7:2  Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
Psal VulgClem 7:3  nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psal VulgClem 7:4  Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
Psal VulgClem 7:5  si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Psal VulgClem 7:6  Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Psal VulgClem 7:7  Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
Psal VulgClem 7:8  et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
Psal VulgClem 7:9  Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
Psal VulgClem 7:10  Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
Psal VulgClem 7:11  Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Psal VulgClem 7:12  Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
Psal VulgClem 7:13  Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
Psal VulgClem 7:14  Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
Psal VulgClem 7:15  Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Psal VulgClem 7:16  Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
Psal VulgClem 7:17  Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Psal VulgClem 7:18  Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 8
Psal VulgClem 8:2  Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
Psal VulgClem 8:3  Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Psal VulgClem 8:4  Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
Psal VulgClem 8:5  Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
Psal VulgClem 8:6  Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
Psal VulgClem 8:8  Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
Psal VulgClem 8:9  volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
Psal VulgClem 8:10  Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
Chapter 9
Psal VulgClem 9:2  Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.
Psal VulgClem 9:3  Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
Psal VulgClem 9:4  In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Psal VulgClem 9:5  Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
Psal VulgClem 9:6  Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 9:7  Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
Psal VulgClem 9:8  et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
Psal VulgClem 9:9  et ipse judicabit orbem terræ in æquitate : judicabit populos in justitia.
Psal VulgClem 9:10  Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Psal VulgClem 9:11  Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Psal VulgClem 9:12  Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :
Psal VulgClem 9:13  quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
Psal VulgClem 9:14  Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
Psal VulgClem 9:15  qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :
Psal VulgClem 9:16  exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Psal VulgClem 9:17  Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Psal VulgClem 9:18  Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
Psal VulgClem 9:19  Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
Psal VulgClem 9:20  Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
Psal VulgClem 9:21  Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
Psal VulgClem 9:22  Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
Psal VulgClem 9:23  Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Psal VulgClem 9:24  Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
Psal VulgClem 9:25  Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
Psal VulgClem 9:26  Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Psal VulgClem 9:27  Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Psal VulgClem 9:28  Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
Psal VulgClem 9:29  Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Psal VulgClem 9:30  Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
Psal VulgClem 9:31  In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Psal VulgClem 9:32  Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
Psal VulgClem 9:33  Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
Psal VulgClem 9:34  Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
Psal VulgClem 9:35  Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
Psal VulgClem 9:36  Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
Psal VulgClem 9:37  Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
Psal VulgClem 9:38  Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua :
Psal VulgClem 9:39  judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Chapter 10
Psal VulgClem 10:2  In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
Psal VulgClem 10:3  Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
Psal VulgClem 10:4  quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
Psal VulgClem 10:5  Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.
Psal VulgClem 10:6  Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Psal VulgClem 10:7  Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Psal VulgClem 10:8  Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.
Chapter 11
Psal VulgClem 11:2  Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
Psal VulgClem 11:3  Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Psal VulgClem 11:4  Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Psal VulgClem 11:5  Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
Psal VulgClem 11:6  Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
Psal VulgClem 11:7  Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
Psal VulgClem 11:8  Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.
Psal VulgClem 11:9  In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Chapter 12
Psal VulgClem 12:1  In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
Psal VulgClem 12:2  quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?
Psal VulgClem 12:4  Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;
Psal VulgClem 12:5  nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
Psal VulgClem 12:6  ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 13
Psal VulgClem 13:1  In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgClem 13:2  Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgClem 13:3  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
Psal VulgClem 13:4  Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
Psal VulgClem 13:5  Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Psal VulgClem 13:6  Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
Psal VulgClem 13:7  Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Chapter 14
Psal VulgClem 14:1  Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
Psal VulgClem 14:2  Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;
Psal VulgClem 14:3  qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Psal VulgClem 14:4  Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;
Psal VulgClem 14:5  qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit hæc non movebitur in æternum.
Chapter 15
Psal VulgClem 15:1  Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
Psal VulgClem 15:2  Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Psal VulgClem 15:3  Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Psal VulgClem 15:4  Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Psal VulgClem 15:5  Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Psal VulgClem 15:6  Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
Psal VulgClem 15:7  Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Psal VulgClem 15:8  Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Psal VulgClem 15:9  Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
Psal VulgClem 15:10  Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
Chapter 16
Psal VulgClem 16:1  Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Psal VulgClem 16:2  De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.
Psal VulgClem 16:3  Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Psal VulgClem 16:4  Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Psal VulgClem 16:5  Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
Psal VulgClem 16:6  Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Psal VulgClem 16:7  Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
Psal VulgClem 16:8  A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
Psal VulgClem 16:9  a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;
Psal VulgClem 16:10  adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.
Psal VulgClem 16:11  Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.
Psal VulgClem 16:12  Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Psal VulgClem 16:13  Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam
Psal VulgClem 16:14  ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Psal VulgClem 16:15  Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.
Chapter 17
Psal VulgClem 17:1  In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
Psal VulgClem 17:3  Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Psal VulgClem 17:4  Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Psal VulgClem 17:5  Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Psal VulgClem 17:6  Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis.
Psal VulgClem 17:7  In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Psal VulgClem 17:8  Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.
Psal VulgClem 17:9  Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.
Psal VulgClem 17:10  Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
Psal VulgClem 17:11  Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.
Psal VulgClem 17:12  Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
Psal VulgClem 17:13  Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.
Psal VulgClem 17:14  Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
Psal VulgClem 17:15  Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Psal VulgClem 17:16  Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
Psal VulgClem 17:17  Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
Psal VulgClem 17:18  Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;
Psal VulgClem 17:19  prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.
Psal VulgClem 17:20  Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,
Psal VulgClem 17:21  et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
Psal VulgClem 17:22  quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;
Psal VulgClem 17:23  quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Psal VulgClem 17:24  Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
Psal VulgClem 17:25  Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Psal VulgClem 17:26  Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
Psal VulgClem 17:27  et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Psal VulgClem 17:28  Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
Psal VulgClem 17:29  Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.
Psal VulgClem 17:30  Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
Psal VulgClem 17:31  Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.
Psal VulgClem 17:32  Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ?
Psal VulgClem 17:33  Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;
Psal VulgClem 17:34  qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;
Psal VulgClem 17:35  qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,
Psal VulgClem 17:36  et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Psal VulgClem 17:37  Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Psal VulgClem 17:38  Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.
Psal VulgClem 17:39  Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.
Psal VulgClem 17:40  Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
Psal VulgClem 17:41  Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
Psal VulgClem 17:42  Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
Psal VulgClem 17:43  Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.
Psal VulgClem 17:44  Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.
Psal VulgClem 17:45  Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.
Psal VulgClem 17:46  Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Psal VulgClem 17:47  Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
Psal VulgClem 17:48  Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.
Psal VulgClem 17:49  Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.
Psal VulgClem 17:50  Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;
Psal VulgClem 17:51  magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.
Chapter 18
Psal VulgClem 18:2  Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Psal VulgClem 18:3  Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Psal VulgClem 18:4  Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Psal VulgClem 18:5  In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Psal VulgClem 18:6  In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
Psal VulgClem 18:7  a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
Psal VulgClem 18:8  Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Psal VulgClem 18:9  Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Psal VulgClem 18:10  Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
Psal VulgClem 18:11  desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
Psal VulgClem 18:12  Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
Psal VulgClem 18:13  Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
Psal VulgClem 18:14  et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
Psal VulgClem 18:15  Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Chapter 19
Psal VulgClem 19:2  Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
Psal VulgClem 19:3  Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
Psal VulgClem 19:4  Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
Psal VulgClem 19:5  Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
Psal VulgClem 19:6  Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Psal VulgClem 19:7  Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Psal VulgClem 19:8  Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Psal VulgClem 19:9  Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.
Psal VulgClem 19:10  Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Chapter 20
Psal VulgClem 20:2  Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Psal VulgClem 20:3  Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
Psal VulgClem 20:4  Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
Psal VulgClem 20:5  Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 20:6  Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
Psal VulgClem 20:7  Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Psal VulgClem 20:8  Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Psal VulgClem 20:9  Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Psal VulgClem 20:10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Psal VulgClem 20:11  Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
Psal VulgClem 20:12  quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
Psal VulgClem 20:13  Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Psal VulgClem 20:14  Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Chapter 21
Psal VulgClem 21:1  In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
Psal VulgClem 21:2  Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Psal VulgClem 21:3  Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Psal VulgClem 21:5  In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
Psal VulgClem 21:6  Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Psal VulgClem 21:7  Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Psal VulgClem 21:8  Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Psal VulgClem 21:9  Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Psal VulgClem 21:10  Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
Psal VulgClem 21:11  In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
Psal VulgClem 21:12  ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
Psal VulgClem 21:13  Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
Psal VulgClem 21:14  Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Psal VulgClem 21:15  Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Psal VulgClem 21:16  Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
Psal VulgClem 21:17  Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
Psal VulgClem 21:18  dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Psal VulgClem 21:19  Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Psal VulgClem 21:20  Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
Psal VulgClem 21:21  Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
Psal VulgClem 21:22  Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Psal VulgClem 21:23  Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
Psal VulgClem 21:24  Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
Psal VulgClem 21:25  Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
Psal VulgClem 21:26  Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Psal VulgClem 21:27  Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 21:28  Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
Psal VulgClem 21:29  quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Psal VulgClem 21:30  Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Psal VulgClem 21:31  Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
Psal VulgClem 21:32  Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Chapter 22
Psal VulgClem 22:1  Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
Psal VulgClem 22:2  in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;
Psal VulgClem 22:3  animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.
Psal VulgClem 22:4  Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Psal VulgClem 22:5  Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam præclarus est !
Psal VulgClem 22:6  Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
Chapter 23
Psal VulgClem 23:1  Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Psal VulgClem 23:2  Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
Psal VulgClem 23:3  Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
Psal VulgClem 23:4  Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
Psal VulgClem 23:5  hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
Psal VulgClem 23:6  Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Psal VulgClem 23:7  Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
Psal VulgClem 23:8  Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Psal VulgClem 23:9  Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
Psal VulgClem 23:10  Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Chapter 24
Psal VulgClem 24:1  In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :
Psal VulgClem 24:3  Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
Psal VulgClem 24:4  Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Psal VulgClem 24:5  Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Psal VulgClem 24:6  Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Psal VulgClem 24:7  Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Psal VulgClem 24:8  Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Psal VulgClem 24:9  Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
Psal VulgClem 24:10  Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Psal VulgClem 24:11  Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
Psal VulgClem 24:12  Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
Psal VulgClem 24:13  Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
Psal VulgClem 24:14  Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psal VulgClem 24:15  Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Psal VulgClem 24:16  Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
Psal VulgClem 24:17  Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
Psal VulgClem 24:18  Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
Psal VulgClem 24:19  Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
Psal VulgClem 24:20  Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
Psal VulgClem 24:21  Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
Psal VulgClem 24:22  Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
Chapter 25
Psal VulgClem 25:1  In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
Psal VulgClem 25:2  Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
Psal VulgClem 25:3  Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
Psal VulgClem 25:4  Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Psal VulgClem 25:5  Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
Psal VulgClem 25:6  Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :
Psal VulgClem 25:7  ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Psal VulgClem 25:8  Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
Psal VulgClem 25:9  Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
Psal VulgClem 25:10  in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.
Psal VulgClem 25:11  Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
Psal VulgClem 25:12  Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.
Chapter 26
Psal VulgClem 26:1  Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?
Psal VulgClem 26:2  Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Psal VulgClem 26:3  Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
Psal VulgClem 26:4  Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
Psal VulgClem 26:5  Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Psal VulgClem 26:6  In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
Psal VulgClem 26:7  Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
Psal VulgClem 26:8  Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
Psal VulgClem 26:9  Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Psal VulgClem 26:10  Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
Psal VulgClem 26:11  Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
Psal VulgClem 26:12  Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Psal VulgClem 26:14  Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Chapter 27
Psal VulgClem 27:1  Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Psal VulgClem 27:2  Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Psal VulgClem 27:3  Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Psal VulgClem 27:4  Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.
Psal VulgClem 27:5  Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.
Psal VulgClem 27:6  Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Psal VulgClem 27:7  Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Psal VulgClem 27:8  Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
Psal VulgClem 27:9  Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Chapter 28
Psal VulgClem 28:1  Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
Psal VulgClem 28:2  Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Psal VulgClem 28:3  Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
Psal VulgClem 28:4  Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
Psal VulgClem 28:5  Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :
Psal VulgClem 28:6  et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Psal VulgClem 28:8  vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.
Psal VulgClem 28:9  Vox Domini præparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Psal VulgClem 28:10  Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
Psal VulgClem 28:11  Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.
Chapter 29
Psal VulgClem 29:2  Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Psal VulgClem 29:4  Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
Psal VulgClem 29:5  Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
Psal VulgClem 29:6  Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
Psal VulgClem 29:7  Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.
Psal VulgClem 29:8  Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Psal VulgClem 29:9  Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
Psal VulgClem 29:10  Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
Psal VulgClem 29:11  Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
Psal VulgClem 29:12  Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
Psal VulgClem 29:13  ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Chapter 30
Psal VulgClem 30:2  In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum : in justitia tua libera me.
Psal VulgClem 30:3  Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
Psal VulgClem 30:4  quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
Psal VulgClem 30:5  Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Psal VulgClem 30:6  In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
Psal VulgClem 30:7  Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
Psal VulgClem 30:8  Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
Psal VulgClem 30:9  Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
Psal VulgClem 30:10  Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Psal VulgClem 30:11  Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
Psal VulgClem 30:12  Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
Psal VulgClem 30:13  Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
Psal VulgClem 30:14  quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
Psal VulgClem 30:15  Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
Psal VulgClem 30:16  in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Psal VulgClem 30:17  Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
Psal VulgClem 30:18  Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
Psal VulgClem 30:19  muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Psal VulgClem 30:20  Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
Psal VulgClem 30:21  Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Psal VulgClem 30:22  Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Psal VulgClem 30:23  Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
Psal VulgClem 30:24  Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Psal VulgClem 30:25  Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Chapter 31
Psal VulgClem 31:1  Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Psal VulgClem 31:2  Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Psal VulgClem 31:3  Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Psal VulgClem 31:4  Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Psal VulgClem 31:5  Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Psal VulgClem 31:6  Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Psal VulgClem 31:7  Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Psal VulgClem 31:8  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
Psal VulgClem 31:9  Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Psal VulgClem 31:10  Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Psal VulgClem 31:11  Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
Chapter 32
Psal VulgClem 32:1  Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
Psal VulgClem 32:2  Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psal VulgClem 32:3  Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
Psal VulgClem 32:4  Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Psal VulgClem 32:5  Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
Psal VulgClem 32:6  Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Psal VulgClem 32:7  Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
Psal VulgClem 32:8  Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psal VulgClem 32:9  Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
Psal VulgClem 32:10  Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psal VulgClem 32:11  Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Psal VulgClem 32:12  Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
Psal VulgClem 32:13  De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
Psal VulgClem 32:14  De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
Psal VulgClem 32:15  qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
Psal VulgClem 32:16  Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Psal VulgClem 32:17  Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Psal VulgClem 32:18  Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
Psal VulgClem 32:19  ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Psal VulgClem 32:20  Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Psal VulgClem 32:21  Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Psal VulgClem 32:22  Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Chapter 33
Psal VulgClem 33:1  Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
Psal VulgClem 33:2  Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
Psal VulgClem 33:3  In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.
Psal VulgClem 33:4  Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
Psal VulgClem 33:5  Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Psal VulgClem 33:6  Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.
Psal VulgClem 33:7  Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Psal VulgClem 33:8  Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Psal VulgClem 33:9  Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
Psal VulgClem 33:10  Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
Psal VulgClem 33:11  Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Psal VulgClem 33:12  Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
Psal VulgClem 33:13  Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
Psal VulgClem 33:14  Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Psal VulgClem 33:15  Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
Psal VulgClem 33:16  Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
Psal VulgClem 33:17  Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Psal VulgClem 33:18  Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Psal VulgClem 33:19  Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Psal VulgClem 33:20  Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Psal VulgClem 33:21  Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
Psal VulgClem 33:22  Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
Psal VulgClem 33:23  Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Chapter 34
Psal VulgClem 34:1  Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
Psal VulgClem 34:2  Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
Psal VulgClem 34:3  Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
Psal VulgClem 34:4  Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Psal VulgClem 34:5  Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
Psal VulgClem 34:6  Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
Psal VulgClem 34:7  Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
Psal VulgClem 34:8  Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
Psal VulgClem 34:9  Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
Psal VulgClem 34:10  Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psal VulgClem 34:11  Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
Psal VulgClem 34:12  Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
Psal VulgClem 34:13  Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Psal VulgClem 34:14  Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Psal VulgClem 34:15  Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Psal VulgClem 34:16  Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
Psal VulgClem 34:17  Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
Psal VulgClem 34:18  Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
Psal VulgClem 34:19  Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Psal VulgClem 34:20  Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Psal VulgClem 34:21  Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
Psal VulgClem 34:22  Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
Psal VulgClem 34:23  Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
Psal VulgClem 34:24  Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Psal VulgClem 34:25  Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.
Psal VulgClem 34:26  Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
Psal VulgClem 34:27  Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Psal VulgClem 34:28  Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.
Chapter 35
Psal VulgClem 35:2  Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
Psal VulgClem 35:3  Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Psal VulgClem 35:4  Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
Psal VulgClem 35:5  Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
Psal VulgClem 35:6  Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Psal VulgClem 35:7  Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Psal VulgClem 35:8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Psal VulgClem 35:9  Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
Psal VulgClem 35:10  quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Psal VulgClem 35:11  Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Psal VulgClem 35:12  Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
Psal VulgClem 35:13  Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Chapter 36
Psal VulgClem 36:1  Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :
Psal VulgClem 36:2  quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Psal VulgClem 36:3  Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Psal VulgClem 36:4  Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Psal VulgClem 36:5  Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
Psal VulgClem 36:6  Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
Psal VulgClem 36:7  Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.
Psal VulgClem 36:8  Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli æmulari ut maligneris.
Psal VulgClem 36:9  Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
Psal VulgClem 36:10  Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies.
Psal VulgClem 36:11  Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Psal VulgClem 36:12  Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Psal VulgClem 36:13  Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Psal VulgClem 36:14  Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
Psal VulgClem 36:15  Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
Psal VulgClem 36:16  Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :
Psal VulgClem 36:17  quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
Psal VulgClem 36:18  Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
Psal VulgClem 36:19  Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :
Psal VulgClem 36:20  quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
Psal VulgClem 36:21  Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :
Psal VulgClem 36:22  quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.
Psal VulgClem 36:23  Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
Psal VulgClem 36:24  Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
Psal VulgClem 36:25  Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
Psal VulgClem 36:26  Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.
Psal VulgClem 36:27  Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi :
Psal VulgClem 36:28  quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Psal VulgClem 36:29  Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Psal VulgClem 36:30  Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Psal VulgClem 36:31  Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Psal VulgClem 36:32  Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.
Psal VulgClem 36:33  Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
Psal VulgClem 36:34  Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.
Psal VulgClem 36:35  Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :
Psal VulgClem 36:36  et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
Psal VulgClem 36:37  Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
Psal VulgClem 36:38  Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt.
Psal VulgClem 36:39  Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.
Psal VulgClem 36:40  Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Chapter 37
Psal VulgClem 37:2  Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
Psal VulgClem 37:3  quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Psal VulgClem 37:4  Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
Psal VulgClem 37:5  quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Psal VulgClem 37:6  Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
Psal VulgClem 37:7  Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
Psal VulgClem 37:8  Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
Psal VulgClem 37:9  Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
Psal VulgClem 37:10  Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Psal VulgClem 37:11  Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Psal VulgClem 37:12  Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Psal VulgClem 37:13  Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Psal VulgClem 37:14  Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
Psal VulgClem 37:15  Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Psal VulgClem 37:16  Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
Psal VulgClem 37:17  Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Psal VulgClem 37:18  Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Psal VulgClem 37:19  Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
Psal VulgClem 37:20  Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Psal VulgClem 37:21  Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Psal VulgClem 37:22  Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
Psal VulgClem 37:23  Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Chapter 38
Psal VulgClem 38:2  Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
Psal VulgClem 38:3  Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
Psal VulgClem 38:4  Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
Psal VulgClem 38:5  Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Psal VulgClem 38:6  Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psal VulgClem 38:7  Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
Psal VulgClem 38:8  Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
Psal VulgClem 38:9  Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
Psal VulgClem 38:10  Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
Psal VulgClem 38:12  A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Psal VulgClem 38:13  Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Psal VulgClem 38:14  Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
Chapter 39
Psal VulgClem 39:3  Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
Psal VulgClem 39:4  Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Psal VulgClem 39:5  Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Psal VulgClem 39:6  Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.
Psal VulgClem 39:7  Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
Psal VulgClem 39:8  tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
Psal VulgClem 39:9  ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Psal VulgClem 39:10  Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
Psal VulgClem 39:11  Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
Psal VulgClem 39:12  Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Psal VulgClem 39:13  Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
Psal VulgClem 39:14  Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
Psal VulgClem 39:15  Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
Psal VulgClem 39:16  Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
Psal VulgClem 39:17  Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgClem 39:18  Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.
Chapter 40
Psal VulgClem 40:2  Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
Psal VulgClem 40:3  Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
Psal VulgClem 40:4  Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Psal VulgClem 40:5  Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
Psal VulgClem 40:6  Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
Psal VulgClem 40:7  Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Psal VulgClem 40:8  In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
Psal VulgClem 40:9  Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
Psal VulgClem 40:10  Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Psal VulgClem 40:11  Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
Psal VulgClem 40:12  In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Psal VulgClem 40:13  Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
Psal VulgClem 40:14  Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
Chapter 41
Psal VulgClem 41:2  Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Psal VulgClem 41:3  Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
Psal VulgClem 41:4  Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
Psal VulgClem 41:5  Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
Psal VulgClem 41:6  Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
Psal VulgClem 41:7  et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
Psal VulgClem 41:8  Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Psal VulgClem 41:9  In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ.
Psal VulgClem 41:10  Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
Psal VulgClem 41:11  Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
Psal VulgClem 41:12  Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 42
Psal VulgClem 42:1  Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
Psal VulgClem 42:2  Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
Psal VulgClem 42:3  Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Psal VulgClem 42:4  Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Psal VulgClem 42:5  Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 43
Psal VulgClem 43:2  Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Psal VulgClem 43:3  Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
Psal VulgClem 43:4  Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
Psal VulgClem 43:5  Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
Psal VulgClem 43:6  In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Psal VulgClem 43:7  Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
Psal VulgClem 43:8  salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
Psal VulgClem 43:9  In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
Psal VulgClem 43:10  Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
Psal VulgClem 43:11  Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
Psal VulgClem 43:12  Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
Psal VulgClem 43:13  Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Psal VulgClem 43:14  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
Psal VulgClem 43:15  Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
Psal VulgClem 43:16  Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
Psal VulgClem 43:17  a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
Psal VulgClem 43:18  Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
Psal VulgClem 43:19  Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
Psal VulgClem 43:20  quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Psal VulgClem 43:21  Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
Psal VulgClem 43:22  nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Psal VulgClem 43:23  Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
Psal VulgClem 43:24  Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
Psal VulgClem 43:25  Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
Psal VulgClem 43:26  Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
Chapter 44
Psal VulgClem 44:1  In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
Psal VulgClem 44:2  Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
Psal VulgClem 44:3  Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.
Psal VulgClem 44:4  Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Psal VulgClem 44:5  Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
Psal VulgClem 44:6  Sagittæ tuæ acutæ : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
Psal VulgClem 44:7  Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.
Psal VulgClem 44:8  Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
Psal VulgClem 44:9  Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
Psal VulgClem 44:10  filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Psal VulgClem 44:11  Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Psal VulgClem 44:12  Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Psal VulgClem 44:13  Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
Psal VulgClem 44:14  Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
Psal VulgClem 44:15  circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi.
Psal VulgClem 44:16  Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
Psal VulgClem 44:17  Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
Psal VulgClem 44:18  Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.
Chapter 45
Psal VulgClem 45:2  Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
Psal VulgClem 45:3  Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
Psal VulgClem 45:4  Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Psal VulgClem 45:5  Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Psal VulgClem 45:6  Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Psal VulgClem 45:7  Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
Psal VulgClem 45:8  Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
Psal VulgClem 45:9  Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Psal VulgClem 45:10  auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Psal VulgClem 45:11  Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Psal VulgClem 45:12  Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
Chapter 46
Psal VulgClem 46:2  Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
Psal VulgClem 46:3  quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Psal VulgClem 46:4  Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
Psal VulgClem 46:5  Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
Psal VulgClem 46:6  Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
Psal VulgClem 46:7  Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
Psal VulgClem 46:8  quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
Psal VulgClem 46:9  Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Psal VulgClem 46:10  Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Chapter 47
Psal VulgClem 47:2  Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Psal VulgClem 47:3  Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.
Psal VulgClem 47:4  Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
Psal VulgClem 47:5  Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ; convenerunt in unum.
Psal VulgClem 47:6  Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
Psal VulgClem 47:7  Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :
Psal VulgClem 47:9  Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum.
Psal VulgClem 47:10  Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Psal VulgClem 47:11  Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua.
Psal VulgClem 47:12  Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Psal VulgClem 47:13  Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
Psal VulgClem 47:14  Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Psal VulgClem 47:15  Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula.
Chapter 48
Psal VulgClem 48:2  Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
Psal VulgClem 48:3  quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
Psal VulgClem 48:4  Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
Psal VulgClem 48:5  Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
Psal VulgClem 48:6  Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
Psal VulgClem 48:7  Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
Psal VulgClem 48:8  Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
Psal VulgClem 48:9  et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
Psal VulgClem 48:11  Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
Psal VulgClem 48:12  et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
Psal VulgClem 48:13  Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Psal VulgClem 48:14  Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
Psal VulgClem 48:15  Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Psal VulgClem 48:16  Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
Psal VulgClem 48:17  Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
Psal VulgClem 48:18  quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
Psal VulgClem 48:19  Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Psal VulgClem 48:20  Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
Psal VulgClem 48:21  Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Chapter 49
Psal VulgClem 49:1  Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Psal VulgClem 49:3  Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
Psal VulgClem 49:4  Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
Psal VulgClem 49:5  Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
Psal VulgClem 49:6  Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
Psal VulgClem 49:7  Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
Psal VulgClem 49:8  Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Psal VulgClem 49:9  Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
Psal VulgClem 49:10  quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
Psal VulgClem 49:11  Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
Psal VulgClem 49:12  Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
Psal VulgClem 49:13  Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
Psal VulgClem 49:14  Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Psal VulgClem 49:15  Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
Psal VulgClem 49:16  Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
Psal VulgClem 49:17  Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Psal VulgClem 49:18  Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Psal VulgClem 49:19  Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Psal VulgClem 49:20  Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
Psal VulgClem 49:21  Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Psal VulgClem 49:22  Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Psal VulgClem 49:23  Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
Chapter 50
Psal VulgClem 50:2  cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
Psal VulgClem 50:3  Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Psal VulgClem 50:4  Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
Psal VulgClem 50:5  Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
Psal VulgClem 50:6  Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Psal VulgClem 50:7  Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Psal VulgClem 50:8  Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Psal VulgClem 50:9  Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psal VulgClem 50:10  Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
Psal VulgClem 50:11  Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
Psal VulgClem 50:12  Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Psal VulgClem 50:13  Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Psal VulgClem 50:14  Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Psal VulgClem 50:15  Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Psal VulgClem 50:16  Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Psal VulgClem 50:17  Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Psal VulgClem 50:18  Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
Psal VulgClem 50:19  Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Psal VulgClem 50:20  Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
Psal VulgClem 50:21  Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.
Chapter 51
Psal VulgClem 51:2  cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
Psal VulgClem 51:3  Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
Psal VulgClem 51:4  Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Psal VulgClem 51:5  Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Psal VulgClem 51:6  Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
Psal VulgClem 51:7  Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Psal VulgClem 51:8  Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
Psal VulgClem 51:9  Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
Psal VulgClem 51:10  Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 51:11  Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Chapter 52
Psal VulgClem 52:1  In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Psal VulgClem 52:2  Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
Psal VulgClem 52:3  Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgClem 52:4  Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgClem 52:5  Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
Psal VulgClem 52:6  Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Psal VulgClem 52:7  Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Chapter 53
Psal VulgClem 53:2  cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
Psal VulgClem 53:3  Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Psal VulgClem 53:4  Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
Psal VulgClem 53:5  Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Psal VulgClem 53:6  Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Psal VulgClem 53:7  Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
Psal VulgClem 53:8  Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Psal VulgClem 53:9  Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
Chapter 54
Psal VulgClem 54:2  Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
Psal VulgClem 54:3  intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
Psal VulgClem 54:4  a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Psal VulgClem 54:5  Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
Psal VulgClem 54:6  Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
Psal VulgClem 54:7  Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?
Psal VulgClem 54:9  Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Psal VulgClem 54:10  Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
Psal VulgClem 54:11  Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
Psal VulgClem 54:12  et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
Psal VulgClem 54:13  Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
Psal VulgClem 54:15  qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Psal VulgClem 54:16  Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
Psal VulgClem 54:17  Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
Psal VulgClem 54:18  Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
Psal VulgClem 54:19  Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
Psal VulgClem 54:20  Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
Psal VulgClem 54:21  Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
Psal VulgClem 54:22  divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
Psal VulgClem 54:23  Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
Psal VulgClem 54:24  Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.
Chapter 55
Psal VulgClem 55:1  In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
Psal VulgClem 55:2  Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
Psal VulgClem 55:3  Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
Psal VulgClem 55:4  Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
Psal VulgClem 55:5  In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
Psal VulgClem 55:6  Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Psal VulgClem 55:7  Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
Psal VulgClem 55:8  pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
Psal VulgClem 55:9  Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
Psal VulgClem 55:10  tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Psal VulgClem 55:11  In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgClem 55:12  In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
Psal VulgClem 55:13  quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Chapter 56
Psal VulgClem 56:1  In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
Psal VulgClem 56:2  Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Psal VulgClem 56:3  Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
Psal VulgClem 56:4  Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Psal VulgClem 56:5  et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Psal VulgClem 56:6  Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
Psal VulgClem 56:7  Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
Psal VulgClem 56:8  Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
Psal VulgClem 56:9  Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
Psal VulgClem 56:10  Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
Psal VulgClem 56:11  quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psal VulgClem 56:12  Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
Chapter 57
Psal VulgClem 57:1  In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
Psal VulgClem 57:2  Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Psal VulgClem 57:3  Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
Psal VulgClem 57:4  Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
Psal VulgClem 57:5  Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
Psal VulgClem 57:6  quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Psal VulgClem 57:7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
Psal VulgClem 57:8  Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
Psal VulgClem 57:9  Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Psal VulgClem 57:10  Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Psal VulgClem 57:11  Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Psal VulgClem 57:12  Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
Chapter 58
Psal VulgClem 58:1  In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
Psal VulgClem 58:2  Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
Psal VulgClem 58:3  Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
Psal VulgClem 58:4  Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
Psal VulgClem 58:5  Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
Psal VulgClem 58:6  Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
Psal VulgClem 58:7  Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
Psal VulgClem 58:8  Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
Psal VulgClem 58:9  Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
Psal VulgClem 58:10  Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :
Psal VulgClem 58:12  Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :
Psal VulgClem 58:13  delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
Psal VulgClem 58:14  in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
Psal VulgClem 58:15  Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
Psal VulgClem 58:16  Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Psal VulgClem 58:17  Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
Psal VulgClem 58:18  Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.
Chapter 59
Psal VulgClem 59:1  In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
Psal VulgClem 59:2  cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
Psal VulgClem 59:3  Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
Psal VulgClem 59:4  Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
Psal VulgClem 59:5  Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
Psal VulgClem 59:6  Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
Psal VulgClem 59:8  Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
Psal VulgClem 59:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
Psal VulgClem 59:10  Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
Psal VulgClem 59:11  Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
Psal VulgClem 59:12  nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
Psal VulgClem 59:13  Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Psal VulgClem 59:14  In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Chapter 60
Psal VulgClem 60:2  Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.
Psal VulgClem 60:3  A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
Psal VulgClem 60:4  quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
Psal VulgClem 60:5  Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.
Psal VulgClem 60:6  Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
Psal VulgClem 60:7  Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
Psal VulgClem 60:8  Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
Psal VulgClem 60:9  Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Chapter 61
Psal VulgClem 61:2  Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
Psal VulgClem 61:3  Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
Psal VulgClem 61:4  Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
Psal VulgClem 61:5  Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Psal VulgClem 61:6  Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
Psal VulgClem 61:7  quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
Psal VulgClem 61:8  In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Psal VulgClem 61:9  Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.
Psal VulgClem 61:10  Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Psal VulgClem 61:11  Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
Psal VulgClem 61:12  Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
Psal VulgClem 61:13  et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
Chapter 62
Psal VulgClem 62:2  Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
Psal VulgClem 62:3  In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Psal VulgClem 62:4  Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Psal VulgClem 62:5  Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
Psal VulgClem 62:6  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Psal VulgClem 62:7  Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
Psal VulgClem 62:8  Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Psal VulgClem 62:9  Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
Psal VulgClem 62:10  Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
Psal VulgClem 62:11  tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
Psal VulgClem 62:12  Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.
Chapter 63
Psal VulgClem 63:2  Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
Psal VulgClem 63:3  Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
Psal VulgClem 63:4  Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
Psal VulgClem 63:6  Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
Psal VulgClem 63:7  Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
Psal VulgClem 63:8  et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,
Psal VulgClem 63:9  et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
Psal VulgClem 63:10  et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
Psal VulgClem 63:11  Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
Chapter 64
Psal VulgClem 64:1  In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
Psal VulgClem 64:2  Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Psal VulgClem 64:4  Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Psal VulgClem 64:5  Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum,
Psal VulgClem 64:6  mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Psal VulgClem 64:7  Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;
Psal VulgClem 64:8  qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
Psal VulgClem 64:9  et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
Psal VulgClem 64:10  Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.
Psal VulgClem 64:11  Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
Psal VulgClem 64:12  Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate.
Psal VulgClem 64:13  Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Psal VulgClem 64:14  Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.
Chapter 65
Psal VulgClem 65:1  In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra ;
Psal VulgClem 65:2  psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
Psal VulgClem 65:3  Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Psal VulgClem 65:4  Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
Psal VulgClem 65:5  Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
Psal VulgClem 65:6  Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.
Psal VulgClem 65:7  Qui dominatur in virtute sua in æternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Psal VulgClem 65:8  Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
Psal VulgClem 65:9  qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
Psal VulgClem 65:10  Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Psal VulgClem 65:11  Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
Psal VulgClem 65:12  imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
Psal VulgClem 65:13  Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
Psal VulgClem 65:14  quæ distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
Psal VulgClem 65:15  Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
Psal VulgClem 65:16  Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Psal VulgClem 65:17  Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
Psal VulgClem 65:18  Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Psal VulgClem 65:19  Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
Psal VulgClem 65:20  Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
Chapter 66
Psal VulgClem 66:2  Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
Psal VulgClem 66:3  ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
Psal VulgClem 66:4  Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgClem 66:5  Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
Psal VulgClem 66:6  Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgClem 66:7  Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
Psal VulgClem 66:8  Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.
Chapter 67
Psal VulgClem 67:2  Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Psal VulgClem 67:3  Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Psal VulgClem 67:4  Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
Psal VulgClem 67:5  Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Psal VulgClem 67:6  patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.
Psal VulgClem 67:7  Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psal VulgClem 67:8  Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Psal VulgClem 67:9  terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
Psal VulgClem 67:10  Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Psal VulgClem 67:11  Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Psal VulgClem 67:12  Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Psal VulgClem 67:13  Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
Psal VulgClem 67:14  Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
Psal VulgClem 67:15  Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
Psal VulgClem 67:16  Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.
Psal VulgClem 67:17  Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
Psal VulgClem 67:18  Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.
Psal VulgClem 67:19  Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Psal VulgClem 67:20  Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Psal VulgClem 67:21  Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
Psal VulgClem 67:22  Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Psal VulgClem 67:23  Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :
Psal VulgClem 67:24  ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Psal VulgClem 67:25  Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
Psal VulgClem 67:26  Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
Psal VulgClem 67:27  In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
Psal VulgClem 67:28  Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
Psal VulgClem 67:29  Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Psal VulgClem 67:30  A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
Psal VulgClem 67:31  Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.
Psal VulgClem 67:32  Venient legati ex Ægypto ; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
Psal VulgClem 67:33  Regna terræ, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
Psal VulgClem 67:34  Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem : ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
Psal VulgClem 67:35  Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
Psal VulgClem 67:36  Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !
Chapter 68
Psal VulgClem 68:2  Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
Psal VulgClem 68:3  Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
Psal VulgClem 68:4  Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Psal VulgClem 68:5  Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
Psal VulgClem 68:6  Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
Psal VulgClem 68:7  Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
Psal VulgClem 68:8  Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
Psal VulgClem 68:9  Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
Psal VulgClem 68:10  Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Psal VulgClem 68:11  Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
Psal VulgClem 68:12  Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
Psal VulgClem 68:13  Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
Psal VulgClem 68:14  Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
Psal VulgClem 68:15  Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Psal VulgClem 68:16  Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
Psal VulgClem 68:17  Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Psal VulgClem 68:18  Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Psal VulgClem 68:19  Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
Psal VulgClem 68:20  Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
Psal VulgClem 68:21  in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
Psal VulgClem 68:22  Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
Psal VulgClem 68:23  Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Psal VulgClem 68:24  Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Psal VulgClem 68:25  Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
Psal VulgClem 68:26  Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Psal VulgClem 68:27  Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Psal VulgClem 68:28  Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
Psal VulgClem 68:29  Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
Psal VulgClem 68:30  Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
Psal VulgClem 68:31  Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
Psal VulgClem 68:32  et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Psal VulgClem 68:33  Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra :
Psal VulgClem 68:34  quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
Psal VulgClem 68:35  Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
Psal VulgClem 68:36  Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
Psal VulgClem 68:37  Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
Chapter 69
Psal VulgClem 69:1  In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Psal VulgClem 69:2  Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
Psal VulgClem 69:3  Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.
Psal VulgClem 69:4  Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
Psal VulgClem 69:5  Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgClem 69:6  Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.
Chapter 70
Psal VulgClem 70:1  Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum.
Psal VulgClem 70:2  In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Psal VulgClem 70:3  Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
Psal VulgClem 70:4  Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :
Psal VulgClem 70:5  quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.
Psal VulgClem 70:6  In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meæ tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.
Psal VulgClem 70:7  Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.
Psal VulgClem 70:8  Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
Psal VulgClem 70:9  Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Psal VulgClem 70:10  Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
Psal VulgClem 70:11  dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
Psal VulgClem 70:12  Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.
Psal VulgClem 70:13  Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
Psal VulgClem 70:14  Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
Psal VulgClem 70:15  Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
Psal VulgClem 70:16  introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
Psal VulgClem 70:17  Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Psal VulgClem 70:18  Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,
Psal VulgClem 70:19  et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
Psal VulgClem 70:20  Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
Psal VulgClem 70:21  Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.
Psal VulgClem 70:22  Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
Psal VulgClem 70:23  Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.
Psal VulgClem 70:24  Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Chapter 71
Psal VulgClem 71:2  Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Psal VulgClem 71:3  Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Psal VulgClem 71:4  Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
Psal VulgClem 71:5  Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
Psal VulgClem 71:6  Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
Psal VulgClem 71:7  Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
Psal VulgClem 71:8  Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Psal VulgClem 71:9  Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
Psal VulgClem 71:10  Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
Psal VulgClem 71:11  et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei.
Psal VulgClem 71:12  Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
Psal VulgClem 71:13  Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
Psal VulgClem 71:14  Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
Psal VulgClem 71:15  Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
Psal VulgClem 71:16  Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Psal VulgClem 71:17  Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.
Psal VulgClem 71:18  Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
Psal VulgClem 71:19  Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
Chapter 72
Psal VulgClem 72:1  Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
Psal VulgClem 72:2  Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
Psal VulgClem 72:3  quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Psal VulgClem 72:4  Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Psal VulgClem 72:5  In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Psal VulgClem 72:6  Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
Psal VulgClem 72:7  Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
Psal VulgClem 72:8  Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
Psal VulgClem 72:9  Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
Psal VulgClem 72:10  Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
Psal VulgClem 72:11  Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
Psal VulgClem 72:12  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
Psal VulgClem 72:13  Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
Psal VulgClem 72:14  et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Psal VulgClem 72:15  Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Psal VulgClem 72:16  Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
Psal VulgClem 72:17  donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
Psal VulgClem 72:18  Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
Psal VulgClem 72:19  Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
Psal VulgClem 72:20  Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Psal VulgClem 72:21  Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
Psal VulgClem 72:23  ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
Psal VulgClem 72:24  Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Psal VulgClem 72:25  Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
Psal VulgClem 72:26  Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
Psal VulgClem 72:27  Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Psal VulgClem 72:28  Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
Chapter 73
Psal VulgClem 73:1  Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
Psal VulgClem 73:2  Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Psal VulgClem 73:3  Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
Psal VulgClem 73:4  Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :
Psal VulgClem 73:5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Psal VulgClem 73:6  exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
Psal VulgClem 73:7  Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Psal VulgClem 73:8  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Psal VulgClem 73:9  Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
Psal VulgClem 73:10  Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
Psal VulgClem 73:11  Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
Psal VulgClem 73:12  Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
Psal VulgClem 73:13  Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.
Psal VulgClem 73:14  Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.
Psal VulgClem 73:15  Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.
Psal VulgClem 73:16  Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.
Psal VulgClem 73:17  Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
Psal VulgClem 73:18  Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Psal VulgClem 73:19  Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Psal VulgClem 73:20  Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Psal VulgClem 73:21  Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Psal VulgClem 73:22  Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
Psal VulgClem 73:23  Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Chapter 74
Psal VulgClem 74:2  Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
Psal VulgClem 74:4  Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
Psal VulgClem 74:5  Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
Psal VulgClem 74:6  nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Psal VulgClem 74:7  Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
Psal VulgClem 74:8  quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
Psal VulgClem 74:9  quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
Psal VulgClem 74:10  Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
Psal VulgClem 74:11  et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
Chapter 75
Psal VulgClem 75:1  In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
Psal VulgClem 75:2  Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
Psal VulgClem 75:3  Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Psal VulgClem 75:4  Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Psal VulgClem 75:6  turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Psal VulgClem 75:7  Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Psal VulgClem 75:8  Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
Psal VulgClem 75:9  De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
Psal VulgClem 75:10  cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
Psal VulgClem 75:11  Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Psal VulgClem 75:12  Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
Psal VulgClem 75:13  et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.
Chapter 76
Psal VulgClem 76:2  Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
Psal VulgClem 76:3  In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;
Psal VulgClem 76:4  memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
Psal VulgClem 76:5  Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.
Psal VulgClem 76:6  Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.
Psal VulgClem 76:7  Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Psal VulgClem 76:8  Numquid in æternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
Psal VulgClem 76:9  aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
Psal VulgClem 76:10  aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
Psal VulgClem 76:11  Et dixi : Nunc cœpi ; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Psal VulgClem 76:12  Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
Psal VulgClem 76:13  et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
Psal VulgClem 76:14  Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?
Psal VulgClem 76:15  Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.
Psal VulgClem 76:16  Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
Psal VulgClem 76:17  Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt : et turbatæ sunt abyssi.
Psal VulgClem 76:18  Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt ;
Psal VulgClem 76:19  vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra.
Psal VulgClem 76:20  In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
Psal VulgClem 76:21  Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Chapter 77
Psal VulgClem 77:1  Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Psal VulgClem 77:2  Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
Psal VulgClem 77:3  Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
Psal VulgClem 77:4  Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Psal VulgClem 77:5  Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :
Psal VulgClem 77:6  ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
Psal VulgClem 77:7  ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :
Psal VulgClem 77:8  ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Psal VulgClem 77:9  Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Psal VulgClem 77:10  Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
Psal VulgClem 77:11  Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
Psal VulgClem 77:12  Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
Psal VulgClem 77:13  Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :
Psal VulgClem 77:14  et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
Psal VulgClem 77:15  Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psal VulgClem 77:16  Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
Psal VulgClem 77:17  Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Psal VulgClem 77:18  Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
Psal VulgClem 77:19  Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
Psal VulgClem 77:20  quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
Psal VulgClem 77:21  Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :
Psal VulgClem 77:22  quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
Psal VulgClem 77:23  Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
Psal VulgClem 77:24  Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
Psal VulgClem 77:25  Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
Psal VulgClem 77:26  Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
Psal VulgClem 77:27  Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Psal VulgClem 77:28  Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Psal VulgClem 77:29  Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :
Psal VulgClem 77:30  non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
Psal VulgClem 77:31  et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
Psal VulgClem 77:32  In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Psal VulgClem 77:33  Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
Psal VulgClem 77:34  Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Psal VulgClem 77:35  Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Psal VulgClem 77:36  Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;
Psal VulgClem 77:37  cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Psal VulgClem 77:38  Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Psal VulgClem 77:39  Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
Psal VulgClem 77:40  Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
Psal VulgClem 77:41  Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
Psal VulgClem 77:42  Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :
Psal VulgClem 77:43  sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;
Psal VulgClem 77:44  et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Psal VulgClem 77:45  Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;
Psal VulgClem 77:46  et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;
Psal VulgClem 77:47  et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;
Psal VulgClem 77:48  et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;
Psal VulgClem 77:49  misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
Psal VulgClem 77:50  Viam fecit semitæ iræ suæ : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :
Psal VulgClem 77:51  et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
Psal VulgClem 77:52  et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
Psal VulgClem 77:53  et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Psal VulgClem 77:54  Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
Psal VulgClem 77:55  et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
Psal VulgClem 77:56  Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
Psal VulgClem 77:57  Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Psal VulgClem 77:58  In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Psal VulgClem 77:59  Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
Psal VulgClem 77:60  Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Psal VulgClem 77:61  Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Psal VulgClem 77:62  Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
Psal VulgClem 77:63  Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
Psal VulgClem 77:64  Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
Psal VulgClem 77:65  Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psal VulgClem 77:66  Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
Psal VulgClem 77:67  Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :
Psal VulgClem 77:68  sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
Psal VulgClem 77:69  Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
Psal VulgClem 77:70  Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum :
Psal VulgClem 77:71  pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.
Psal VulgClem 77:72  Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Chapter 78
Psal VulgClem 78:1  Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Psal VulgClem 78:2  Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
Psal VulgClem 78:3  Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
Psal VulgClem 78:4  Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Psal VulgClem 78:5  Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?
Psal VulgClem 78:6  Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :
Psal VulgClem 78:7  quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
Psal VulgClem 78:8  Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.
Psal VulgClem 78:9  Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
Psal VulgClem 78:10  Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
Psal VulgClem 78:11  Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
Psal VulgClem 78:12  et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Psal VulgClem 78:13  Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Chapter 79
Psal VulgClem 79:1  In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
Psal VulgClem 79:2  Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
Psal VulgClem 79:3  coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Psal VulgClem 79:4  Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psal VulgClem 79:5  Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
Psal VulgClem 79:6  cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
Psal VulgClem 79:7  Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
Psal VulgClem 79:8  Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psal VulgClem 79:9  Vineam de Ægypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.
Psal VulgClem 79:10  Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
Psal VulgClem 79:11  Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
Psal VulgClem 79:12  Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
Psal VulgClem 79:13  Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
Psal VulgClem 79:14  Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
Psal VulgClem 79:15  Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam :
Psal VulgClem 79:16  et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Psal VulgClem 79:17  Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
Psal VulgClem 79:18  Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
Psal VulgClem 79:19  Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
Psal VulgClem 79:20  Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Chapter 80
Psal VulgClem 80:2  Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
Psal VulgClem 80:3  Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
Psal VulgClem 80:4  Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
Psal VulgClem 80:5  quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
Psal VulgClem 80:6  Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
Psal VulgClem 80:7  Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
Psal VulgClem 80:8  In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
Psal VulgClem 80:9  Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
Psal VulgClem 80:10  non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Psal VulgClem 80:11  Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
Psal VulgClem 80:12  Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
Psal VulgClem 80:13  Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
Psal VulgClem 80:14  Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
Psal VulgClem 80:15  pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
Psal VulgClem 80:16  Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
Psal VulgClem 80:17  Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
Chapter 81
Psal VulgClem 81:1  Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
Psal VulgClem 81:2  Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
Psal VulgClem 81:3  Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
Psal VulgClem 81:4  Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Psal VulgClem 81:5  Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
Psal VulgClem 81:7  Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
Psal VulgClem 81:8  Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Chapter 82
Psal VulgClem 82:2  Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
Psal VulgClem 82:3  quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
Psal VulgClem 82:4  Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Psal VulgClem 82:5  Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
Psal VulgClem 82:6  Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
Psal VulgClem 82:7  tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,
Psal VulgClem 82:8  Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
Psal VulgClem 82:9  Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
Psal VulgClem 82:10  Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.
Psal VulgClem 82:11  Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.
Psal VulgClem 82:12  Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
Psal VulgClem 82:13  qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
Psal VulgClem 82:14  Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Psal VulgClem 82:15  Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
Psal VulgClem 82:16  ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
Psal VulgClem 82:17  Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
Psal VulgClem 82:18  Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.
Psal VulgClem 82:19  Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.
Chapter 83
Psal VulgClem 83:3  Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Psal VulgClem 83:4  Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
Psal VulgClem 83:5  Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.
Psal VulgClem 83:6  Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,
Psal VulgClem 83:8  Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
Psal VulgClem 83:9  Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
Psal VulgClem 83:10  Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
Psal VulgClem 83:11  Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Psal VulgClem 83:12  Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
Psal VulgClem 83:13  Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
Chapter 84
Psal VulgClem 84:2  Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
Psal VulgClem 84:3  Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum.
Psal VulgClem 84:4  Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuæ.
Psal VulgClem 84:5  Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
Psal VulgClem 84:6  Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
Psal VulgClem 84:7  Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
Psal VulgClem 84:8  Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Psal VulgClem 84:9  Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Psal VulgClem 84:10  Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
Psal VulgClem 84:11  Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.
Psal VulgClem 84:12  Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
Psal VulgClem 84:13  Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Psal VulgClem 84:14  Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Chapter 85
Psal VulgClem 85:1  Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
Psal VulgClem 85:2  Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Psal VulgClem 85:3  Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
Psal VulgClem 85:4  lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
Psal VulgClem 85:5  Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Psal VulgClem 85:6  Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
Psal VulgClem 85:7  In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
Psal VulgClem 85:8  Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
Psal VulgClem 85:9  Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Psal VulgClem 85:10  Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
Psal VulgClem 85:11  Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Psal VulgClem 85:12  Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :
Psal VulgClem 85:13  quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Psal VulgClem 85:14  Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
Psal VulgClem 85:15  Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Psal VulgClem 85:16  Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Psal VulgClem 85:17  Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Chapter 86
Psal VulgClem 86:1  Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
Psal VulgClem 86:2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Psal VulgClem 86:4  Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Psal VulgClem 86:5  Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
Psal VulgClem 86:6  Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Chapter 87
Psal VulgClem 87:1  Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
Psal VulgClem 87:2  Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
Psal VulgClem 87:3  Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
Psal VulgClem 87:4  Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
Psal VulgClem 87:5  Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
Psal VulgClem 87:6  inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Psal VulgClem 87:7  Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
Psal VulgClem 87:8  Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Psal VulgClem 87:9  Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
Psal VulgClem 87:10  oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
Psal VulgClem 87:11  Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
Psal VulgClem 87:12  Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
Psal VulgClem 87:13  Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
Psal VulgClem 87:14  Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
Psal VulgClem 87:15  Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
Psal VulgClem 87:16  Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Psal VulgClem 87:17  In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :
Psal VulgClem 87:18  circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
Psal VulgClem 87:19  Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
Chapter 88
Psal VulgClem 88:2  Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Psal VulgClem 88:3  Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
Psal VulgClem 88:4  Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
Psal VulgClem 88:5  Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
Psal VulgClem 88:6  Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Psal VulgClem 88:7  Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
Psal VulgClem 88:8  Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Psal VulgClem 88:9  Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Psal VulgClem 88:10  Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Psal VulgClem 88:11  Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Psal VulgClem 88:12  Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
Psal VulgClem 88:13  aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
Psal VulgClem 88:14  tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
Psal VulgClem 88:15  justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
Psal VulgClem 88:16  Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
Psal VulgClem 88:17  et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
Psal VulgClem 88:18  Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Psal VulgClem 88:19  Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
Psal VulgClem 88:20  Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
Psal VulgClem 88:21  Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
Psal VulgClem 88:22  Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Psal VulgClem 88:23  Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Psal VulgClem 88:24  Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
Psal VulgClem 88:25  Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Psal VulgClem 88:26  Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Psal VulgClem 88:27  Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
Psal VulgClem 88:28  Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
Psal VulgClem 88:29  In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Psal VulgClem 88:30  Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
Psal VulgClem 88:31  Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
Psal VulgClem 88:32  si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
Psal VulgClem 88:33  visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
Psal VulgClem 88:34  misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
Psal VulgClem 88:35  neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Psal VulgClem 88:37  semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
Psal VulgClem 88:38  et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
Psal VulgClem 88:39  Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
Psal VulgClem 88:40  Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
Psal VulgClem 88:41  Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
Psal VulgClem 88:42  Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
Psal VulgClem 88:43  Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
Psal VulgClem 88:44  Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
Psal VulgClem 88:45  Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
Psal VulgClem 88:46  Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
Psal VulgClem 88:47  Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
Psal VulgClem 88:48  Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
Psal VulgClem 88:49  Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
Psal VulgClem 88:50  Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
Psal VulgClem 88:51  Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
Psal VulgClem 88:52  quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Chapter 89
Psal VulgClem 89:1  Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
Psal VulgClem 89:2  Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
Psal VulgClem 89:3  Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
Psal VulgClem 89:4  Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte
Psal VulgClem 89:6  Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
Psal VulgClem 89:7  Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psal VulgClem 89:8  Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psal VulgClem 89:9  Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
Psal VulgClem 89:10  dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
Psal VulgClem 89:11  Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
Psal VulgClem 89:12  dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
Psal VulgClem 89:13  Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psal VulgClem 89:14  Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Psal VulgClem 89:15  Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
Psal VulgClem 89:16  Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
Psal VulgClem 89:17  Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
Chapter 90
Psal VulgClem 90:1  Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Psal VulgClem 90:2  Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
Psal VulgClem 90:3  Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Psal VulgClem 90:4  Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
Psal VulgClem 90:5  Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
Psal VulgClem 90:6  a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
Psal VulgClem 90:7  Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Psal VulgClem 90:8  Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Psal VulgClem 90:9  Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
Psal VulgClem 90:10  Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Psal VulgClem 90:11  Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Psal VulgClem 90:12  In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Psal VulgClem 90:13  Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Psal VulgClem 90:14  Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Psal VulgClem 90:15  Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
Psal VulgClem 90:16  Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Chapter 91
Psal VulgClem 91:2  Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
Psal VulgClem 91:3  ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
Psal VulgClem 91:4  in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
Psal VulgClem 91:5  Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Psal VulgClem 91:6  Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
Psal VulgClem 91:7  Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
Psal VulgClem 91:8  Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
Psal VulgClem 91:10  Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Psal VulgClem 91:11  Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
Psal VulgClem 91:12  Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Psal VulgClem 91:13  Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Psal VulgClem 91:14  Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Psal VulgClem 91:15  Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
Psal VulgClem 91:16  ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Chapter 92
Psal VulgClem 92:1  Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Psal VulgClem 92:3  Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,
Psal VulgClem 92:4  a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
Psal VulgClem 92:5  Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Chapter 93
Psal VulgClem 93:1  Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.
Psal VulgClem 93:2  Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.
Psal VulgClem 93:3  Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;
Psal VulgClem 93:4  effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
Psal VulgClem 93:5  Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.
Psal VulgClem 93:6  Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
Psal VulgClem 93:7  Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
Psal VulgClem 93:8  Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.
Psal VulgClem 93:9  Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
Psal VulgClem 93:10  Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
Psal VulgClem 93:11  Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
Psal VulgClem 93:12  Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :
Psal VulgClem 93:13  ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
Psal VulgClem 93:14  Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet,
Psal VulgClem 93:15  quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
Psal VulgClem 93:16  Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
Psal VulgClem 93:17  Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
Psal VulgClem 93:18  Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Psal VulgClem 93:19  Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
Psal VulgClem 93:20  Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?
Psal VulgClem 93:21  Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
Psal VulgClem 93:22  Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
Psal VulgClem 93:23  Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.
Chapter 94
Psal VulgClem 94:1  Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
Psal VulgClem 94:2  præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
Psal VulgClem 94:3  quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
Psal VulgClem 94:4  Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
Psal VulgClem 94:5  quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Psal VulgClem 94:6  Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
Psal VulgClem 94:7  quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
Psal VulgClem 94:8  Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
Psal VulgClem 94:9  sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
Psal VulgClem 94:10  Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
Psal VulgClem 94:11  Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Chapter 95
Psal VulgClem 95:1  Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
Psal VulgClem 95:2  Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Psal VulgClem 95:3  Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
Psal VulgClem 95:4  Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
Psal VulgClem 95:5  Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
Psal VulgClem 95:6  Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Psal VulgClem 95:7  Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
Psal VulgClem 95:8  afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
Psal VulgClem 95:9  adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
Psal VulgClem 95:10  dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
Psal VulgClem 95:11  Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
Psal VulgClem 95:12  gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
Psal VulgClem 95:13  a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Chapter 96
Psal VulgClem 96:1  Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.
Psal VulgClem 96:2  Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
Psal VulgClem 96:3  Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Psal VulgClem 96:4  Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.
Psal VulgClem 96:5  Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
Psal VulgClem 96:6  Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Psal VulgClem 96:7  Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
Psal VulgClem 96:8  Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.
Psal VulgClem 96:9  Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
Psal VulgClem 96:10  Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.
Psal VulgClem 96:12  Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Chapter 97
Psal VulgClem 97:1  Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Psal VulgClem 97:2  Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Psal VulgClem 97:3  Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
Psal VulgClem 97:4  Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
Psal VulgClem 97:5  Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
Psal VulgClem 97:6  in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
Psal VulgClem 97:7  moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Psal VulgClem 97:9  a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Chapter 98
Psal VulgClem 98:1  Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
Psal VulgClem 98:2  Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Psal VulgClem 98:3  Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
Psal VulgClem 98:4  et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Psal VulgClem 98:5  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Psal VulgClem 98:6  Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
Psal VulgClem 98:7  in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
Psal VulgClem 98:8  Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Psal VulgClem 98:9  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Chapter 99
Psal VulgClem 99:2  Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Psal VulgClem 99:3  Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus.
Psal VulgClem 99:4  Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,
Psal VulgClem 99:5  quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Chapter 100
Psal VulgClem 100:1  Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
Psal VulgClem 100:2  et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Psal VulgClem 100:3  Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi
Psal VulgClem 100:4  cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
Psal VulgClem 100:5  Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Psal VulgClem 100:6  Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Psal VulgClem 100:7  Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Psal VulgClem 100:8  In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Chapter 101
Psal VulgClem 101:1  Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Psal VulgClem 101:2  Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Psal VulgClem 101:3  Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Psal VulgClem 101:4  Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Psal VulgClem 101:5  Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Psal VulgClem 101:7  Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Psal VulgClem 101:8  Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Psal VulgClem 101:9  Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
Psal VulgClem 101:10  quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
Psal VulgClem 101:11  a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
Psal VulgClem 101:12  Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
Psal VulgClem 101:13  Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgClem 101:14  Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
Psal VulgClem 101:15  quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
Psal VulgClem 101:16  Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :
Psal VulgClem 101:17  quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
Psal VulgClem 101:18  Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
Psal VulgClem 101:19  Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
Psal VulgClem 101:20  Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :
Psal VulgClem 101:21  ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
Psal VulgClem 101:22  ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
Psal VulgClem 101:23  in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
Psal VulgClem 101:24  Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
Psal VulgClem 101:25  ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
Psal VulgClem 101:26  Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
Psal VulgClem 101:27  Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
Psal VulgClem 101:29  Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
Chapter 102
Psal VulgClem 102:1  Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Psal VulgClem 102:2  Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
Psal VulgClem 102:3  Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
Psal VulgClem 102:4  qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
Psal VulgClem 102:5  qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
Psal VulgClem 102:6  faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Psal VulgClem 102:7  Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
Psal VulgClem 102:8  Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
Psal VulgClem 102:9  Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
Psal VulgClem 102:10  Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Psal VulgClem 102:11  Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
Psal VulgClem 102:12  quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Psal VulgClem 102:13  Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Psal VulgClem 102:14  Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
Psal VulgClem 102:15  Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
Psal VulgClem 102:16  quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
Psal VulgClem 102:17  Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
Psal VulgClem 102:18  his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Psal VulgClem 102:19  Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Psal VulgClem 102:20  Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Psal VulgClem 102:21  Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Psal VulgClem 102:22  Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Chapter 103
Psal VulgClem 103:1  Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
Psal VulgClem 103:2  amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
Psal VulgClem 103:3  qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :
Psal VulgClem 103:4  qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
Psal VulgClem 103:5  Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 103:6  Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.
Psal VulgClem 103:7  Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.
Psal VulgClem 103:8  Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
Psal VulgClem 103:9  Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Psal VulgClem 103:10  Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.
Psal VulgClem 103:11  Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.
Psal VulgClem 103:12  Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
Psal VulgClem 103:13  Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :
Psal VulgClem 103:14  producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
Psal VulgClem 103:15  et vinum lætificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
Psal VulgClem 103:16  Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :
Psal VulgClem 103:17  illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.
Psal VulgClem 103:18  Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.
Psal VulgClem 103:19  Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
Psal VulgClem 103:20  Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :
Psal VulgClem 103:21  catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Psal VulgClem 103:22  Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
Psal VulgClem 103:23  Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
Psal VulgClem 103:24  Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
Psal VulgClem 103:25  Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.
Psal VulgClem 103:26  Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
Psal VulgClem 103:27  Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Psal VulgClem 103:28  Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Psal VulgClem 103:29  Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Psal VulgClem 103:30  Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.
Psal VulgClem 103:31  Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis.
Psal VulgClem 103:32  Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
Psal VulgClem 103:33  Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
Psal VulgClem 103:34  Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
Psal VulgClem 103:35  Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
Chapter 104
Psal VulgClem 104:1  Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
Psal VulgClem 104:2  Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
Psal VulgClem 104:3  Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
Psal VulgClem 104:4  Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
Psal VulgClem 104:5  Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
Psal VulgClem 104:6  semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
Psal VulgClem 104:7  Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
Psal VulgClem 104:8  Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
Psal VulgClem 104:9  quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
Psal VulgClem 104:10  et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
Psal VulgClem 104:11  dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
Psal VulgClem 104:12  cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
Psal VulgClem 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgClem 104:14  Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
Psal VulgClem 104:15  Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgClem 104:16  Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgClem 104:17  Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
Psal VulgClem 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
Psal VulgClem 104:19  donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
Psal VulgClem 104:20  Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgClem 104:21  Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
Psal VulgClem 104:22  ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
Psal VulgClem 104:23  Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
Psal VulgClem 104:24  Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
Psal VulgClem 104:25  Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Psal VulgClem 104:26  Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
Psal VulgClem 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
Psal VulgClem 104:28  Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgClem 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
Psal VulgClem 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgClem 104:31  Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgClem 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgClem 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgClem 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
Psal VulgClem 104:35  et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
Psal VulgClem 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgClem 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgClem 104:38  Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgClem 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgClem 104:40  Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
Psal VulgClem 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
Psal VulgClem 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgClem 104:43  Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
Psal VulgClem 104:44  Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
Psal VulgClem 104:45  ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
Chapter 105
Psal VulgClem 105:1  Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 105:2  Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?
Psal VulgClem 105:3  Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
Psal VulgClem 105:4  Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
Psal VulgClem 105:5  ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate tua.
Psal VulgClem 105:6  Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
Psal VulgClem 105:7  Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
Psal VulgClem 105:8  et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
Psal VulgClem 105:9  Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Psal VulgClem 105:10  Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
Psal VulgClem 105:11  Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
Psal VulgClem 105:12  Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
Psal VulgClem 105:13  Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
Psal VulgClem 105:14  Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
Psal VulgClem 105:15  Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
Psal VulgClem 105:16  Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.
Psal VulgClem 105:17  Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
Psal VulgClem 105:18  Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.
Psal VulgClem 105:19  Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
Psal VulgClem 105:20  Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Psal VulgClem 105:21  Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Ægypto,
Psal VulgClem 105:22  mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Psal VulgClem 105:23  Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
Psal VulgClem 105:24  Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
Psal VulgClem 105:25  Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
Psal VulgClem 105:26  Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :
Psal VulgClem 105:27  et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Psal VulgClem 105:28  Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
Psal VulgClem 105:29  Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
Psal VulgClem 105:30  Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
Psal VulgClem 105:31  Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Psal VulgClem 105:32  Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :
Psal VulgClem 105:33  quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
Psal VulgClem 105:34  Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :
Psal VulgClem 105:35  et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
Psal VulgClem 105:36  et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
Psal VulgClem 105:37  Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
Psal VulgClem 105:38  Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
Psal VulgClem 105:39  et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Psal VulgClem 105:40  Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
Psal VulgClem 105:41  Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Psal VulgClem 105:42  Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
Psal VulgClem 105:43  sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Psal VulgClem 105:44  Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
Psal VulgClem 105:45  Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :
Psal VulgClem 105:46  et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
Psal VulgClem 105:47  Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Psal VulgClem 105:48  Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.
Chapter 106
Psal VulgClem 106:1  Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 106:2  Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
Psal VulgClem 106:4  Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
Psal VulgClem 106:5  Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
Psal VulgClem 106:6  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
Psal VulgClem 106:7  et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
Psal VulgClem 106:8  Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psal VulgClem 106:9  Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Psal VulgClem 106:10  Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
Psal VulgClem 106:11  Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
Psal VulgClem 106:12  Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Psal VulgClem 106:13  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgClem 106:14  Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
Psal VulgClem 106:15  Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psal VulgClem 106:16  Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
Psal VulgClem 106:17  Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Psal VulgClem 106:18  Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Psal VulgClem 106:19  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgClem 106:20  Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Psal VulgClem 106:21  Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psal VulgClem 106:22  Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
Psal VulgClem 106:23  Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
Psal VulgClem 106:24  ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Psal VulgClem 106:25  Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
Psal VulgClem 106:26  Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
Psal VulgClem 106:27  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
Psal VulgClem 106:28  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psal VulgClem 106:29  Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
Psal VulgClem 106:30  Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Psal VulgClem 106:31  Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Psal VulgClem 106:32  Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
Psal VulgClem 106:33  Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
Psal VulgClem 106:34  terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Psal VulgClem 106:35  Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
Psal VulgClem 106:36  Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
Psal VulgClem 106:37  et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
Psal VulgClem 106:38  Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
Psal VulgClem 106:39  Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
Psal VulgClem 106:40  Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
Psal VulgClem 106:41  Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
Psal VulgClem 106:42  Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Psal VulgClem 106:43  Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?
Chapter 107
Psal VulgClem 107:2  Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
Psal VulgClem 107:3  Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
Psal VulgClem 107:4  Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :
Psal VulgClem 107:5  quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psal VulgClem 107:6  Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua :
Psal VulgClem 107:7  ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Psal VulgClem 107:8  Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
Psal VulgClem 107:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;
Psal VulgClem 107:10  Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.
Psal VulgClem 107:11  Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
Psal VulgClem 107:12  nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
Psal VulgClem 107:13  Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Psal VulgClem 107:14  In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Chapter 108
Psal VulgClem 108:2  Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Psal VulgClem 108:3  Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
Psal VulgClem 108:4  Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
Psal VulgClem 108:5  Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
Psal VulgClem 108:6  Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
Psal VulgClem 108:7  Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
Psal VulgClem 108:8  Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
Psal VulgClem 108:10  Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
Psal VulgClem 108:11  Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
Psal VulgClem 108:12  Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Psal VulgClem 108:13  Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
Psal VulgClem 108:14  In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Psal VulgClem 108:15  Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
Psal VulgClem 108:16  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
Psal VulgClem 108:17  et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
Psal VulgClem 108:18  Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Psal VulgClem 108:19  Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
Psal VulgClem 108:20  Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Psal VulgClem 108:21  Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
Psal VulgClem 108:22  Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Psal VulgClem 108:23  Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
Psal VulgClem 108:24  Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
Psal VulgClem 108:25  Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
Psal VulgClem 108:26  Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Psal VulgClem 108:27  Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
Psal VulgClem 108:28  Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.
Psal VulgClem 108:29  Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
Psal VulgClem 108:30  Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
Psal VulgClem 108:31  quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Chapter 109
Psal VulgClem 109:1  Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Psal VulgClem 109:2  Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
Psal VulgClem 109:3  Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.
Psal VulgClem 109:4  Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
Psal VulgClem 109:5  Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.
Psal VulgClem 109:6  Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.
Psal VulgClem 109:7  De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.
Chapter 110
Psal VulgClem 110:1  Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
Psal VulgClem 110:2  Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
Psal VulgClem 110:3  Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 110:4  Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
Psal VulgClem 110:5  Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.
Psal VulgClem 110:7  ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
Psal VulgClem 110:8  Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
Psal VulgClem 110:9  Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
Psal VulgClem 110:10  Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
Chapter 111
Psal VulgClem 111:1  Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.
Psal VulgClem 111:2  Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
Psal VulgClem 111:3  Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 111:4  Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.
Psal VulgClem 111:5  Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :
Psal VulgClem 111:7  In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Psal VulgClem 111:8  confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Psal VulgClem 111:9  Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.
Psal VulgClem 111:10  Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.
Chapter 112
Psal VulgClem 112:1  Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
Psal VulgClem 112:2  Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psal VulgClem 112:3  A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Psal VulgClem 112:4  Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
Psal VulgClem 112:5  Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
Psal VulgClem 112:7  Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
Psal VulgClem 112:8  ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Psal VulgClem 112:9  Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Chapter 113
Psal VulgClem 113:1  Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
Psal VulgClem 113:2  facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
Psal VulgClem 113:3  Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
Psal VulgClem 113:4  Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Psal VulgClem 113:5  Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
Psal VulgClem 113:6  montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
Psal VulgClem 113:7  A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
Psal VulgClem 113:8  qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Psal VulgClem 113:9  Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
Psal VulgClem 113:10  super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Psal VulgClem 113:11  Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
Psal VulgClem 113:12  Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgClem 113:13  Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgClem 113:14  Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
Psal VulgClem 113:15  Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
Psal VulgClem 113:16  Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgClem 113:17  Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgClem 113:18  Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgClem 113:19  Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgClem 113:20  Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
Psal VulgClem 113:21  Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Psal VulgClem 113:22  Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
Psal VulgClem 113:23  Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
Psal VulgClem 113:24  Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
Psal VulgClem 113:25  Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
Psal VulgClem 113:26  sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 114
Psal VulgClem 114:1  Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Psal VulgClem 114:2  Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
Psal VulgClem 114:3  Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
Psal VulgClem 114:4  et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
Psal VulgClem 114:5  Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Psal VulgClem 114:6  Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
Psal VulgClem 114:7  Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
Psal VulgClem 114:8  quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Chapter 115
Psal VulgClem 115:1  Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
Psal VulgClem 115:3  Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
Psal VulgClem 115:4  Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
Psal VulgClem 115:6  Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Psal VulgClem 115:7  O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
Psal VulgClem 115:8  tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Psal VulgClem 115:9  Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
Chapter 116
Psal VulgClem 116:1  Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.
Psal VulgClem 116:2  Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.
Chapter 117
Psal VulgClem 117:1  Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 117:2  Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 117:3  Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 117:4  Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
Psal VulgClem 117:5  De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
Psal VulgClem 117:6  Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgClem 117:7  Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
Psal VulgClem 117:8  Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Psal VulgClem 117:9  Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Psal VulgClem 117:10  Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psal VulgClem 117:11  Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psal VulgClem 117:12  Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Psal VulgClem 117:13  Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
Psal VulgClem 117:14  Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Psal VulgClem 117:15  Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Psal VulgClem 117:16  Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
Psal VulgClem 117:18  Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Psal VulgClem 117:19  Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino.
Psal VulgClem 117:21  Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Psal VulgClem 117:22  Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.
Psal VulgClem 117:23  A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
Psal VulgClem 117:24  Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea.
Psal VulgClem 117:25  O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.
Psal VulgClem 117:26  Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.
Psal VulgClem 117:27  Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Psal VulgClem 117:28  Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
Psal VulgClem 117:29  Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Chapter 118
Psal VulgClem 118:1  Alleluja. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Psal VulgClem 118:2  Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
Psal VulgClem 118:3  Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
Psal VulgClem 118:5  Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:6  Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Psal VulgClem 118:7  Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Psal VulgClem 118:8  Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
Psal VulgClem 118:9  In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
Psal VulgClem 118:10  In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
Psal VulgClem 118:11  In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Psal VulgClem 118:12  Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:13  In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Psal VulgClem 118:14  In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Psal VulgClem 118:15  In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
Psal VulgClem 118:16  In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
Psal VulgClem 118:17  Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
Psal VulgClem 118:18  Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Psal VulgClem 118:19  Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
Psal VulgClem 118:20  Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
Psal VulgClem 118:21  Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Psal VulgClem 118:22  Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Psal VulgClem 118:23  Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Psal VulgClem 118:24  Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
Psal VulgClem 118:25  Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgClem 118:26  Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:27  Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
Psal VulgClem 118:28  Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
Psal VulgClem 118:29  Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Psal VulgClem 118:30  Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:31  Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
Psal VulgClem 118:32  Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Psal VulgClem 118:33  Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
Psal VulgClem 118:34  Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
Psal VulgClem 118:35  Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
Psal VulgClem 118:36  Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Psal VulgClem 118:37  Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
Psal VulgClem 118:39  Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
Psal VulgClem 118:40  Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
Psal VulgClem 118:41  Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Psal VulgClem 118:42  Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Psal VulgClem 118:43  Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Psal VulgClem 118:44  Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 118:45  Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Psal VulgClem 118:46  Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
Psal VulgClem 118:48  Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Psal VulgClem 118:49  Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Psal VulgClem 118:50  Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Psal VulgClem 118:51  Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
Psal VulgClem 118:52  Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Psal VulgClem 118:53  Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Psal VulgClem 118:54  Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
Psal VulgClem 118:55  Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Psal VulgClem 118:56  Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
Psal VulgClem 118:58  Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
Psal VulgClem 118:59  Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Psal VulgClem 118:60  Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Psal VulgClem 118:61  Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:62  Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
Psal VulgClem 118:63  Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Psal VulgClem 118:64  Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
Psal VulgClem 118:65  Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Psal VulgClem 118:66  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Psal VulgClem 118:67  Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
Psal VulgClem 118:68  Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:69  Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Psal VulgClem 118:70  Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
Psal VulgClem 118:71  Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:72  Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Psal VulgClem 118:73  Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Psal VulgClem 118:74  Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgClem 118:75  Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Psal VulgClem 118:76  Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Psal VulgClem 118:77  Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Psal VulgClem 118:78  Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Psal VulgClem 118:79  Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Psal VulgClem 118:80  Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
Psal VulgClem 118:81  Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgClem 118:82  Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
Psal VulgClem 118:83  Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:84  Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
Psal VulgClem 118:85  Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Psal VulgClem 118:86  Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
Psal VulgClem 118:87  Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
Psal VulgClem 118:88  Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
Psal VulgClem 118:89  In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
Psal VulgClem 118:90  In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
Psal VulgClem 118:91  Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Psal VulgClem 118:92  Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
Psal VulgClem 118:93  In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
Psal VulgClem 118:94  Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
Psal VulgClem 118:95  Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
Psal VulgClem 118:96  Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Psal VulgClem 118:97  Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
Psal VulgClem 118:98  Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Psal VulgClem 118:99  Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Psal VulgClem 118:101  Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Psal VulgClem 118:102  A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
Psal VulgClem 118:103  Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
Psal VulgClem 118:104  A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Psal VulgClem 118:105  Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Psal VulgClem 118:107  Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgClem 118:108  Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Psal VulgClem 118:109  Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:110  Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
Psal VulgClem 118:111  Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Psal VulgClem 118:112  Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
Psal VulgClem 118:114  Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgClem 118:115  Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Psal VulgClem 118:116  Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Psal VulgClem 118:117  Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
Psal VulgClem 118:118  Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
Psal VulgClem 118:119  Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
Psal VulgClem 118:120  Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
Psal VulgClem 118:121  Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
Psal VulgClem 118:122  Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
Psal VulgClem 118:123  Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Psal VulgClem 118:124  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
Psal VulgClem 118:125  Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Psal VulgClem 118:126  Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
Psal VulgClem 118:128  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
Psal VulgClem 118:129  Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
Psal VulgClem 118:130  Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Psal VulgClem 118:131  Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
Psal VulgClem 118:132  Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Psal VulgClem 118:133  Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Psal VulgClem 118:134  Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Psal VulgClem 118:135  Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:136  Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
Psal VulgClem 118:138  Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
Psal VulgClem 118:139  Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Psal VulgClem 118:140  Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Psal VulgClem 118:141  Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:142  Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Psal VulgClem 118:143  Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
Psal VulgClem 118:144  Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
Psal VulgClem 118:145  Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
Psal VulgClem 118:146  Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
Psal VulgClem 118:147  Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgClem 118:148  Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Psal VulgClem 118:149  Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Psal VulgClem 118:150  Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
Psal VulgClem 118:152  Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
Psal VulgClem 118:153  Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgClem 118:154  Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
Psal VulgClem 118:155  Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
Psal VulgClem 118:156  Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
Psal VulgClem 118:157  Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
Psal VulgClem 118:158  Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
Psal VulgClem 118:159  Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
Psal VulgClem 118:160  Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
Psal VulgClem 118:161  Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Psal VulgClem 118:162  Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
Psal VulgClem 118:163  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
Psal VulgClem 118:164  Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Psal VulgClem 118:165  Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Psal VulgClem 118:166  Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Psal VulgClem 118:167  Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
Psal VulgClem 118:168  Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Psal VulgClem 118:169  Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Psal VulgClem 118:170  Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
Psal VulgClem 118:171  Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
Psal VulgClem 118:172  Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Psal VulgClem 118:173  Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
Psal VulgClem 118:174  Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Psal VulgClem 118:175  Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
Psal VulgClem 118:176  Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Chapter 119
Psal VulgClem 119:1  Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
Psal VulgClem 119:2  Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Psal VulgClem 119:3  Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
Psal VulgClem 119:4  Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
Psal VulgClem 119:5  Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
Psal VulgClem 119:7  Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Chapter 120
Psal VulgClem 120:1  Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Psal VulgClem 120:2  Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
Psal VulgClem 120:3  Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
Psal VulgClem 120:4  Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
Psal VulgClem 120:5  Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
Psal VulgClem 120:7  Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
Psal VulgClem 120:8  Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 121
Psal VulgClem 121:1  Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
Psal VulgClem 121:2  Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Psal VulgClem 121:3  Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Psal VulgClem 121:4  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Psal VulgClem 121:5  Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Psal VulgClem 121:6  Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Psal VulgClem 121:7  Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Psal VulgClem 121:8  Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Psal VulgClem 121:9  Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Chapter 122
Psal VulgClem 122:1  Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
Psal VulgClem 122:2  Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Psal VulgClem 122:3  Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
Psal VulgClem 122:4  quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Chapter 123
Psal VulgClem 123:1  Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
Psal VulgClem 123:2  nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
Psal VulgClem 123:3  forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
Psal VulgClem 123:5  torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Psal VulgClem 123:6  Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Psal VulgClem 123:7  Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Psal VulgClem 123:8  Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Chapter 124
Psal VulgClem 124:1  Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
Psal VulgClem 124:2  in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psal VulgClem 124:3  Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
Psal VulgClem 124:5  Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !
Chapter 125
Psal VulgClem 125:1  Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Psal VulgClem 125:2  Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
Psal VulgClem 125:3  Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.
Psal VulgClem 125:4  Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Psal VulgClem 125:5  Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
Psal VulgClem 125:6  Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Chapter 126
Psal VulgClem 126:1  Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Psal VulgClem 126:2  Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
Psal VulgClem 126:3  ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
Psal VulgClem 126:4  Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.
Psal VulgClem 126:5  Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Chapter 127
Psal VulgClem 127:1  Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
Psal VulgClem 127:2  Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
Psal VulgClem 127:3  Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Psal VulgClem 127:5  Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Psal VulgClem 127:6  Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.
Chapter 128
Psal VulgClem 128:1  Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
Psal VulgClem 128:2  sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.
Psal VulgClem 128:3  Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
Psal VulgClem 128:5  Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Psal VulgClem 128:6  Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :
Psal VulgClem 128:7  de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Psal VulgClem 128:8  Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
Chapter 129
Psal VulgClem 129:1  Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;
Psal VulgClem 129:2  Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Psal VulgClem 129:3  Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Psal VulgClem 129:4  Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
Psal VulgClem 129:6  A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
Psal VulgClem 129:7  Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Psal VulgClem 129:8  Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Chapter 130
Psal VulgClem 130:1  Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Psal VulgClem 130:2  Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
Psal VulgClem 130:3  Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 131
Psal VulgClem 131:1  Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
Psal VulgClem 131:3  Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ;
Psal VulgClem 131:4  si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
Psal VulgClem 131:5  et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Psal VulgClem 131:6  Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ.
Psal VulgClem 131:7  Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Psal VulgClem 131:8  Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
Psal VulgClem 131:9  Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Psal VulgClem 131:10  Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
Psal VulgClem 131:11  Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Psal VulgClem 131:12  Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
Psal VulgClem 131:13  Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
Psal VulgClem 131:14  Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.
Psal VulgClem 131:15  Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.
Psal VulgClem 131:16  Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Psal VulgClem 131:17  Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.
Psal VulgClem 131:18  Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Chapter 132
Psal VulgClem 132:1  Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
Psal VulgClem 132:2  Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
Psal VulgClem 132:3  sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
Chapter 133
Psal VulgClem 133:1  Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psal VulgClem 133:2  In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Psal VulgClem 133:3  Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Chapter 134
Psal VulgClem 134:1  Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
Psal VulgClem 134:2  qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psal VulgClem 134:3  Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
Psal VulgClem 134:4  Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
Psal VulgClem 134:5  Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Psal VulgClem 134:6  Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Psal VulgClem 134:7  Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
Psal VulgClem 134:8  Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
Psal VulgClem 134:9  Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Psal VulgClem 134:10  Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
Psal VulgClem 134:11  Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
Psal VulgClem 134:12  et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Psal VulgClem 134:13  Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgClem 134:14  Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
Psal VulgClem 134:15  Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgClem 134:16  Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgClem 134:17  Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Psal VulgClem 134:18  Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgClem 134:19  Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
Psal VulgClem 134:20  Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Psal VulgClem 134:21  Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Chapter 135
Psal VulgClem 135:1  Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:2  Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:3  Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:4  Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:5  Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:6  Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:7  Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus :
Psal VulgClem 135:8  solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:9  lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:10  Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:11  Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,
Psal VulgClem 135:12  in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:13  Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:14  et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:15  et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:16  Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:17  Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:18  et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus :
Psal VulgClem 135:19  Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:20  et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus :
Psal VulgClem 135:21  et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:22  hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:23  Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;
Psal VulgClem 135:24  et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:25  Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psal VulgClem 135:26  Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Chapter 136
Psal VulgClem 136:1  Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Psal VulgClem 136:2  In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :
Psal VulgClem 136:3  quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Psal VulgClem 136:4  Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
Psal VulgClem 136:5  Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
Psal VulgClem 136:6  Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
Psal VulgClem 136:7  Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Psal VulgClem 136:8  Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
Psal VulgClem 136:9  Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Chapter 137
Psal VulgClem 137:1  Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;
Psal VulgClem 137:2  adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
Psal VulgClem 137:3  In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
Psal VulgClem 137:4  Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.
Psal VulgClem 137:5  Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
Psal VulgClem 137:6  quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Psal VulgClem 137:7  Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Psal VulgClem 137:8  Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.
Chapter 138
Psal VulgClem 138:1  In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
Psal VulgClem 138:2  tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Psal VulgClem 138:3  Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
Psal VulgClem 138:4  et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Psal VulgClem 138:5  Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Psal VulgClem 138:6  Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
Psal VulgClem 138:7  Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
Psal VulgClem 138:8  Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
Psal VulgClem 138:9  Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
Psal VulgClem 138:10  etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
Psal VulgClem 138:11  Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Psal VulgClem 138:12  Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
Psal VulgClem 138:13  Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
Psal VulgClem 138:14  Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Psal VulgClem 138:15  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
Psal VulgClem 138:16  Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
Psal VulgClem 138:17  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
Psal VulgClem 138:18  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
Psal VulgClem 138:19  Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
Psal VulgClem 138:20  quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
Psal VulgClem 138:21  Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
Psal VulgClem 138:22  Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
Psal VulgClem 138:23  Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
Psal VulgClem 138:24  Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
Chapter 139
Psal VulgClem 139:2  Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
Psal VulgClem 139:3  Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
Psal VulgClem 139:4  Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
Psal VulgClem 139:5  Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
Psal VulgClem 139:6  absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
Psal VulgClem 139:7  Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
Psal VulgClem 139:8  Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
Psal VulgClem 139:9  Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Psal VulgClem 139:10  Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
Psal VulgClem 139:11  Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
Psal VulgClem 139:12  Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
Psal VulgClem 139:13  Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
Psal VulgClem 139:14  Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
Chapter 140
Psal VulgClem 140:1  Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Psal VulgClem 140:2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Psal VulgClem 140:3  Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
Psal VulgClem 140:4  Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
Psal VulgClem 140:5  Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
Psal VulgClem 140:6  absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
Psal VulgClem 140:7  Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Psal VulgClem 140:8  Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
Psal VulgClem 140:9  Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
Psal VulgClem 140:10  Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.
Chapter 141
Psal VulgClem 141:1  Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
Psal VulgClem 141:2  Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Psal VulgClem 141:3  Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
Psal VulgClem 141:4  in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Psal VulgClem 141:5  Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Psal VulgClem 141:6  Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Psal VulgClem 141:7  Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
Psal VulgClem 141:8  Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Chapter 142
Psal VulgClem 142:1  Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.
Psal VulgClem 142:2  Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Psal VulgClem 142:3  Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
Psal VulgClem 142:4  Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.
Psal VulgClem 142:5  Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
Psal VulgClem 142:6  Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Psal VulgClem 142:7  Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
Psal VulgClem 142:8  Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Psal VulgClem 142:9  Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.
Psal VulgClem 142:10  Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Psal VulgClem 142:11  Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
Psal VulgClem 142:12  et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Chapter 143
Psal VulgClem 143:1  Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Psal VulgClem 143:2  Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
Psal VulgClem 143:3  Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
Psal VulgClem 143:4  Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.
Psal VulgClem 143:5  Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
Psal VulgClem 143:6  Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Psal VulgClem 143:7  Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
Psal VulgClem 143:8  quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Psal VulgClem 143:9  Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
Psal VulgClem 143:10  Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
Psal VulgClem 143:11  eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Psal VulgClem 143:12  Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
Psal VulgClem 143:13  Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;
Psal VulgClem 143:14  boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
Psal VulgClem 143:15  Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
Chapter 144
Psal VulgClem 144:1  Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 144:2  Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgClem 144:3  Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
Psal VulgClem 144:4  Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
Psal VulgClem 144:5  Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
Psal VulgClem 144:6  Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
Psal VulgClem 144:7  Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
Psal VulgClem 144:8  Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.
Psal VulgClem 144:9  Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
Psal VulgClem 144:10  Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
Psal VulgClem 144:11  Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :
Psal VulgClem 144:12  ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Psal VulgClem 144:13  Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgClem 144:14  Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
Psal VulgClem 144:15  Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Psal VulgClem 144:16  Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Psal VulgClem 144:17  Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgClem 144:18  Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
Psal VulgClem 144:19  Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Psal VulgClem 144:20  Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
Psal VulgClem 144:21  Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
Chapter 145
Psal VulgClem 145:2  Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
Psal VulgClem 145:4  Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Psal VulgClem 145:5  Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
Psal VulgClem 145:6  qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
Psal VulgClem 145:7  Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
Psal VulgClem 145:8  Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
Psal VulgClem 145:9  Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
Psal VulgClem 145:10  Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Chapter 146
Psal VulgClem 146:1  Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Psal VulgClem 146:2  Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
Psal VulgClem 146:3  qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
Psal VulgClem 146:4  qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
Psal VulgClem 146:5  Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.
Psal VulgClem 146:6  Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
Psal VulgClem 146:7  Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
Psal VulgClem 146:8  Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ;
Psal VulgClem 146:9  qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
Psal VulgClem 146:10  Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Psal VulgClem 146:11  Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
Chapter 147
Psal VulgClem 147:1  Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
Psal VulgClem 147:2  Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.
Psal VulgClem 147:3  Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
Psal VulgClem 147:4  Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.
Psal VulgClem 147:5  Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.
Psal VulgClem 147:6  Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
Psal VulgClem 147:7  Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Psal VulgClem 147:8  Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Psal VulgClem 147:9  Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
Chapter 148
Psal VulgClem 148:1  Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.
Psal VulgClem 148:2  Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
Psal VulgClem 148:3  Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
Psal VulgClem 148:4  Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
Psal VulgClem 148:5  laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgClem 148:6  Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.
Psal VulgClem 148:7  Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
Psal VulgClem 148:8  ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;
Psal VulgClem 148:9  montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
Psal VulgClem 148:10  bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;
Psal VulgClem 148:11  reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ;
Psal VulgClem 148:12  juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :
Psal VulgClem 148:14  Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Chapter 149
Psal VulgClem 149:1  Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
Psal VulgClem 149:2  Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
Psal VulgClem 149:3  Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.
Psal VulgClem 149:4  Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
Psal VulgClem 149:5  Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis.
Psal VulgClem 149:6  Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :
Psal VulgClem 149:7  ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
Psal VulgClem 149:8  ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
Psal VulgClem 149:9  ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
Chapter 150
Psal VulgClem 150:1  Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Psal VulgClem 150:2  Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Psal VulgClem 150:3  Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
Psal VulgClem 150:4  Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
Psal VulgClem 150:5  Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.