Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
Chapter 1
Psal VulgHetz 1:1  Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit:
Psal VulgHetz 1:2  Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Psal VulgHetz 1:3  Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur.
Psal VulgHetz 1:4  Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ.
Psal VulgHetz 1:5  Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
Psal VulgHetz 1:6  Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.
Chapter 2
Psal VulgHetz 2:1  Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
Psal VulgHetz 2:2  Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
Psal VulgHetz 2:3  Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
Psal VulgHetz 2:4  Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
Psal VulgHetz 2:5  Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psal VulgHetz 2:6  Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.
Psal VulgHetz 2:7  Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Psal VulgHetz 2:8  Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Psal VulgHetz 2:9  Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Psal VulgHetz 2:10  Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
Psal VulgHetz 2:11  Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
Psal VulgHetz 2:12  Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
Psal VulgHetz 2:13  Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
Chapter 3
Psal VulgHetz 3:1  Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.
Psal VulgHetz 3:2  Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
Psal VulgHetz 3:3  Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.
Psal VulgHetz 3:4  Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Psal VulgHetz 3:5  Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
Psal VulgHetz 3:6  Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.
Psal VulgHetz 3:7  Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.
Psal VulgHetz 3:8  Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
Psal VulgHetz 3:9  Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.
Chapter 4
Psal VulgHetz 4:2  Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiæ meæ: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Psal VulgHetz 4:3  Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Psal VulgHetz 4:4  Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Psal VulgHetz 4:5  Irascimini, et nolite peccare: quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Psal VulgHetz 4:6  Sacrificate sacrificium iustitiæ, et sperate in Domino. multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Psal VulgHetz 4:7  Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
Psal VulgHetz 4:8  A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.
Psal VulgHetz 4:10  Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.
Chapter 5
Psal VulgHetz 5:1  In finem pro ea, quæ hereditatem consequitur, Psalmus David.
Psal VulgHetz 5:2  Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum.
Psal VulgHetz 5:3  Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
Psal VulgHetz 5:4  Quoniam ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam.
Psal VulgHetz 5:5  Mane astabo tibi et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
Psal VulgHetz 5:6  Neque habitabit iuxta te malignus: neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Psal VulgHetz 5:7  Odisti omnes, qui operantur iniquitatem: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus:
Psal VulgHetz 5:8  ego autem in multitudine misericordiæ tuæ. Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Psal VulgHetz 5:9  Domine deduc me in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Psal VulgHetz 5:10  Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
Psal VulgHetz 5:11  Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te Domine.
Psal VulgHetz 5:12  Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt: et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum,
Psal VulgHetz 5:13  quoniam tu benedices iusto. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Chapter 6
Psal VulgHetz 6:1  In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.
Psal VulgHetz 6:2  Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,
Psal VulgHetz 6:3  Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea.
Psal VulgHetz 6:4  Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo?
Psal VulgHetz 6:5  Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam,
Psal VulgHetz 6:6  Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
Psal VulgHetz 6:7  Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
Psal VulgHetz 6:8  Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Psal VulgHetz 6:9  Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psal VulgHetz 6:10  Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
Psal VulgHetz 6:11  Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.
Chapter 7
Psal VulgHetz 7:1  Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini.
Psal VulgHetz 7:2  Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.
Psal VulgHetz 7:3  Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Psal VulgHetz 7:4  Domine Deus meus si feci istud, si est iniquitas in manibus meis:
Psal VulgHetz 7:5  Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Psal VulgHetz 7:6  Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Psal VulgHetz 7:7  Exurge Domine in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti:
Psal VulgHetz 7:8  et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere:
Psal VulgHetz 7:9  Dominus iudicat populos. Iudica me Domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
Psal VulgHetz 7:10  Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus. Iustum
Psal VulgHetz 7:11  adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
Psal VulgHetz 7:12  Deus iudex iustus, fortis, et patiens: numquid irascitur per singulos dies?
Psal VulgHetz 7:13  Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum.
Psal VulgHetz 7:14  Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
Psal VulgHetz 7:15  Ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Psal VulgHetz 7:16  Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam fecit.
Psal VulgHetz 7:17  Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
Psal VulgHetz 7:18  Confitebor Domino secundum iustitiam eius: et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 8
Psal VulgHetz 8:2  Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
Psal VulgHetz 8:3  Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Psal VulgHetz 8:4  Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
Psal VulgHetz 8:5  Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Psal VulgHetz 8:6  Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
Psal VulgHetz 8:8  Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Psal VulgHetz 8:9  Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
Psal VulgHetz 8:10  Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Chapter 9
Psal VulgHetz 9:2  Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Psal VulgHetz 9:3  Lætabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime,
Psal VulgHetz 9:4  In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Psal VulgHetz 9:5  Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam.
Psal VulgHetz 9:6  Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 9:7  Inimici defecerunt frameæ in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu:
Psal VulgHetz 9:8  et Dominus in æternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum:
Psal VulgHetz 9:9  et ipse iudicabit orbem terræ in æquitate, iudicabit populos in iustitia.
Psal VulgHetz 9:10  Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Psal VulgHetz 9:11  Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine.
Psal VulgHetz 9:12  Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius:
Psal VulgHetz 9:13  Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum.
Psal VulgHetz 9:14  Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis.
Psal VulgHetz 9:15  Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
Psal VulgHetz 9:16  Exultabo in salutari tuo: infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Psal VulgHetz 9:17  Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Psal VulgHetz 9:18  Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum.
Psal VulgHetz 9:19  Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.
Psal VulgHetz 9:20  Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo:
Psal VulgHetz 9:21  Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt.
Psal VulgHetz 9:22  Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Psal VulgHetz 9:23  Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Psal VulgHetz 9:24  Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur.
Psal VulgHetz 9:25  Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
Psal VulgHetz 9:26  Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
Psal VulgHetz 9:27  Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Psal VulgHetz 9:28  Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
Psal VulgHetz 9:29  Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Psal VulgHetz 9:30  Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
Psal VulgHetz 9:31  In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Psal VulgHetz 9:32  Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
Psal VulgHetz 9:33  Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
Psal VulgHetz 9:34  Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
Psal VulgHetz 9:35  Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
Psal VulgHetz 9:36  Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur.
Psal VulgHetz 9:37  Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius.
Psal VulgHetz 9:38  Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua.
Psal VulgHetz 9:39  Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Chapter 10
Psal VulgHetz 10:2  In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
Psal VulgHetz 10:3  Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
Psal VulgHetz 10:4  Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?
Psal VulgHetz 10:5  Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.
Psal VulgHetz 10:6  Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Psal VulgHetz 10:7  Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Psal VulgHetz 10:8  Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.
Chapter 11
Psal VulgHetz 11:2  Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
Psal VulgHetz 11:3  Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Psal VulgHetz 11:4  Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Psal VulgHetz 11:5  Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?
Psal VulgHetz 11:6  Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo.
Psal VulgHetz 11:7  Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum.
Psal VulgHetz 11:8  Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione hac in æternum.
Psal VulgHetz 11:9  In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Chapter 12
Psal VulgHetz 12:1  In finem, Psalmus David. Usquequo Domine oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?
Psal VulgHetz 12:2  Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Psal VulgHetz 12:4  respice, et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte:
Psal VulgHetz 12:5  ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero:
Psal VulgHetz 12:6  ego autem in misericordia tua speravi. Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 13
Psal VulgHetz 13:1  In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgHetz 13:2  Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgHetz 13:3  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
Psal VulgHetz 13:4  Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Psal VulgHetz 13:5  Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Psal VulgHetz 13:6  Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
Psal VulgHetz 13:7  Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.
Chapter 14
Psal VulgHetz 14:1  Psalmus David. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Psal VulgHetz 14:2  Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam:
Psal VulgHetz 14:3  Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua: Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Psal VulgHetz 14:4  Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat: Qui iurat proximo suo, et non decipit,
Psal VulgHetz 14:5  qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Chapter 15
Psal VulgHetz 15:1  Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me Domine, quoniam speravi in te.
Psal VulgHetz 15:2  Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Psal VulgHetz 15:3  Sanctis, qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Psal VulgHetz 15:4  Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Psal VulgHetz 15:5  Dominus pars hereditatis meæ, et calicis mei: tu es, qui restitues hereditatem meam mihi.
Psal VulgHetz 15:6  Funes ceciderunt mihi in præclaris: etenim hereditas mea præclara est mihi.
Psal VulgHetz 15:7  Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Psal VulgHetz 15:8  Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Psal VulgHetz 15:9  Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe.
Psal VulgHetz 15:10  Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Chapter 16
Psal VulgHetz 16:1  Oratio David. Exaudi Domine iustitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Psal VulgHetz 16:2  De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant æquitates.
Psal VulgHetz 16:3  Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Psal VulgHetz 16:4  Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
Psal VulgHetz 16:5  Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
Psal VulgHetz 16:6  Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Psal VulgHetz 16:7  Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
Psal VulgHetz 16:8  A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me:
Psal VulgHetz 16:9  a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt,
Psal VulgHetz 16:10  adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Psal VulgHetz 16:11  Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
Psal VulgHetz 16:12  Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Psal VulgHetz 16:13  Exurge Domine, præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam
Psal VulgHetz 16:14  ab inimicis manus tuæ. Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Psal VulgHetz 16:15  Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Chapter 17
Psal VulgHetz 17:1  In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit:
Psal VulgHetz 17:3  Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Psal VulgHetz 17:4  Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
Psal VulgHetz 17:5  Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Psal VulgHetz 17:6  Dolores inferni circumdederunt me: præoccupaverunt me laquei mortis.
Psal VulgHetz 17:7  In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius.
Psal VulgHetz 17:8  Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sun, quoniam iratus est eis.
Psal VulgHetz 17:9  Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit: carbones succensi sunt ab eo.
Psal VulgHetz 17:10  Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
Psal VulgHetz 17:11  Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.
Psal VulgHetz 17:12  Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Psal VulgHetz 17:13  Præ fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
Psal VulgHetz 17:14  Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
Psal VulgHetz 17:15  Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Psal VulgHetz 17:16  Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: Ab increpatione tua Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
Psal VulgHetz 17:17  Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis.
Psal VulgHetz 17:18  Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me.
Psal VulgHetz 17:19  Prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus.
Psal VulgHetz 17:20  Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me.
Psal VulgHetz 17:21  Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:
Psal VulgHetz 17:22  Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.
Psal VulgHetz 17:23  Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me.
Psal VulgHetz 17:24  Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea.
Psal VulgHetz 17:25  Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
Psal VulgHetz 17:26  Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris:
Psal VulgHetz 17:27  et cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
Psal VulgHetz 17:28  Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis.
Psal VulgHetz 17:29  Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas.
Psal VulgHetz 17:30  Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.
Psal VulgHetz 17:31  Deus meus impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
Psal VulgHetz 17:32  Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?
Psal VulgHetz 17:33  Deus qui præcinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam.
Psal VulgHetz 17:34  Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me.
Psal VulgHetz 17:35  Qui docet manus meas ad prælium: et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea.
Psal VulgHetz 17:36  Et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me: Et disciplina tua correxit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit.
Psal VulgHetz 17:37  Dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata vestigia mea:
Psal VulgHetz 17:38  Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant.
Psal VulgHetz 17:39  Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos.
Psal VulgHetz 17:40  Et præcinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me.
Psal VulgHetz 17:41  Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
Psal VulgHetz 17:42  Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum: nec exaudivit eos.
Psal VulgHetz 17:43  Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
Psal VulgHetz 17:44  Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium.
Psal VulgHetz 17:45  Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi.
Psal VulgHetz 17:46  Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Psal VulgHetz 17:47  Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
Psal VulgHetz 17:48  Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.
Psal VulgHetz 17:49  Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a viro iniquo eripies me.
Psal VulgHetz 17:50  Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: et nomini tuo psalmum dicam,
Psal VulgHetz 17:51  Magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in sæculum.
Chapter 18
Psal VulgHetz 18:2  Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annunciat firmamentum.
Psal VulgHetz 18:3  Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Psal VulgHetz 18:4  Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Psal VulgHetz 18:5  In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum.
Psal VulgHetz 18:6  In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: Exultavit ut gigas ad currendam viam,
Psal VulgHetz 18:7  a summo cælo egressio eius: Et occursus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius.
Psal VulgHetz 18:8  Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Psal VulgHetz 18:9  Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: præceptum Domini lucidum; illuminans oculos.
Psal VulgHetz 18:10  Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
Psal VulgHetz 18:11  Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Psal VulgHetz 18:12  Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa.
Psal VulgHetz 18:13  Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me:
Psal VulgHetz 18:14  et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
Psal VulgHetz 18:15  Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus, et redemptor meus.
Chapter 19
Psal VulgHetz 19:2  Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
Psal VulgHetz 19:3  Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Psal VulgHetz 19:4  Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
Psal VulgHetz 19:5  Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Psal VulgHetz 19:6  Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Psal VulgHetz 19:7  Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.
Psal VulgHetz 19:8  Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Psal VulgHetz 19:9  Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
Psal VulgHetz 19:10  Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
Chapter 20
Psal VulgHetz 20:2  Domine in virtute tua lætabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer.
Psal VulgHetz 20:3  Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
Psal VulgHetz 20:4  Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Psal VulgHetz 20:5  Vitam petiit a te: et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 20:6  Magna est gloria eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum.
Psal VulgHetz 20:7  Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi: lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Psal VulgHetz 20:8  Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Psal VulgHetz 20:9  Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt.
Psal VulgHetz 20:10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Psal VulgHetz 20:11  Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum.
Psal VulgHetz 20:12  Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire.
Psal VulgHetz 20:13  Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Psal VulgHetz 20:14  Exaltare Domine in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Chapter 21
Psal VulgHetz 21:1  In finem pro susceptione matutina, Psalmus David.
Psal VulgHetz 21:2  Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Psal VulgHetz 21:3  Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Psal VulgHetz 21:5  In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
Psal VulgHetz 21:6  Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
Psal VulgHetz 21:7  Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.
Psal VulgHetz 21:8  Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Psal VulgHetz 21:9  Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Psal VulgHetz 21:10  Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.
Psal VulgHetz 21:11  In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,
Psal VulgHetz 21:12  ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.
Psal VulgHetz 21:13  Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
Psal VulgHetz 21:14  Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Psal VulgHetz 21:15  Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Psal VulgHetz 21:16  Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Psal VulgHetz 21:17  Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:
Psal VulgHetz 21:18  dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:
Psal VulgHetz 21:19  diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Psal VulgHetz 21:20  Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
Psal VulgHetz 21:21  Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:
Psal VulgHetz 21:22  Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Psal VulgHetz 21:23  Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
Psal VulgHetz 21:24  Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:
Psal VulgHetz 21:25  Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Psal VulgHetz 21:26  Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Psal VulgHetz 21:27  Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 21:28  Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.
Psal VulgHetz 21:29  Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.
Psal VulgHetz 21:30  Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
Psal VulgHetz 21:31  Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
Psal VulgHetz 21:32  Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Chapter 22
Psal VulgHetz 22:1  Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
Psal VulgHetz 22:2  in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me:
Psal VulgHetz 22:3  animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustitiæ, propter nomen suum.
Psal VulgHetz 22:4  Nam, et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus: ipsa me consolata sunt.
Psal VulgHetz 22:5  Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos, qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians quam præclarus est!
Psal VulgHetz 22:6  Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ: et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
Chapter 23
Psal VulgHetz 23:1  Prima sabbati, Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo.
Psal VulgHetz 23:2  Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina præparavit eum.
Psal VulgHetz 23:3  Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?
Psal VulgHetz 23:4  Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.
Psal VulgHetz 23:5  Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
Psal VulgHetz 23:6  Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob.
Psal VulgHetz 23:7  Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit rex gloriæ.
Psal VulgHetz 23:8  Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio.
Psal VulgHetz 23:9  Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit rex gloriæ.
Psal VulgHetz 23:10  Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Chapter 24
Psal VulgHetz 24:1  In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:
Psal VulgHetz 24:3  Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
Psal VulgHetz 24:4  Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Psal VulgHetz 24:5  Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Psal VulgHetz 24:6  Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.
Psal VulgHetz 24:7  Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
Psal VulgHetz 24:8  Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Psal VulgHetz 24:9  Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
Psal VulgHetz 24:10  Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
Psal VulgHetz 24:11  Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Psal VulgHetz 24:12  Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
Psal VulgHetz 24:13  Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
Psal VulgHetz 24:14  Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psal VulgHetz 24:15  Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Psal VulgHetz 24:16  Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Psal VulgHetz 24:17  Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.
Psal VulgHetz 24:18  Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Psal VulgHetz 24:19  Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
Psal VulgHetz 24:20  Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
Psal VulgHetz 24:21  Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.
Psal VulgHetz 24:22  Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Chapter 25
Psal VulgHetz 25:1  In finem, Psalmus David. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor.
Psal VulgHetz 25:2  Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
Psal VulgHetz 25:3  Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
Psal VulgHetz 25:4  Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
Psal VulgHetz 25:5  Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.
Psal VulgHetz 25:6  Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum Domine:
Psal VulgHetz 25:7  Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Psal VulgHetz 25:8  Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
Psal VulgHetz 25:9  Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
Psal VulgHetz 25:10  In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Psal VulgHetz 25:11  Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.
Psal VulgHetz 25:12  Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te Domine.
Chapter 26
Psal VulgHetz 26:1  Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?
Psal VulgHetz 26:2  Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Psal VulgHetz 26:3  Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
Psal VulgHetz 26:4  Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius.
Psal VulgHetz 26:5  Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Psal VulgHetz 26:6  In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
Psal VulgHetz 26:7  Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
Psal VulgHetz 26:8  Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram.
Psal VulgHetz 26:9  Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus.
Psal VulgHetz 26:10  Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
Psal VulgHetz 26:11  Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Psal VulgHetz 26:12  Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Psal VulgHetz 26:14  Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Chapter 27
Psal VulgHetz 27:1  Psalmus ipsi David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Psal VulgHetz 27:2  Exaudi Domine vocem deprecationis meæ dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Psal VulgHetz 27:3  Ne simul trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Psal VulgHetz 27:4  Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
Psal VulgHetz 27:5  Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non ædificabis eos.
Psal VulgHetz 27:6  Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Psal VulgHetz 27:7  Dominus adiutor meus, et protector meus: in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
Psal VulgHetz 27:8  Dominus fortitudo plebis suæ: et protector salvationum christi sui est.
Psal VulgHetz 27:9  Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuæ: et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Chapter 28
Psal VulgHetz 28:1  Psalmus David, In consummatione tabernaculi. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum:
Psal VulgHetz 28:2  Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: adorate Dominum in atrio sancto eius.
Psal VulgHetz 28:3  Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
Psal VulgHetz 28:4  Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.
Psal VulgHetz 28:5  Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani:
Psal VulgHetz 28:6  Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Psal VulgHetz 28:8  vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.
Psal VulgHetz 28:9  Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam.
Psal VulgHetz 28:10  Dominus diluvium inhabitare facit: et sedebit Dominus rex in æternum.
Psal VulgHetz 28:11  Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.
Chapter 29
Psal VulgHetz 29:2  Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
Psal VulgHetz 29:4  Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
Psal VulgHetz 29:5  Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Psal VulgHetz 29:6  Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum lætitia.
Psal VulgHetz 29:7  Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.
Psal VulgHetz 29:8  Domine in voluntate tua, præstitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Psal VulgHetz 29:9  Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
Psal VulgHetz 29:10  Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
Psal VulgHetz 29:11  Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
Psal VulgHetz 29:12  Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:
Psal VulgHetz 29:13  Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in æternum confitebor tibi.
Chapter 30
Psal VulgHetz 30:2  In te Domine speravi non confundar in æternum: in iustitia tua libera me.
Psal VulgHetz 30:3  Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, ut salvum me facias.
Psal VulgHetz 30:4  Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
Psal VulgHetz 30:5  Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus.
Psal VulgHetz 30:6  In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis.
Psal VulgHetz 30:7  Odisti observantes vanitates, supervacue. Ego autem in Domino speravi:
Psal VulgHetz 30:8  exultabo, et lætabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.
Psal VulgHetz 30:9  Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
Psal VulgHetz 30:10  Miserere mei Domine quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus:
Psal VulgHetz 30:11  Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.
Psal VulgHetz 30:12  Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde: et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me:
Psal VulgHetz 30:13  oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum:
Psal VulgHetz 30:14  quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
Psal VulgHetz 30:15  Ego autem in te speravi Domine: dixi: Deus meus es tu:
Psal VulgHetz 30:16  in manibus tuis sortes meæ. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Psal VulgHetz 30:17  Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua:
Psal VulgHetz 30:18  Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum:
Psal VulgHetz 30:19  muta fiant labia dolosa. Quæ loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Psal VulgHetz 30:20  Quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Psal VulgHetz 30:21  Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.
Psal VulgHetz 30:22  Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Psal VulgHetz 30:23  Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
Psal VulgHetz 30:24  Diligite Dominum omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Psal VulgHetz 30:25  Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Chapter 31
Psal VulgHetz 31:1  Ipsi David intellectus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
Psal VulgHetz 31:2  Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
Psal VulgHetz 31:3  Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Psal VulgHetz 31:4  Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Psal VulgHetz 31:5  Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
Psal VulgHetz 31:6  Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Psal VulgHetz 31:7  Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me.
Psal VulgHetz 31:8  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
Psal VulgHetz 31:9  Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Psal VulgHetz 31:10  Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Psal VulgHetz 31:11  Lætamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.
Chapter 32
Psal VulgHetz 32:1  Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
Psal VulgHetz 32:2  Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Psal VulgHetz 32:3  Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
Psal VulgHetz 32:4  Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
Psal VulgHetz 32:5  Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
Psal VulgHetz 32:6  Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Psal VulgHetz 32:7  Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Psal VulgHetz 32:8  Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Psal VulgHetz 32:9  Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgHetz 32:10  Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Psal VulgHetz 32:11  Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Psal VulgHetz 32:12  Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Psal VulgHetz 32:13  De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
Psal VulgHetz 32:14  De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
Psal VulgHetz 32:15  Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
Psal VulgHetz 32:16  Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Psal VulgHetz 32:17  Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Psal VulgHetz 32:18  Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Psal VulgHetz 32:19  Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Psal VulgHetz 32:20  Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
Psal VulgHetz 32:21  Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
Psal VulgHetz 32:22  Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
Chapter 33
Psal VulgHetz 33:1  Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit.
Psal VulgHetz 33:2  Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo.
Psal VulgHetz 33:3  In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.
Psal VulgHetz 33:4  Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum.
Psal VulgHetz 33:5  Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Psal VulgHetz 33:6  Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur.
Psal VulgHetz 33:7  Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Psal VulgHetz 33:8  Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.
Psal VulgHetz 33:9  Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.
Psal VulgHetz 33:10  Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
Psal VulgHetz 33:11  Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Psal VulgHetz 33:12  Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
Psal VulgHetz 33:13  Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos?
Psal VulgHetz 33:14  Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.
Psal VulgHetz 33:15  Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam.
Psal VulgHetz 33:16  Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum.
Psal VulgHetz 33:17  Vultus autem Domini super facientes mala: ut perdat de terra memoriam eorum.
Psal VulgHetz 33:18  Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Psal VulgHetz 33:19  Iuxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.
Psal VulgHetz 33:20  Multæ tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Psal VulgHetz 33:21  Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
Psal VulgHetz 33:22  Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent.
Psal VulgHetz 33:23  Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Chapter 34
Psal VulgHetz 34:1  Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
Psal VulgHetz 34:2  Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
Psal VulgHetz 34:3  Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
Psal VulgHetz 34:4  Confundantur et revereantur, quærentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
Psal VulgHetz 34:5  Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Psal VulgHetz 34:6  Fiat via illorum tenebræ et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Psal VulgHetz 34:7  Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Psal VulgHetz 34:8  Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
Psal VulgHetz 34:9  Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
Psal VulgHetz 34:10  Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psal VulgHetz 34:11  Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
Psal VulgHetz 34:12  Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animæ meæ.
Psal VulgHetz 34:13  Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
Psal VulgHetz 34:14  Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Psal VulgHetz 34:15  Et adversum me lætati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Psal VulgHetz 34:16  Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
Psal VulgHetz 34:17  Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Psal VulgHetz 34:18  Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
Psal VulgHetz 34:19  Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Psal VulgHetz 34:20  Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Psal VulgHetz 34:21  Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
Psal VulgHetz 34:22  Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
Psal VulgHetz 34:23  Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Psal VulgHetz 34:24  Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Psal VulgHetz 34:25  Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: nec dicant: Devoravimus eum.
Psal VulgHetz 34:26  Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
Psal VulgHetz 34:27  Exultent et lætentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
Psal VulgHetz 34:28  Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
Chapter 35
Psal VulgHetz 35:2  Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
Psal VulgHetz 35:3  Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
Psal VulgHetz 35:4  Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
Psal VulgHetz 35:5  Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
Psal VulgHetz 35:6  Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
Psal VulgHetz 35:7  Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
Psal VulgHetz 35:8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Psal VulgHetz 35:9  Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Psal VulgHetz 35:10  Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
Psal VulgHetz 35:11  Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Psal VulgHetz 35:12  Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
Psal VulgHetz 35:13  Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Chapter 36
Psal VulgHetz 36:1  Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
Psal VulgHetz 36:2  Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Psal VulgHetz 36:3  Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
Psal VulgHetz 36:4  Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.
Psal VulgHetz 36:5  Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
Psal VulgHetz 36:6  Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:
Psal VulgHetz 36:7  subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.
Psal VulgHetz 36:8  Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.
Psal VulgHetz 36:9  Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.
Psal VulgHetz 36:10  Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies.
Psal VulgHetz 36:11  Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Psal VulgHetz 36:12  Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
Psal VulgHetz 36:13  Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
Psal VulgHetz 36:14  Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
Psal VulgHetz 36:15  Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
Psal VulgHetz 36:16  Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
Psal VulgHetz 36:17  Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
Psal VulgHetz 36:18  Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit.
Psal VulgHetz 36:19  Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
Psal VulgHetz 36:20  quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.
Psal VulgHetz 36:21  Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet.
Psal VulgHetz 36:22  Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
Psal VulgHetz 36:23  Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
Psal VulgHetz 36:24  Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
Psal VulgHetz 36:25  Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.
Psal VulgHetz 36:26  Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.
Psal VulgHetz 36:27  Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 36:28  Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.
Psal VulgHetz 36:29  Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Psal VulgHetz 36:30  Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
Psal VulgHetz 36:31  Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
Psal VulgHetz 36:32  Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum.
Psal VulgHetz 36:33  Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
Psal VulgHetz 36:34  Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.
Psal VulgHetz 36:35  Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
Psal VulgHetz 36:36  Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.
Psal VulgHetz 36:37  Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
Psal VulgHetz 36:38  Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt.
Psal VulgHetz 36:39  Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
Psal VulgHetz 36:40  Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.
Chapter 37
Psal VulgHetz 37:2  Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Psal VulgHetz 37:3  Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
Psal VulgHetz 37:4  Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Psal VulgHetz 37:5  Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Psal VulgHetz 37:6  Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
Psal VulgHetz 37:7  Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
Psal VulgHetz 37:8  Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
Psal VulgHetz 37:9  Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
Psal VulgHetz 37:10  Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
Psal VulgHetz 37:11  Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Psal VulgHetz 37:12  Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Psal VulgHetz 37:13  Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
Psal VulgHetz 37:14  Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
Psal VulgHetz 37:15  Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
Psal VulgHetz 37:16  Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus.
Psal VulgHetz 37:17  Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Psal VulgHetz 37:18  Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
Psal VulgHetz 37:19  Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo.
Psal VulgHetz 37:20  Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Psal VulgHetz 37:21  Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
Psal VulgHetz 37:22  Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
Psal VulgHetz 37:23  Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Chapter 38
Psal VulgHetz 38:2  Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
Psal VulgHetz 38:3  Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
Psal VulgHetz 38:4  Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.
Psal VulgHetz 38:5  Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.
Psal VulgHetz 38:6  Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psal VulgHetz 38:7  Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.
Psal VulgHetz 38:8  Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
Psal VulgHetz 38:9  Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
Psal VulgHetz 38:10  Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:
Psal VulgHetz 38:12  A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Psal VulgHetz 38:13  Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
Psal VulgHetz 38:14  Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.
Chapter 39
Psal VulgHetz 39:3  Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
Psal VulgHetz 39:4  Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
Psal VulgHetz 39:5  Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Psal VulgHetz 39:6  Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
Psal VulgHetz 39:7  Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
Psal VulgHetz 39:8  tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
Psal VulgHetz 39:9  ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Psal VulgHetz 39:10  Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
Psal VulgHetz 39:11  Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
Psal VulgHetz 39:12  Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Psal VulgHetz 39:13  Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
Psal VulgHetz 39:14  Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
Psal VulgHetz 39:15  Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
Psal VulgHetz 39:16  Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Psal VulgHetz 39:17  Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgHetz 39:18  Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.
Chapter 40
Psal VulgHetz 40:2  Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Psal VulgHetz 40:3  Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
Psal VulgHetz 40:4  Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
Psal VulgHetz 40:5  Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
Psal VulgHetz 40:6  Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
Psal VulgHetz 40:7  Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
Psal VulgHetz 40:8  in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
Psal VulgHetz 40:9  Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
Psal VulgHetz 40:10  Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Psal VulgHetz 40:11  Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
Psal VulgHetz 40:12  In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Psal VulgHetz 40:13  Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
Psal VulgHetz 40:14  Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.
Chapter 41
Psal VulgHetz 41:2  Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus.
Psal VulgHetz 41:3  Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
Psal VulgHetz 41:4  Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Psal VulgHetz 41:5  Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei: In voce exultationis, et confessionis: sonus epulantis.
Psal VulgHetz 41:6  Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei,
Psal VulgHetz 41:7  et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico.
Psal VulgHetz 41:8  Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Psal VulgHetz 41:9  In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius. Apud me oratio Deo vitæ meæ,
Psal VulgHetz 41:10  dicam Deo: Susceptor meus es, Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
Psal VulgHetz 41:11  Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei: Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Psal VulgHetz 41:12  quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 42
Psal VulgHetz 42:1  Psalmus David. Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo, et doloso erue me.
Psal VulgHetz 42:2  Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Psal VulgHetz 42:3  Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Psal VulgHetz 42:4  Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam. Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus:
Psal VulgHetz 42:5  quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 43
Psal VulgHetz 43:2  Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis.
Psal VulgHetz 43:3  Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:
Psal VulgHetz 43:4  Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis.
Psal VulgHetz 43:5  Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob.
Psal VulgHetz 43:6  In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Psal VulgHetz 43:7  Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
Psal VulgHetz 43:8  Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
Psal VulgHetz 43:9  In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
Psal VulgHetz 43:10  Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
Psal VulgHetz 43:11  Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
Psal VulgHetz 43:12  Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
Psal VulgHetz 43:13  Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Psal VulgHetz 43:14  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
Psal VulgHetz 43:15  Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis.
Psal VulgHetz 43:16  Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me.
Psal VulgHetz 43:17  A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis.
Psal VulgHetz 43:18  Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
Psal VulgHetz 43:19  Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:
Psal VulgHetz 43:20  Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
Psal VulgHetz 43:21  Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
Psal VulgHetz 43:22  Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.
Psal VulgHetz 43:23  Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem.
Psal VulgHetz 43:24  Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
Psal VulgHetz 43:25  Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
Psal VulgHetz 43:26  Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.
Chapter 44
Psal VulgHetz 44:1  In finem, pro iis, qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto.
Psal VulgHetz 44:2  Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis.
Psal VulgHetz 44:3  Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.
Psal VulgHetz 44:4  Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime,
Psal VulgHetz 44:5  Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, Propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.
Psal VulgHetz 44:6  Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
Psal VulgHetz 44:7  Sedes tua Deus in sæculum sæculi: virga directionis virga regni tui.
Psal VulgHetz 44:8  Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis.
Psal VulgHetz 44:9  Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te
Psal VulgHetz 44:10  filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate.
Psal VulgHetz 44:11  Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Psal VulgHetz 44:12  Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Psal VulgHetz 44:13  Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
Psal VulgHetz 44:14  Omnis gloria eius filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis
Psal VulgHetz 44:15  circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proximæ eius afferentur tibi.
Psal VulgHetz 44:16  Afferentur in lætitia et exultatione: adducentur in templum regis.
Psal VulgHetz 44:17  Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Psal VulgHetz 44:18  Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum: et in sæculum sæculi.
Chapter 45
Psal VulgHetz 45:2  Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
Psal VulgHetz 45:3  Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Psal VulgHetz 45:4  Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
Psal VulgHetz 45:5  Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Psal VulgHetz 45:6  Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Psal VulgHetz 45:7  Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Psal VulgHetz 45:8  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Psal VulgHetz 45:9  Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram:
Psal VulgHetz 45:10  auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
Psal VulgHetz 45:11  Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Psal VulgHetz 45:12  Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Chapter 46
Psal VulgHetz 46:2  Omnes Gentes plaudite manibus: iubilate Deo in voce exultationis.
Psal VulgHetz 46:3  Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram.
Psal VulgHetz 46:4  Subiecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris.
Psal VulgHetz 46:5  Elegit nobis hereditatem suam: speciem Iacob, quam dilexit.
Psal VulgHetz 46:6  Ascendit Deus in iubilo: et Dominus in voce tubæ.
Psal VulgHetz 46:7  Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite.
Psal VulgHetz 46:8  Quoniam Rex omnis terræ Deus: psallite sapienter.
Psal VulgHetz 46:9  Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.
Psal VulgHetz 46:10  Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terræ, vehementer elevati sunt.
Chapter 47
Psal VulgHetz 47:2  Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
Psal VulgHetz 47:3  Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
Psal VulgHetz 47:4  Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
Psal VulgHetz 47:5  Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum.
Psal VulgHetz 47:6  Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
Psal VulgHetz 47:7  tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
Psal VulgHetz 47:9  Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
Psal VulgHetz 47:10  Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
Psal VulgHetz 47:11  Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua.
Psal VulgHetz 47:12  Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine.
Psal VulgHetz 47:13  Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
Psal VulgHetz 47:14  Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
Psal VulgHetz 47:15  Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.
Chapter 48
Psal VulgHetz 48:2  Audite hæc omnes Gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem:
Psal VulgHetz 48:3  Quique terrigenæ, et filii hominum: simul in unum dives et pauper.
Psal VulgHetz 48:4  Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam.
Psal VulgHetz 48:5  Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam.
Psal VulgHetz 48:6  Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me:
Psal VulgHetz 48:7  Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
Psal VulgHetz 48:8  Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam.
Psal VulgHetz 48:9  Et pretium redemptionis animæ suæ: et laborabit in æternum,
Psal VulgHetz 48:11  Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens, et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas:
Psal VulgHetz 48:12  et sepulchra eorum domus illorum in æternum. Tabernacula eorum in progenie, et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.
Psal VulgHetz 48:13  Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Psal VulgHetz 48:14  Hæc via illorum scandalum ipsis: et postea in ore suo complacebunt.
Psal VulgHetz 48:15  Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Psal VulgHetz 48:16  Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
Psal VulgHetz 48:17  Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
Psal VulgHetz 48:18  Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria eius.
Psal VulgHetz 48:19  Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Psal VulgHetz 48:20  Introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in æternum non videbit lumen.
Psal VulgHetz 48:21  Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Chapter 49
Psal VulgHetz 49:1  Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:
Psal VulgHetz 49:3  Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.
Psal VulgHetz 49:4  Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.
Psal VulgHetz 49:5  Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
Psal VulgHetz 49:6  Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
Psal VulgHetz 49:7  Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.
Psal VulgHetz 49:8  Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Psal VulgHetz 49:9  Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
Psal VulgHetz 49:10  Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.
Psal VulgHetz 49:11  Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.
Psal VulgHetz 49:12  Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.
Psal VulgHetz 49:13  Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Psal VulgHetz 49:14  Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.
Psal VulgHetz 49:15  Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
Psal VulgHetz 49:16  Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?
Psal VulgHetz 49:17  Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:
Psal VulgHetz 49:18  Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Psal VulgHetz 49:19  Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
Psal VulgHetz 49:20  Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:
Psal VulgHetz 49:21  hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Psal VulgHetz 49:22  Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Psal VulgHetz 49:23  Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.
Chapter 50
Psal VulgHetz 50:2  Cum venit ad eum Nathan Propheta, quando intravit ad Bethsabee.
Psal VulgHetz 50:3  Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Psal VulgHetz 50:4  Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Psal VulgHetz 50:5  Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Psal VulgHetz 50:6  Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Psal VulgHetz 50:7  Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Psal VulgHetz 50:8  Ecce enim veritatem dilexisti: incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Psal VulgHetz 50:9  Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psal VulgHetz 50:10  Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exultabunt ossa humiliata.
Psal VulgHetz 50:11  Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Psal VulgHetz 50:12  Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Psal VulgHetz 50:13  Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Psal VulgHetz 50:14  Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Psal VulgHetz 50:15  Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Psal VulgHetz 50:16  Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.
Psal VulgHetz 50:17  Domine, labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.
Psal VulgHetz 50:18  Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Psal VulgHetz 50:19  Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
Psal VulgHetz 50:20  Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Ierusalem.
Psal VulgHetz 50:21  Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
Chapter 51
Psal VulgHetz 51:2  Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Psal VulgHetz 51:3  Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Psal VulgHetz 51:4  Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Psal VulgHetz 51:5  Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Psal VulgHetz 51:6  Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Psal VulgHetz 51:7  Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
Psal VulgHetz 51:8  Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
Psal VulgHetz 51:9  ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.
Psal VulgHetz 51:10  Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 51:11  Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Chapter 52
Psal VulgHetz 52:1  In finem, Pro Maeleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Psal VulgHetz 52:2  Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum.
Psal VulgHetz 52:3  Deus de cælo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Psal VulgHetz 52:4  Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Psal VulgHetz 52:5  Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
Psal VulgHetz 52:6  Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Psal VulgHetz 52:7  Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.
Chapter 53
Psal VulgHetz 53:2  Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
Psal VulgHetz 53:3  Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me.
Psal VulgHetz 53:4  Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Psal VulgHetz 53:5  Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Psal VulgHetz 53:6  Ecce enim Deus adiuvat me: et Dominus susceptor est animæ meæ.
Psal VulgHetz 53:7  Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
Psal VulgHetz 53:8  Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine: quoniam bonum est:
Psal VulgHetz 53:9  Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Chapter 54
Psal VulgHetz 54:2  Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
Psal VulgHetz 54:3  intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum
Psal VulgHetz 54:4  a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Psal VulgHetz 54:5  Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
Psal VulgHetz 54:6  Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebræ:
Psal VulgHetz 54:7  Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
Psal VulgHetz 54:9  Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Psal VulgHetz 54:10  Præcipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
Psal VulgHetz 54:11  Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius,
Psal VulgHetz 54:12  et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus.
Psal VulgHetz 54:13  Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo.
Psal VulgHetz 54:15  Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Psal VulgHetz 54:16  Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: in medio eorum.
Psal VulgHetz 54:17  Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me.
Psal VulgHetz 54:18  Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam.
Psal VulgHetz 54:19  Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
Psal VulgHetz 54:20  Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum:
Psal VulgHetz 54:21  extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius,
Psal VulgHetz 54:22  divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula.
Psal VulgHetz 54:23  Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in æternum fluctuationem iusto.
Psal VulgHetz 54:24  Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine.
Chapter 55
Psal VulgHetz 55:1  In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
Psal VulgHetz 55:2  Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.
Psal VulgHetz 55:3  Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
Psal VulgHetz 55:4  Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
Psal VulgHetz 55:5  In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
Psal VulgHetz 55:6  Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
Psal VulgHetz 55:7  Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
Psal VulgHetz 55:8  pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
Psal VulgHetz 55:9  Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:
Psal VulgHetz 55:10  tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Psal VulgHetz 55:11  In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgHetz 55:12  In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.
Psal VulgHetz 55:13  Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Chapter 56
Psal VulgHetz 56:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
Psal VulgHetz 56:2  Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Psal VulgHetz 56:3  Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi.
Psal VulgHetz 56:4  Misit de cælo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam,
Psal VulgHetz 56:5  et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ: et lingua eorum gladius acutus.
Psal VulgHetz 56:6  Exaltare super cælos Deus: et in omnem terram gloria tua.
Psal VulgHetz 56:7  Laqueum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam.
Psal VulgHetz 56:8  Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam.
Psal VulgHetz 56:9  Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo.
Psal VulgHetz 56:10  Confitebor tibi in populis Domine: et psalmum dicam tibi in gentibus:
Psal VulgHetz 56:11  Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Psal VulgHetz 56:12  Exaltare super cælos Deus: et super omnem terram gloria tua.
Chapter 57
Psal VulgHetz 57:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem.
Psal VulgHetz 57:2  Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum.
Psal VulgHetz 57:3  Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestræ concinnant.
Psal VulgHetz 57:4  Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Psal VulgHetz 57:5  Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
Psal VulgHetz 57:6  Quæ non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
Psal VulgHetz 57:7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Psal VulgHetz 57:8  Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Psal VulgHetz 57:9  Sicut cera, quæ fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Psal VulgHetz 57:10  Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Psal VulgHetz 57:11  Lætabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Psal VulgHetz 57:12  Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.
Chapter 58
Psal VulgHetz 58:1  In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret.
Psal VulgHetz 58:2  Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.
Psal VulgHetz 58:3  Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
Psal VulgHetz 58:4  Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes.
Psal VulgHetz 58:5  Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi.
Psal VulgHetz 58:6  Exurge in occursum meum, et vide: et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
Psal VulgHetz 58:7  Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
Psal VulgHetz 58:8  Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Psal VulgHetz 58:9  Et tu Domine deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes.
Psal VulgHetz 58:10  Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es:
Psal VulgHetz 58:12  Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus Domine:
Psal VulgHetz 58:13  Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
Psal VulgHetz 58:14  in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob: et finium terræ.
Psal VulgHetz 58:15  Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
Psal VulgHetz 58:16  Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Psal VulgHetz 58:17  Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ.
Psal VulgHetz 58:18  Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia mea.
Chapter 59
Psal VulgHetz 59:1  In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,
Psal VulgHetz 59:2  cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
Psal VulgHetz 59:3  Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
Psal VulgHetz 59:4  Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
Psal VulgHetz 59:5  Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
Psal VulgHetz 59:6  Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
Psal VulgHetz 59:8  Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
Psal VulgHetz 59:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
Psal VulgHetz 59:10  Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
Psal VulgHetz 59:11  Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
Psal VulgHetz 59:12  Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
Psal VulgHetz 59:13  Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Psal VulgHetz 59:14  In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Chapter 60
Psal VulgHetz 60:2  Exaudi Deus deprecationem meam: intende orationi meæ.
Psal VulgHetz 60:3  A finibus terræ ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me,
Psal VulgHetz 60:4  quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
Psal VulgHetz 60:5  Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula: protegar in velamento alarum tuarum.
Psal VulgHetz 60:6  Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
Psal VulgHetz 60:7  Dies super dies regis adiicies: annos eius usque in diem generationis et generationis.
Psal VulgHetz 60:8  Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret?
Psal VulgHetz 60:9  Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi: ut reddam vota mea de die in diem.
Chapter 61
Psal VulgHetz 61:2  Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Psal VulgHetz 61:3  Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus: susceptor meus, non movebor amplius.
Psal VulgHetz 61:4  Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
Psal VulgHetz 61:5  Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Psal VulgHetz 61:6  Verumtamen Deo subiecta esto anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.
Psal VulgHetz 61:7  Quia ipse Deus meus, et salvator meus: adiutor meus, non emigrabo.
Psal VulgHetz 61:8  In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Psal VulgHetz 61:9  Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster in æternum.
Psal VulgHetz 61:10  Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Psal VulgHetz 61:11  Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
Psal VulgHetz 61:12  Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, quia potestas Dei est,
Psal VulgHetz 61:13  et tibi Domine misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Chapter 62
Psal VulgHetz 62:2  Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
Psal VulgHetz 62:3  In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Psal VulgHetz 62:4  Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Psal VulgHetz 62:5  Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Psal VulgHetz 62:6  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
Psal VulgHetz 62:7  Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
Psal VulgHetz 62:8  quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
Psal VulgHetz 62:9  adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Psal VulgHetz 62:10  Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ:
Psal VulgHetz 62:12  Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
Chapter 63
Psal VulgHetz 63:2  Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
Psal VulgHetz 63:3  Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
Psal VulgHetz 63:4  Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
Psal VulgHetz 63:6  Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
Psal VulgHetz 63:7  Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
Psal VulgHetz 63:8  et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum:
Psal VulgHetz 63:9  et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
Psal VulgHetz 63:10  et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
Psal VulgHetz 63:11  Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
Chapter 64
Psal VulgHetz 64:1  In finem, Psalmus David, Canticum Hieremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
Psal VulgHetz 64:2  Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem.
Psal VulgHetz 64:4  Verba iniquorum prævaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Psal VulgHetz 64:5  Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum,
Psal VulgHetz 64:6  mirabile in æquitate. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Psal VulgHetz 64:7  Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia:
Psal VulgHetz 64:8  qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes,
Psal VulgHetz 64:9  et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis.
Psal VulgHetz 64:10  Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio eius.
Psal VulgHetz 64:11  Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: in stillicidiis eius lætabitur germinans.
Psal VulgHetz 64:12  Benedices coronæ anni benignitatis tuæ: et campi tui replebuntur ubertate.
Psal VulgHetz 64:13  Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur.
Psal VulgHetz 64:14  Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.
Chapter 65
Psal VulgHetz 65:1  In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,
Psal VulgHetz 65:2  psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
Psal VulgHetz 65:3  Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Psal VulgHetz 65:4  Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
Psal VulgHetz 65:5  Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
Psal VulgHetz 65:6  Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
Psal VulgHetz 65:7  Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Psal VulgHetz 65:8  Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,
Psal VulgHetz 65:9  Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
Psal VulgHetz 65:10  Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Psal VulgHetz 65:11  Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:
Psal VulgHetz 65:12  imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
Psal VulgHetz 65:13  Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,
Psal VulgHetz 65:14  quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
Psal VulgHetz 65:15  Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis.
Psal VulgHetz 65:16  Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Psal VulgHetz 65:17  Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
Psal VulgHetz 65:18  Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Psal VulgHetz 65:19  Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
Psal VulgHetz 65:20  Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
Chapter 66
Psal VulgHetz 66:2  Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Psal VulgHetz 66:3  Ut cognascamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Psal VulgHetz 66:4  Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgHetz 66:5  Lætentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
Psal VulgHetz 66:6  Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Psal VulgHetz 66:7  terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster,
Psal VulgHetz 66:8  benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terræ.
Chapter 67
Psal VulgHetz 67:2  Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Psal VulgHetz 67:3  Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Psal VulgHetz 67:4  Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in lætitia.
Psal VulgHetz 67:5  Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius,
Psal VulgHetz 67:6  patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo:
Psal VulgHetz 67:7  Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Psal VulgHetz 67:8  Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto:
Psal VulgHetz 67:9  Terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
Psal VulgHetz 67:10  Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuæ: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Psal VulgHetz 67:11  Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Psal VulgHetz 67:12  Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Psal VulgHetz 67:13  Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia.
Psal VulgHetz 67:14  Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
Psal VulgHetz 67:15  Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon:
Psal VulgHetz 67:16  mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis:
Psal VulgHetz 67:17  ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
Psal VulgHetz 67:18  Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium: Dominus in eis in Sina in sancto.
Psal VulgHetz 67:19  Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum.
Psal VulgHetz 67:20  Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Psal VulgHetz 67:21  Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis.
Psal VulgHetz 67:22  Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Psal VulgHetz 67:23  Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
Psal VulgHetz 67:24  Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Psal VulgHetz 67:25  Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
Psal VulgHetz 67:26  Prævenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
Psal VulgHetz 67:27  In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
Psal VulgHetz 67:28  Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
Psal VulgHetz 67:29  Manda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
Psal VulgHetz 67:30  A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
Psal VulgHetz 67:31  Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt:
Psal VulgHetz 67:32  venient legati ex Ægypto: Æthiopia præveniet manus eius Deo.
Psal VulgHetz 67:33  Regna terræ, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo.
Psal VulgHetz 67:34  qui ascendit super cælum cæli, ad Orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis,
Psal VulgHetz 67:35  date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
Psal VulgHetz 67:36  Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus.
Chapter 68
Psal VulgHetz 68:2  Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
Psal VulgHetz 68:3  Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
Psal VulgHetz 68:4  Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Psal VulgHetz 68:5  Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: quæ non rapui, tunc exolvebam.
Psal VulgHetz 68:6  Deus tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
Psal VulgHetz 68:7  Non erubescant in me qui expectant te Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel.
Psal VulgHetz 68:8  Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam.
Psal VulgHetz 68:9  Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
Psal VulgHetz 68:10  Quoniam zelus domus tuæ comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me.
Psal VulgHetz 68:11  Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi.
Psal VulgHetz 68:12  Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
Psal VulgHetz 68:13  Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum.
Psal VulgHetz 68:14  Ego vero orationem meam ad te Domine: tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ:
Psal VulgHetz 68:15  Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Psal VulgHetz 68:16  Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
Psal VulgHetz 68:17  Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Psal VulgHetz 68:18  Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Psal VulgHetz 68:19  Intende animæ meæ, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
Psal VulgHetz 68:20  Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.
Psal VulgHetz 68:21  In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
Psal VulgHetz 68:22  Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
Psal VulgHetz 68:23  Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Psal VulgHetz 68:24  Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Psal VulgHetz 68:25  Effunde super eos iram tuam: et furor iræ tuæ comprehendat eos.
Psal VulgHetz 68:26  Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Psal VulgHetz 68:27  Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Psal VulgHetz 68:28  Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam.
Psal VulgHetz 68:29  Deleantur de Libro viventium: et cum iustis non scribantur.
Psal VulgHetz 68:30  Ego sum pauper et dolens: salus tua Deus suscepit me.
Psal VulgHetz 68:31  Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude:
Psal VulgHetz 68:32  Et placebit Deo super vitulum novellum: cornua producentem et ungulas.
Psal VulgHetz 68:33  Videant pauperes et lætentur: quærite Deum, et vivet anima vestra:
Psal VulgHetz 68:34  Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit.
Psal VulgHetz 68:35  Laudent illum cæli et terra, mare, et omnia reptilia in eis.
Psal VulgHetz 68:36  Quoniam Deus salvam faciet Sion: et ædificabuntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent eam.
Psal VulgHetz 68:37  Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Chapter 69
Psal VulgHetz 69:1  In finem, Psalmus David, In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Psal VulgHetz 69:2  Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina.
Psal VulgHetz 69:3  Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam:
Psal VulgHetz 69:4  Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Psal VulgHetz 69:5  Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
Psal VulgHetz 69:6  Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris.
Chapter 70
Psal VulgHetz 70:1  Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. In te Domine speravi, non confundar in æternum:
Psal VulgHetz 70:2  in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Psal VulgHetz 70:3  Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias, Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.
Psal VulgHetz 70:4  Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui:
Psal VulgHetz 70:5  Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea.
Psal VulgHetz 70:6  In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meæ tu es protector meus: In te cantatio mea semper:
Psal VulgHetz 70:7  tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis.
Psal VulgHetz 70:8  Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam.
Psal VulgHetz 70:9  Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Psal VulgHetz 70:10  Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum,
Psal VulgHetz 70:11  Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat.
Psal VulgHetz 70:12  Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice.
Psal VulgHetz 70:13  Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ: operiantur confusione, et pudore qui quærunt mala mihi.
Psal VulgHetz 70:14  Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam.
Psal VulgHetz 70:15  Os meum annuntiabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
Psal VulgHetz 70:16  introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
Psal VulgHetz 70:17  Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Psal VulgHetz 70:18  Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est: Potentiam tuam,
Psal VulgHetz 70:19  et iustitiam tuam Deus usque in altissima, quæ fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?
Psal VulgHetz 70:20  Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terræ iterum reduxisti me:
Psal VulgHetz 70:21  Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me.
Psal VulgHetz 70:22  Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
Psal VulgHetz 70:23  Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti.
Psal VulgHetz 70:24  Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Chapter 71
Psal VulgHetz 71:2  Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.
Psal VulgHetz 71:3  Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam.
Psal VulgHetz 71:4  Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
Psal VulgHetz 71:5  Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem.
Psal VulgHetz 71:6  Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
Psal VulgHetz 71:7  Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna.
Psal VulgHetz 71:8  Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Psal VulgHetz 71:9  Coram illo procident Æthiopes: et inimici eius terram lingent.
Psal VulgHetz 71:10  Reges Tharsis, et insulæ munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent:
Psal VulgHetz 71:11  Et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei:
Psal VulgHetz 71:12  Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor.
Psal VulgHetz 71:13  Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Psal VulgHetz 71:14  Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Psal VulgHetz 71:15  Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
Psal VulgHetz 71:16  Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Psal VulgHetz 71:17  Sit nomen eius benedictum in sæcula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificabunt eum.
Psal VulgHetz 71:18  Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus:
Psal VulgHetz 71:19  Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.
Chapter 72
Psal VulgHetz 72:1  Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
Psal VulgHetz 72:2  Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
Psal VulgHetz 72:3  Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Psal VulgHetz 72:4  Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
Psal VulgHetz 72:5  In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
Psal VulgHetz 72:6  Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
Psal VulgHetz 72:7  Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
Psal VulgHetz 72:8  Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
Psal VulgHetz 72:9  Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
Psal VulgHetz 72:10  Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
Psal VulgHetz 72:11  Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Psal VulgHetz 72:12  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
Psal VulgHetz 72:13  Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
Psal VulgHetz 72:14  Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Psal VulgHetz 72:15  Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Psal VulgHetz 72:16  Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
Psal VulgHetz 72:17  Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
Psal VulgHetz 72:18  Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
Psal VulgHetz 72:19  Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
Psal VulgHetz 72:20  Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Psal VulgHetz 72:21  Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
Psal VulgHetz 72:23  Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
Psal VulgHetz 72:24  Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Psal VulgHetz 72:25  Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
Psal VulgHetz 72:26  Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
Psal VulgHetz 72:27  Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
Psal VulgHetz 72:28  Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.
Chapter 73
Psal VulgHetz 73:1  Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
Psal VulgHetz 73:2  Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.
Psal VulgHetz 73:3  Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
Psal VulgHetz 73:4  Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:
Psal VulgHetz 73:5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Psal VulgHetz 73:6  exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
Psal VulgHetz 73:7  Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
Psal VulgHetz 73:8  Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Psal VulgHetz 73:9  Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
Psal VulgHetz 73:10  Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
Psal VulgHetz 73:11  Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
Psal VulgHetz 73:12  Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
Psal VulgHetz 73:13  Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
Psal VulgHetz 73:14  Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
Psal VulgHetz 73:15  Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
Psal VulgHetz 73:16  Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
Psal VulgHetz 73:17  Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.
Psal VulgHetz 73:18  Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Psal VulgHetz 73:19  Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Psal VulgHetz 73:20  Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Psal VulgHetz 73:21  Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Psal VulgHetz 73:22  Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
Psal VulgHetz 73:23  Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.
Chapter 74
Psal VulgHetz 74:2  Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
Psal VulgHetz 74:4  Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
Psal VulgHetz 74:5  Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
Psal VulgHetz 74:6  Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Psal VulgHetz 74:7  Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
Psal VulgHetz 74:8  quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
Psal VulgHetz 74:9  quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
Psal VulgHetz 74:10  Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.
Psal VulgHetz 74:11  Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.
Chapter 75
Psal VulgHetz 75:1  In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.
Psal VulgHetz 75:2  Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
Psal VulgHetz 75:3  Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
Psal VulgHetz 75:4  Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Psal VulgHetz 75:6  turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Psal VulgHetz 75:7  Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Psal VulgHetz 75:8  Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Psal VulgHetz 75:9  De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
Psal VulgHetz 75:10  Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
Psal VulgHetz 75:11  Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Psal VulgHetz 75:12  Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
Psal VulgHetz 75:13  et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
Chapter 76
Psal VulgHetz 76:2  Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi.
Psal VulgHetz 76:3  In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea,
Psal VulgHetz 76:4  memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus.
Psal VulgHetz 76:5  Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
Psal VulgHetz 76:6  Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui.
Psal VulgHetz 76:7  Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Psal VulgHetz 76:8  Numquid in æternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
Psal VulgHetz 76:9  Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
Psal VulgHetz 76:10  Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
Psal VulgHetz 76:11  Et dixi nunc cœpi: hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Psal VulgHetz 76:12  Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,
Psal VulgHetz 76:13  Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor.
Psal VulgHetz 76:14  Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
Psal VulgHetz 76:15  tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam:
Psal VulgHetz 76:16  redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph.
Psal VulgHetz 76:17  Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ: et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.
Psal VulgHetz 76:18  Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt:
Psal VulgHetz 76:19  vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est et contremuit terra.
Psal VulgHetz 76:20  In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
Psal VulgHetz 76:21  Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Chapter 77
Psal VulgHetz 77:1  Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Psal VulgHetz 77:2  Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
Psal VulgHetz 77:3  Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
Psal VulgHetz 77:4  Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.
Psal VulgHetz 77:5  Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
Psal VulgHetz 77:6  ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
Psal VulgHetz 77:7  Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
Psal VulgHetz 77:8  Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
Psal VulgHetz 77:9  Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
Psal VulgHetz 77:10  Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
Psal VulgHetz 77:11  Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.
Psal VulgHetz 77:12  Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
Psal VulgHetz 77:13  Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
Psal VulgHetz 77:14  Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Psal VulgHetz 77:15  Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psal VulgHetz 77:16  Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
Psal VulgHetz 77:17  Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Psal VulgHetz 77:18  Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
Psal VulgHetz 77:19  Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Psal VulgHetz 77:20  Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Psal VulgHetz 77:21  Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
Psal VulgHetz 77:22  Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
Psal VulgHetz 77:23  Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.
Psal VulgHetz 77:24  Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
Psal VulgHetz 77:25  Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
Psal VulgHetz 77:26  Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum.
Psal VulgHetz 77:27  Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Psal VulgHetz 77:28  Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
Psal VulgHetz 77:29  Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
Psal VulgHetz 77:30  non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
Psal VulgHetz 77:31  et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
Psal VulgHetz 77:32  In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
Psal VulgHetz 77:33  Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
Psal VulgHetz 77:34  Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Psal VulgHetz 77:35  Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
Psal VulgHetz 77:36  Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
Psal VulgHetz 77:37  Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
Psal VulgHetz 77:38  Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
Psal VulgHetz 77:39  Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
Psal VulgHetz 77:40  Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Psal VulgHetz 77:41  Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt.
Psal VulgHetz 77:42  Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
Psal VulgHetz 77:43  Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
Psal VulgHetz 77:44  Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Psal VulgHetz 77:45  Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
Psal VulgHetz 77:46  Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ.
Psal VulgHetz 77:47  Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Psal VulgHetz 77:48  Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
Psal VulgHetz 77:49  Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
Psal VulgHetz 77:50  Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
Psal VulgHetz 77:51  Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Psal VulgHetz 77:52  Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Psal VulgHetz 77:53  Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Psal VulgHetz 77:54  Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Psal VulgHetz 77:55  Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Psal VulgHetz 77:56  Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
Psal VulgHetz 77:57  Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Psal VulgHetz 77:58  In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Psal VulgHetz 77:59  Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
Psal VulgHetz 77:60  Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Psal VulgHetz 77:61  Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Psal VulgHetz 77:62  Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
Psal VulgHetz 77:63  Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ.
Psal VulgHetz 77:64  Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur.
Psal VulgHetz 77:65  Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Psal VulgHetz 77:66  Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
Psal VulgHetz 77:67  Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
Psal VulgHetz 77:68  Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
Psal VulgHetz 77:69  Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.
Psal VulgHetz 77:70  Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum.
Psal VulgHetz 77:71  Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
Psal VulgHetz 77:72  Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Chapter 78
Psal VulgHetz 78:1  Psalmus Asaph. Deus venerunt Gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
Psal VulgHetz 78:2  Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus cæli: carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
Psal VulgHetz 78:3  Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret.
Psal VulgHetz 78:4  Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Psal VulgHetz 78:5  Usquequo Domine irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?
Psal VulgHetz 78:6  Effunde iram tuam in Gentes, quæ te non noverunt: et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt:
Psal VulgHetz 78:7  Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt.
Psal VulgHetz 78:8  Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiæ tuæ: quia pauperes facti sumus nimis.
Psal VulgHetz 78:9  Adiuva nos Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum:
Psal VulgHetz 78:10  Ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est:
Psal VulgHetz 78:11  introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum.
Psal VulgHetz 78:12  Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine.
Psal VulgHetz 78:13  Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum: In generationem et generationem annunciabimus laudem tuam.
Chapter 79
Psal VulgHetz 79:1  In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.
Psal VulgHetz 79:2  Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
Psal VulgHetz 79:3  coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Psal VulgHetz 79:4  Deus converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Psal VulgHetz 79:5  Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
Psal VulgHetz 79:6  Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura?
Psal VulgHetz 79:7  Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos.
Psal VulgHetz 79:8  Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus.
Psal VulgHetz 79:9  Vineam de Ægypto transtulisti: eiecisti Gentes, et plantasti eam.
Psal VulgHetz 79:10  Dux itineris fuisti in conspectu eius: plantasti radices eius, et implevit terram.
Psal VulgHetz 79:11  Operuit montes umbra eius: et arbusta eius cedros Dei.
Psal VulgHetz 79:12  Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines eius.
Psal VulgHetz 79:13  Ut quid destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam?
Psal VulgHetz 79:14  Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam.
Psal VulgHetz 79:15  Deus virtutum convertere: respice de cælo, et vide, et visita vineam istam.
Psal VulgHetz 79:16  Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Psal VulgHetz 79:17  Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt.
Psal VulgHetz 79:18  Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Psal VulgHetz 79:19  Et non discedimus a te, vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus.
Psal VulgHetz 79:20  Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Chapter 80
Psal VulgHetz 80:2  Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
Psal VulgHetz 80:3  Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
Psal VulgHetz 80:4  Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
Psal VulgHetz 80:5  Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
Psal VulgHetz 80:6  Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.
Psal VulgHetz 80:7  Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
Psal VulgHetz 80:8  In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
Psal VulgHetz 80:9  Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
Psal VulgHetz 80:10  non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Psal VulgHetz 80:11  Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.
Psal VulgHetz 80:12  Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
Psal VulgHetz 80:13  Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
Psal VulgHetz 80:14  Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
Psal VulgHetz 80:15  Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
Psal VulgHetz 80:16  Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.
Psal VulgHetz 80:17  Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.
Chapter 81
Psal VulgHetz 81:1  Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
Psal VulgHetz 81:2  Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
Psal VulgHetz 81:3  Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
Psal VulgHetz 81:4  Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
Psal VulgHetz 81:5  Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
Psal VulgHetz 81:7  Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
Psal VulgHetz 81:8  Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.
Chapter 82
Psal VulgHetz 82:2  Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus:
Psal VulgHetz 82:3  Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
Psal VulgHetz 82:4  Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Psal VulgHetz 82:5  Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
Psal VulgHetz 82:6  Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt,
Psal VulgHetz 82:7  tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ: Moab, et Agareni,
Psal VulgHetz 82:8  Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
Psal VulgHetz 82:9  Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot.
Psal VulgHetz 82:10  Fac illis sicut Madian et Sisaræ: sicut Iabin in torrente Cisson.
Psal VulgHetz 82:11  Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ.
Psal VulgHetz 82:12  Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum:
Psal VulgHetz 82:13  qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei.
Psal VulgHetz 82:14  Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti.
Psal VulgHetz 82:15  Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes:
Psal VulgHetz 82:16  Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
Psal VulgHetz 82:17  Imple facies eorum ignominia: et quærent nomen tuum, Domine.
Psal VulgHetz 82:18  Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi: et confundantur, et pereant.
Psal VulgHetz 82:19  Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.
Chapter 83
Psal VulgHetz 83:3  concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Psal VulgHetz 83:4  Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus.
Psal VulgHetz 83:5  Beati, qui habitant in domo tua Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te.
Psal VulgHetz 83:6  Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,
Psal VulgHetz 83:8  Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
Psal VulgHetz 83:9  Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob.
Psal VulgHetz 83:10  Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui.
Psal VulgHetz 83:11  Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Psal VulgHetz 83:12  Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus.
Psal VulgHetz 83:13  Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
Chapter 84
Psal VulgHetz 84:2  Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob.
Psal VulgHetz 84:3  Remisisti iniquitatem plebis tuæ: operuisti omnia peccata eorum.
Psal VulgHetz 84:4  Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuæ.
Psal VulgHetz 84:5  Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis.
Psal VulgHetz 84:6  Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
Psal VulgHetz 84:7  Deus tu conversus vivificabis nos: et plebs tua lætabitur in te.
Psal VulgHetz 84:8  Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Psal VulgHetz 84:9  Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos: et in eos, qui convertuntur ad cor.
Psal VulgHetz 84:10  Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
Psal VulgHetz 84:11  Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: iustitia, et pax osculatæ sunt.
Psal VulgHetz 84:12  Veritas de terra orta est: et iustitia de cælo prospexit.
Psal VulgHetz 84:13  Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
Psal VulgHetz 84:14  Iustitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.
Chapter 85
Psal VulgHetz 85:1  Oratio ipsi David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego.
Psal VulgHetz 85:2  Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Psal VulgHetz 85:3  Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die:
Psal VulgHetz 85:4  lætifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi.
Psal VulgHetz 85:5  Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Psal VulgHetz 85:6  Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meæ.
Psal VulgHetz 85:7  In die tribulationis meæ clamavi ad te: quia exaudisti me,
Psal VulgHetz 85:8  Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua.
Psal VulgHetz 85:9  Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum.
Psal VulgHetz 85:10  Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
Psal VulgHetz 85:11  Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: lætetur cor meum ut timeat nomen tuum.
Psal VulgHetz 85:12  Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in æternum:
Psal VulgHetz 85:13  Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Psal VulgHetz 85:14  Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
Psal VulgHetz 85:15  Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ, et verax,
Psal VulgHetz 85:16  Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Psal VulgHetz 85:17  Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.
Chapter 86
Psal VulgHetz 86:1  Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:
Psal VulgHetz 86:2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Psal VulgHetz 86:4  Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Psal VulgHetz 86:5  Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
Psal VulgHetz 86:6  Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.
Chapter 87
Psal VulgHetz 87:1  Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.
Psal VulgHetz 87:2  Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
Psal VulgHetz 87:3  Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
Psal VulgHetz 87:4  Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
Psal VulgHetz 87:5  Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
Psal VulgHetz 87:6  inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Psal VulgHetz 87:7  Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
Psal VulgHetz 87:8  Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Psal VulgHetz 87:9  Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
Psal VulgHetz 87:10  oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
Psal VulgHetz 87:11  Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Psal VulgHetz 87:12  Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Psal VulgHetz 87:13  Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
Psal VulgHetz 87:14  Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
Psal VulgHetz 87:15  Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
Psal VulgHetz 87:16  Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Psal VulgHetz 87:17  In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
Psal VulgHetz 87:18  Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Psal VulgHetz 87:19  Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.
Chapter 88
Psal VulgHetz 88:2  Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
Psal VulgHetz 88:3  Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis: præparabitur veritas tua in eis.
Psal VulgHetz 88:4  Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
Psal VulgHetz 88:5  usque in æternum præparabo semen tuum. Et ædificabo in generationem, et generationem sedem tuam.
Psal VulgHetz 88:6  Confitebuntur cæli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Psal VulgHetz 88:7  Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
Psal VulgHetz 88:8  Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
Psal VulgHetz 88:9  Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Psal VulgHetz 88:10  Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Psal VulgHetz 88:11  Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Psal VulgHetz 88:12  Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem eius tu fundasti:
Psal VulgHetz 88:13  aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
Psal VulgHetz 88:14  tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
Psal VulgHetz 88:15  iustitia et iudicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam:
Psal VulgHetz 88:16  beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
Psal VulgHetz 88:17  et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
Psal VulgHetz 88:18  Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Psal VulgHetz 88:19  Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
Psal VulgHetz 88:20  Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
Psal VulgHetz 88:21  Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
Psal VulgHetz 88:22  Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
Psal VulgHetz 88:23  Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Psal VulgHetz 88:24  Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
Psal VulgHetz 88:25  Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Psal VulgHetz 88:26  Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
Psal VulgHetz 88:27  Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meæ:
Psal VulgHetz 88:28  Et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ.
Psal VulgHetz 88:29  In æternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
Psal VulgHetz 88:30  Et ponam in sæculum sæculi semen eius: et thronum eius sicut dies cæli.
Psal VulgHetz 88:31  Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
Psal VulgHetz 88:32  Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
Psal VulgHetz 88:33  Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Psal VulgHetz 88:34  Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
Psal VulgHetz 88:35  Neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Psal VulgHetz 88:37  semen eius in æternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
Psal VulgHetz 88:38  et sicut Luna perfecta in æternum: et testis in cælo fidelis.
Psal VulgHetz 88:39  Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
Psal VulgHetz 88:40  Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra Sanctuarium eius.
Psal VulgHetz 88:41  Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
Psal VulgHetz 88:42  Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
Psal VulgHetz 88:43  Exaltasti dexteram deprimentium eum: lætificasti omnes inimicos eius.
Psal VulgHetz 88:44  Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
Psal VulgHetz 88:45  Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
Psal VulgHetz 88:46  Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
Psal VulgHetz 88:47  Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
Psal VulgHetz 88:48  Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
Psal VulgHetz 88:49  Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi?
Psal VulgHetz 88:50  Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
Psal VulgHetz 88:51  Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
Psal VulgHetz 88:52  Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
Chapter 89
Psal VulgHetz 89:1  Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
Psal VulgHetz 89:2  Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Psal VulgHetz 89:3  Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
Psal VulgHetz 89:4  Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,
Psal VulgHetz 89:6  Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
Psal VulgHetz 89:7  Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psal VulgHetz 89:8  Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Psal VulgHetz 89:9  Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
Psal VulgHetz 89:10  dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
Psal VulgHetz 89:11  Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam
Psal VulgHetz 89:12  dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
Psal VulgHetz 89:13  Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psal VulgHetz 89:14  Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Psal VulgHetz 89:15  Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
Psal VulgHetz 89:16  Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
Psal VulgHetz 89:17  Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.
Chapter 90
Psal VulgHetz 90:1  Laus Cantici David. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Psal VulgHetz 90:2  Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus sperabo in eum.
Psal VulgHetz 90:3  Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Psal VulgHetz 90:4  Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis:
Psal VulgHetz 90:5  Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno,
Psal VulgHetz 90:6  A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et dæmonio meridiano.
Psal VulgHetz 90:7  Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
Psal VulgHetz 90:8  Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
Psal VulgHetz 90:9  Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
Psal VulgHetz 90:10  Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Psal VulgHetz 90:11  Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Psal VulgHetz 90:12  In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Psal VulgHetz 90:13  Super aspidem, et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem.
Psal VulgHetz 90:14  Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Psal VulgHetz 90:15  Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum.
Psal VulgHetz 90:16  Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.
Chapter 91
Psal VulgHetz 91:2  Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
Psal VulgHetz 91:3  Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
Psal VulgHetz 91:4  In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
Psal VulgHetz 91:5  Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
Psal VulgHetz 91:6  Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
Psal VulgHetz 91:7  Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
Psal VulgHetz 91:8  Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:
Psal VulgHetz 91:10  Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Psal VulgHetz 91:11  Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
Psal VulgHetz 91:12  Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Psal VulgHetz 91:13  Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Psal VulgHetz 91:14  Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Psal VulgHetz 91:15  Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
Psal VulgHetz 91:16  ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
Chapter 92
Psal VulgHetz 92:1  Laus Cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Psal VulgHetz 92:3  Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos,
Psal VulgHetz 92:4  a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus.
Psal VulgHetz 92:5  Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Chapter 93
Psal VulgHetz 93:1  Psalmus ipsi David, Quarta sabbati. Deus ultionum Dominus: Deus ultionum libere egit.
Psal VulgHetz 93:2  Exaltare qui iudicas terram: redde retributionem superbis.
Psal VulgHetz 93:3  Usquequo peccatores Domine: usquequo peccatores gloriabuntur:
Psal VulgHetz 93:4  Effabuntur, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes, qui operantur iniustitiam?
Psal VulgHetz 93:5  Populum tuum Domine humiliaverunt: et hereditatem tuam vexaverunt.
Psal VulgHetz 93:6  Viduam, et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt.
Psal VulgHetz 93:7  Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob.
Psal VulgHetz 93:8  Intelligite insipientes in populo: et stulti aliquando sapite.
Psal VulgHetz 93:9  Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?
Psal VulgHetz 93:10  Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam?
Psal VulgHetz 93:11  Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
Psal VulgHetz 93:12  Beatus homo, quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum.
Psal VulgHetz 93:13  Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea.
Psal VulgHetz 93:14  Quia non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet.
Psal VulgHetz 93:15  Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
Psal VulgHetz 93:16  Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
Psal VulgHetz 93:17  Nisi quia Dominus adiuvit me: paulominus habitasset in inferno anima mea.
Psal VulgHetz 93:18  Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua Domine adiuvabat me.
Psal VulgHetz 93:19  Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
Psal VulgHetz 93:20  Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis: qui fingis laborem in præcepto?
Psal VulgHetz 93:21  Captabunt in animam iusti: et sanguinem innocentem condemnabunt.
Psal VulgHetz 93:22  Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adiutorium spei meæ.
Psal VulgHetz 93:23  Et reddet illis iniquitatem ipsorum: et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.
Chapter 94
Psal VulgHetz 94:1  Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
Psal VulgHetz 94:2  Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Psal VulgHetz 94:3  Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
Psal VulgHetz 94:4  Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt.
Psal VulgHetz 94:5  Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
Psal VulgHetz 94:6  Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
Psal VulgHetz 94:7  Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
Psal VulgHetz 94:8  Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
Psal VulgHetz 94:9  Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Psal VulgHetz 94:10  Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Psal VulgHetz 94:11  Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Chapter 95
Psal VulgHetz 95:1  Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
Psal VulgHetz 95:2  Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
Psal VulgHetz 95:3  Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
Psal VulgHetz 95:4  Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Psal VulgHetz 95:5  Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.
Psal VulgHetz 95:6  Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
Psal VulgHetz 95:7  Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
Psal VulgHetz 95:8  afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
Psal VulgHetz 95:9  adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
Psal VulgHetz 95:10  dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.
Psal VulgHetz 95:11  Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
Psal VulgHetz 95:12  gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
Psal VulgHetz 95:13  a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Chapter 96
Psal VulgHetz 96:1  Huic David, Quando terra eius restituta est. Dominus regnavit, exultet terra: lætentur insulæ multæ.
Psal VulgHetz 96:2  Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius.
Psal VulgHetz 96:3  Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius.
Psal VulgHetz 96:4  Illuxerunt fulgura eius orbi terræ: vidit, et commota est terra.
Psal VulgHetz 96:5  Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra.
Psal VulgHetz 96:6  Annunciaverunt cæli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius.
Psal VulgHetz 96:7  Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius:
Psal VulgHetz 96:8  audivit, et lætata est Sion. Et exultaverunt filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine:
Psal VulgHetz 96:9  Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos.
Psal VulgHetz 96:10  Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Psal VulgHetz 96:12  Lætamini iusti in Domino: et confitemini memoriæ sanctificationis eius.
Chapter 97
Psal VulgHetz 97:1  Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius: et brachium sanctum eius.
Psal VulgHetz 97:2  Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Psal VulgHetz 97:3  Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
Psal VulgHetz 97:4  Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite.
Psal VulgHetz 97:5  Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi:
Psal VulgHetz 97:6  in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Iubilate in conspectu regis Domini:
Psal VulgHetz 97:7  moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Psal VulgHetz 97:9  a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in æquitate.
Chapter 98
Psal VulgHetz 98:1  Psalmus ipsi David. Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra.
Psal VulgHetz 98:2  Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
Psal VulgHetz 98:3  Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est:
Psal VulgHetz 98:4  et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
Psal VulgHetz 98:5  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est.
Psal VulgHetz 98:6  Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos:
Psal VulgHetz 98:7  in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et præceptum quod dedit illis.
Psal VulgHetz 98:8  Domine Deus noster tu exaudiebas eos: Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Psal VulgHetz 98:9  Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Chapter 99
Psal VulgHetz 99:2  Iubilate Deo omnis terra: servite Domino in lætitia. Introite in conspectu eius, in exultatione.
Psal VulgHetz 99:3  Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: Populus eius, et oves pascuæ eius:
Psal VulgHetz 99:4  introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius:
Psal VulgHetz 99:5  quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
Chapter 100
Psal VulgHetz 100:1  Psalmus ipsi David. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine: Psallam,
Psal VulgHetz 100:2  et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Psal VulgHetz 100:3  Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: facientes prævaricationes odivi. Non adhæsit mihi
Psal VulgHetz 100:4  cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam.
Psal VulgHetz 100:5  Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Psal VulgHetz 100:6  Oculi mei ad fideles terræ ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Psal VulgHetz 100:7  Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
Psal VulgHetz 100:8  In matutino interficiebam omnes peccatores terræ: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Chapter 101
Psal VulgHetz 101:1  Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Psal VulgHetz 101:2  Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
Psal VulgHetz 101:3  Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Psal VulgHetz 101:4  Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Psal VulgHetz 101:5  Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
Psal VulgHetz 101:7  Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Psal VulgHetz 101:8  Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Psal VulgHetz 101:9  Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
Psal VulgHetz 101:10  Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
Psal VulgHetz 101:11  A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
Psal VulgHetz 101:12  Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
Psal VulgHetz 101:13  Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgHetz 101:14  Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Psal VulgHetz 101:15  Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
Psal VulgHetz 101:16  Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
Psal VulgHetz 101:17  Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
Psal VulgHetz 101:18  Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
Psal VulgHetz 101:19  Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
Psal VulgHetz 101:20  Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
Psal VulgHetz 101:21  Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
Psal VulgHetz 101:22  Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
Psal VulgHetz 101:23  In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
Psal VulgHetz 101:24  Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
Psal VulgHetz 101:25  Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
Psal VulgHetz 101:26  Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
Psal VulgHetz 101:27  Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
Psal VulgHetz 101:29  Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.
Chapter 102
Psal VulgHetz 102:1  Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Psal VulgHetz 102:2  Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
Psal VulgHetz 102:3  Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
Psal VulgHetz 102:4  Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Psal VulgHetz 102:5  Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
Psal VulgHetz 102:6  Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Psal VulgHetz 102:7  Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
Psal VulgHetz 102:8  Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Psal VulgHetz 102:9  Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
Psal VulgHetz 102:10  Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Psal VulgHetz 102:11  Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Psal VulgHetz 102:12  Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Psal VulgHetz 102:13  Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
Psal VulgHetz 102:14  quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
Psal VulgHetz 102:15  homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Psal VulgHetz 102:16  Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
Psal VulgHetz 102:17  Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
Psal VulgHetz 102:18  his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
Psal VulgHetz 102:19  Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Psal VulgHetz 102:20  Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Psal VulgHetz 102:21  Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Psal VulgHetz 102:22  Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.
Chapter 103
Psal VulgHetz 103:1  Ipsi David. Benedic anima mea Domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer. Confessionem, et decorem induisti:
Psal VulgHetz 103:2  amictus lumine sicut vestimento: Extendens cælum sicut pellem:
Psal VulgHetz 103:3  qui tegis aquis superiora eius. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
Psal VulgHetz 103:4  Qui facis angelos tuos, spiritus: et ministros tuos ignem urentem.
Psal VulgHetz 103:5  Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 103:6  Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: super montes stabunt aquæ.
Psal VulgHetz 103:7  Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt.
Psal VulgHetz 103:8  Ascendunt montes: et descendunt campi in locum, quem fundasti eis.
Psal VulgHetz 103:9  Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram.
Psal VulgHetz 103:10  Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquæ.
Psal VulgHetz 103:11  Potabunt omnes bestiæ agri: expectabunt onagri in siti sua.
Psal VulgHetz 103:12  Super ea volucres cæli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
Psal VulgHetz 103:13  Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra:
Psal VulgHetz 103:14  Producens fœnum iumentis, et herbam servituti hominum: Ut educas panem de terra:
Psal VulgHetz 103:15  et vinum lætificet cor hominis: Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet.
Psal VulgHetz 103:16  Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit:
Psal VulgHetz 103:17  illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum:
Psal VulgHetz 103:19  Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum.
Psal VulgHetz 103:20  Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ.
Psal VulgHetz 103:21  Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Psal VulgHetz 103:22  Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur.
Psal VulgHetz 103:23  Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum.
Psal VulgHetz 103:24  Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua.
Psal VulgHetz 103:25  Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis:
Psal VulgHetz 103:26  illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei:
Psal VulgHetz 103:27  omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
Psal VulgHetz 103:28  Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Psal VulgHetz 103:29  Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Psal VulgHetz 103:30  Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terræ.
Psal VulgHetz 103:31  Sit gloria Domini in sæculum: lætabitur Dominus in operibus suis:
Psal VulgHetz 103:32  Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant.
Psal VulgHetz 103:33  Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum.
Psal VulgHetz 103:34  Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino.
Psal VulgHetz 103:35  Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic anima mea Domino.
Chapter 104
Psal VulgHetz 104:1  Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
Psal VulgHetz 104:2  Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
Psal VulgHetz 104:3  Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
Psal VulgHetz 104:4  Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
Psal VulgHetz 104:5  Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
Psal VulgHetz 104:6  Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
Psal VulgHetz 104:7  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
Psal VulgHetz 104:8  Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
Psal VulgHetz 104:9  Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
Psal VulgHetz 104:10  Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
Psal VulgHetz 104:11  Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
Psal VulgHetz 104:12  Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
Psal VulgHetz 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgHetz 104:14  Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Psal VulgHetz 104:15  Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgHetz 104:16  Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgHetz 104:17  Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
Psal VulgHetz 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
Psal VulgHetz 104:19  donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
Psal VulgHetz 104:20  misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgHetz 104:21  Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
Psal VulgHetz 104:22  Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
Psal VulgHetz 104:23  Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
Psal VulgHetz 104:24  Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
Psal VulgHetz 104:25  Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
Psal VulgHetz 104:26  Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
Psal VulgHetz 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
Psal VulgHetz 104:28  Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgHetz 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Psal VulgHetz 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgHetz 104:31  Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgHetz 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgHetz 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgHetz 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
Psal VulgHetz 104:35  Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
Psal VulgHetz 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgHetz 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgHetz 104:38  Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgHetz 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgHetz 104:40  Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
Psal VulgHetz 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
Psal VulgHetz 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgHetz 104:43  Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
Psal VulgHetz 104:44  Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
Psal VulgHetz 104:45  Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
Chapter 105
Psal VulgHetz 105:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 105:2  Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
Psal VulgHetz 105:3  Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
Psal VulgHetz 105:4  Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:
Psal VulgHetz 105:5  Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.
Psal VulgHetz 105:6  Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Psal VulgHetz 105:7  Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum.
Psal VulgHetz 105:8  Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
Psal VulgHetz 105:9  Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Psal VulgHetz 105:10  Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
Psal VulgHetz 105:11  Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
Psal VulgHetz 105:12  Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.
Psal VulgHetz 105:13  Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
Psal VulgHetz 105:14  Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso
Psal VulgHetz 105:15  Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
Psal VulgHetz 105:16  Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.
Psal VulgHetz 105:17  Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
Psal VulgHetz 105:18  Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
Psal VulgHetz 105:19  Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
Psal VulgHetz 105:20  Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Psal VulgHetz 105:21  Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
Psal VulgHetz 105:22  mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro.
Psal VulgHetz 105:23  Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:
Psal VulgHetz 105:24  et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,
Psal VulgHetz 105:25  et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.
Psal VulgHetz 105:26  Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:
Psal VulgHetz 105:27  Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
Psal VulgHetz 105:28  Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
Psal VulgHetz 105:29  Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
Psal VulgHetz 105:30  Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
Psal VulgHetz 105:31  Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Psal VulgHetz 105:32  Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:
Psal VulgHetz 105:33  quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:
Psal VulgHetz 105:34  non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
Psal VulgHetz 105:35  Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum:
Psal VulgHetz 105:36  et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
Psal VulgHetz 105:37  Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.
Psal VulgHetz 105:38  Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
Psal VulgHetz 105:39  et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Psal VulgHetz 105:40  Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.
Psal VulgHetz 105:41  Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Psal VulgHetz 105:42  Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:
Psal VulgHetz 105:43  sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Psal VulgHetz 105:44  Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
Psal VulgHetz 105:45  Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.
Psal VulgHetz 105:46  Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.
Psal VulgHetz 105:47  Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
Psal VulgHetz 105:48  Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
Chapter 106
Psal VulgHetz 106:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 106:2  Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
Psal VulgHetz 106:4  Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
Psal VulgHetz 106:5  Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Psal VulgHetz 106:6  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Psal VulgHetz 106:7  Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Psal VulgHetz 106:8  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgHetz 106:9  Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
Psal VulgHetz 106:10  Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
Psal VulgHetz 106:11  Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
Psal VulgHetz 106:12  Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
Psal VulgHetz 106:13  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgHetz 106:14  Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
Psal VulgHetz 106:15  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgHetz 106:16  Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
Psal VulgHetz 106:17  Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
Psal VulgHetz 106:18  Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Psal VulgHetz 106:19  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Psal VulgHetz 106:20  Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Psal VulgHetz 106:21  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgHetz 106:22  Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
Psal VulgHetz 106:23  Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
Psal VulgHetz 106:24  Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
Psal VulgHetz 106:25  Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
Psal VulgHetz 106:26  Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Psal VulgHetz 106:27  Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
Psal VulgHetz 106:28  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psal VulgHetz 106:29  Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
Psal VulgHetz 106:30  Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Psal VulgHetz 106:31  Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
Psal VulgHetz 106:32  Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Psal VulgHetz 106:33  Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Psal VulgHetz 106:34  Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Psal VulgHetz 106:35  Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Psal VulgHetz 106:36  Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
Psal VulgHetz 106:37  Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Psal VulgHetz 106:38  Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
Psal VulgHetz 106:39  Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
Psal VulgHetz 106:40  Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
Psal VulgHetz 106:41  Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Psal VulgHetz 106:42  Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Psal VulgHetz 106:43  Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
Chapter 107
Psal VulgHetz 107:2  Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea.
Psal VulgHetz 107:3  Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo.
Psal VulgHetz 107:4  Confitebor tibi in populis Domine: et psallam tibi in nationibus.
Psal VulgHetz 107:5  Quia magna est super cælos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua:
Psal VulgHetz 107:6  Exaltare super cælos Deus, et super omnem terram gloria tua:
Psal VulgHetz 107:7  ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me:
Psal VulgHetz 107:8  Deus locutus est in sancto suo: Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.
Psal VulgHetz 107:9  Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim susceptio capitis mei. Iuda rex meus:
Psal VulgHetz 107:10  Moab lebes spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ amici facti sunt.
Psal VulgHetz 107:11  Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
Psal VulgHetz 107:12  Nonne tu Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris?
Psal VulgHetz 107:13  Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Psal VulgHetz 107:14  In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Chapter 108
Psal VulgHetz 108:2  Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Psal VulgHetz 108:3  Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
Psal VulgHetz 108:4  Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Psal VulgHetz 108:5  Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
Psal VulgHetz 108:6  Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
Psal VulgHetz 108:7  Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.
Psal VulgHetz 108:8  Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
Psal VulgHetz 108:10  Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
Psal VulgHetz 108:11  Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
Psal VulgHetz 108:12  Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
Psal VulgHetz 108:13  Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
Psal VulgHetz 108:14  In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
Psal VulgHetz 108:15  Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
Psal VulgHetz 108:16  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Psal VulgHetz 108:17  Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Psal VulgHetz 108:18  Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
Psal VulgHetz 108:19  Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
Psal VulgHetz 108:20  Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Psal VulgHetz 108:21  Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me
Psal VulgHetz 108:22  quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
Psal VulgHetz 108:23  Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
Psal VulgHetz 108:24  Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
Psal VulgHetz 108:25  Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
Psal VulgHetz 108:26  Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Psal VulgHetz 108:27  Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
Psal VulgHetz 108:28  Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
Psal VulgHetz 108:29  Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
Psal VulgHetz 108:30  Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
Psal VulgHetz 108:31  Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Chapter 109
Psal VulgHetz 109:1  Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
Psal VulgHetz 109:2  Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Psal VulgHetz 109:3  Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
Psal VulgHetz 109:4  Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
Psal VulgHetz 109:5  Dominus a dextris tuis, confregit in die iræ suæ reges.
Psal VulgHetz 109:6  Iudicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
Psal VulgHetz 109:7  De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
Chapter 110
Psal VulgHetz 110:1  Alleluia. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio iustorum, et congregatione.
Psal VulgHetz 110:2  Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius.
Psal VulgHetz 110:3  Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 110:4  Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus:
Psal VulgHetz 110:5  escam dedit timentibus se. Memor erit in sæculum testamenti sui:
Psal VulgHetz 110:7  Ut det illis hereditatem gentium: opera manuum eius veritas, et iudicium.
Psal VulgHetz 110:8  Fidelia omnia mandata eius: confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
Psal VulgHetz 110:9  Redemptionem misit populo suo: mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen eius:
Psal VulgHetz 110:10  initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Chapter 111
Psal VulgHetz 111:1  Alleluia, Reversionis Aggæi, et Zachariæ. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis.
Psal VulgHetz 111:2  Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.
Psal VulgHetz 111:3  Gloria, et divitiæ in domo eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 111:4  Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus.
Psal VulgHetz 111:5  Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio:
Psal VulgHetz 111:7  In memoria æterna erit iustus: ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino,
Psal VulgHetz 111:8  confirmatum est cor eius: non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Psal VulgHetz 111:9  Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in sæculum sæculi, cornu eius exaltabitur in gloria.
Psal VulgHetz 111:10  Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
Chapter 112
Psal VulgHetz 112:1  Alleluia. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini.
Psal VulgHetz 112:2  Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Psal VulgHetz 112:3  A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
Psal VulgHetz 112:4  Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria eius.
Psal VulgHetz 112:5  Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
Psal VulgHetz 112:7  Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
Psal VulgHetz 112:8  Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Psal VulgHetz 112:9  Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Chapter 113
Psal VulgHetz 113:1  Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro:
Psal VulgHetz 113:2  Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius.
Psal VulgHetz 113:3  Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
Psal VulgHetz 113:4  Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
Psal VulgHetz 113:5  Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Psal VulgHetz 113:6  Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
Psal VulgHetz 113:7  A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
Psal VulgHetz 113:8  Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Psal VulgHetz 113:9  NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.
Psal VulgHetz 113:10  Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
Psal VulgHetz 113:11  Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.
Psal VulgHetz 113:12  Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgHetz 113:13  Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgHetz 113:14  Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Psal VulgHetz 113:15  Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
Psal VulgHetz 113:16  Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgHetz 113:17  Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgHetz 113:18  Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgHetz 113:19  Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgHetz 113:20  Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
Psal VulgHetz 113:21  Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
Psal VulgHetz 113:22  Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
Psal VulgHetz 113:23  Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.
Psal VulgHetz 113:24  Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Psal VulgHetz 113:25  Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.
Psal VulgHetz 113:26  Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 114
Psal VulgHetz 114:1  Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Psal VulgHetz 114:2  Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
Psal VulgHetz 114:3  Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni:
Psal VulgHetz 114:4  et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:
Psal VulgHetz 114:5  misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur.
Psal VulgHetz 114:6  Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
Psal VulgHetz 114:7  Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
Psal VulgHetz 114:8  Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Chapter 115
Psal VulgHetz 115:1  Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
Psal VulgHetz 115:3  Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Psal VulgHetz 115:4  Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
Psal VulgHetz 115:6  pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:
Psal VulgHetz 115:7  O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
Psal VulgHetz 115:8  tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Psal VulgHetz 115:9  Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
Chapter 116
Psal VulgHetz 116:1  Alleluia. Laudate Dominum omnes Gentes: laudate eum omnes populi:
Psal VulgHetz 116:2  Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Domini manet in æternum.
Chapter 117
Psal VulgHetz 117:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 117:2  Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 117:3  Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 117:4  Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.
Psal VulgHetz 117:5  De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
Psal VulgHetz 117:6  Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
Psal VulgHetz 117:7  Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
Psal VulgHetz 117:8  Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
Psal VulgHetz 117:9  Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Psal VulgHetz 117:10  Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgHetz 117:11  Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgHetz 117:12  Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Psal VulgHetz 117:13  Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
Psal VulgHetz 117:14  Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
Psal VulgHetz 117:15  Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
Psal VulgHetz 117:16  Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
Psal VulgHetz 117:18  Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
Psal VulgHetz 117:19  Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:
Psal VulgHetz 117:21  Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Psal VulgHetz 117:22  Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.
Psal VulgHetz 117:23  A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
Psal VulgHetz 117:24  Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.
Psal VulgHetz 117:26  benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
Psal VulgHetz 117:27  Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Psal VulgHetz 117:28  Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Psal VulgHetz 117:29  Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
Chapter 118
Psal VulgHetz 118:1  Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Psal VulgHetz 118:2  Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
Psal VulgHetz 118:3  Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
Psal VulgHetz 118:5  Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:6  Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Psal VulgHetz 118:7  Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgHetz 118:8  Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
Psal VulgHetz 118:9  BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
Psal VulgHetz 118:10  In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
Psal VulgHetz 118:11  In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
Psal VulgHetz 118:12  Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:13  In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
Psal VulgHetz 118:14  In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Psal VulgHetz 118:15  In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
Psal VulgHetz 118:16  In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
Psal VulgHetz 118:17  GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
Psal VulgHetz 118:18  Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
Psal VulgHetz 118:19  Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Psal VulgHetz 118:20  Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
Psal VulgHetz 118:21  Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Psal VulgHetz 118:22  Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
Psal VulgHetz 118:23  Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
Psal VulgHetz 118:24  Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.
Psal VulgHetz 118:25  DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgHetz 118:26  Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:27  Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
Psal VulgHetz 118:28  Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
Psal VulgHetz 118:29  Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
Psal VulgHetz 118:30  Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:31  Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
Psal VulgHetz 118:32  Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Psal VulgHetz 118:33  HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
Psal VulgHetz 118:34  Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
Psal VulgHetz 118:35  Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
Psal VulgHetz 118:36  Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
Psal VulgHetz 118:37  Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
Psal VulgHetz 118:39  Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
Psal VulgHetz 118:40  Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
Psal VulgHetz 118:41  VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
Psal VulgHetz 118:42  Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
Psal VulgHetz 118:43  Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
Psal VulgHetz 118:44  Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 118:45  Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
Psal VulgHetz 118:46  Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
Psal VulgHetz 118:48  Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
Psal VulgHetz 118:49  ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Psal VulgHetz 118:50  Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
Psal VulgHetz 118:51  Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
Psal VulgHetz 118:52  Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.
Psal VulgHetz 118:53  Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Psal VulgHetz 118:54  Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.
Psal VulgHetz 118:55  Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
Psal VulgHetz 118:56  Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgHetz 118:57  HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
Psal VulgHetz 118:58  Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
Psal VulgHetz 118:59  Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
Psal VulgHetz 118:60  Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgHetz 118:61  Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:62  Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.
Psal VulgHetz 118:63  Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
Psal VulgHetz 118:64  Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
Psal VulgHetz 118:65  TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
Psal VulgHetz 118:66  Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
Psal VulgHetz 118:67  Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
Psal VulgHetz 118:68  Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:69  Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Psal VulgHetz 118:70  Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
Psal VulgHetz 118:71  Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:72  Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
Psal VulgHetz 118:73  IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Psal VulgHetz 118:74  Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgHetz 118:75  Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
Psal VulgHetz 118:76  Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Psal VulgHetz 118:77  Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
Psal VulgHetz 118:78  Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
Psal VulgHetz 118:79  Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
Psal VulgHetz 118:80  Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
Psal VulgHetz 118:81  CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgHetz 118:82  Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Psal VulgHetz 118:83  Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:84  Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
Psal VulgHetz 118:85  Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
Psal VulgHetz 118:86  Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.
Psal VulgHetz 118:87  Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
Psal VulgHetz 118:88  Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
Psal VulgHetz 118:89  LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.
Psal VulgHetz 118:90  In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
Psal VulgHetz 118:91  Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
Psal VulgHetz 118:92  Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
Psal VulgHetz 118:93  In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
Psal VulgHetz 118:94  Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
Psal VulgHetz 118:95  Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
Psal VulgHetz 118:96  Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
Psal VulgHetz 118:97  MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
Psal VulgHetz 118:98  Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.
Psal VulgHetz 118:99  Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
Psal VulgHetz 118:101  Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
Psal VulgHetz 118:102  A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
Psal VulgHetz 118:103  Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
Psal VulgHetz 118:104  A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Psal VulgHetz 118:105  NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Psal VulgHetz 118:106  Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgHetz 118:107  Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
Psal VulgHetz 118:108  Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
Psal VulgHetz 118:109  Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:110  Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
Psal VulgHetz 118:111  Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.
Psal VulgHetz 118:112  Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.
Psal VulgHetz 118:114  Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
Psal VulgHetz 118:115  Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
Psal VulgHetz 118:116  Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
Psal VulgHetz 118:117  Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
Psal VulgHetz 118:118  Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
Psal VulgHetz 118:119  Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.
Psal VulgHetz 118:120  Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
Psal VulgHetz 118:121  AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
Psal VulgHetz 118:122  Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Psal VulgHetz 118:123  Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.
Psal VulgHetz 118:124  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
Psal VulgHetz 118:125  Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Psal VulgHetz 118:128  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
Psal VulgHetz 118:129  PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
Psal VulgHetz 118:130  Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
Psal VulgHetz 118:131  Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Psal VulgHetz 118:132  Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Psal VulgHetz 118:133  Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
Psal VulgHetz 118:134  Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgHetz 118:135  Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:136  Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
Psal VulgHetz 118:138  Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
Psal VulgHetz 118:139  Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Psal VulgHetz 118:140  Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
Psal VulgHetz 118:141  Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:142  Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.
Psal VulgHetz 118:143  Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
Psal VulgHetz 118:144  Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
Psal VulgHetz 118:145  COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
Psal VulgHetz 118:146  Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Psal VulgHetz 118:147  Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
Psal VulgHetz 118:148  Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
Psal VulgHetz 118:149  Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgHetz 118:150  Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
Psal VulgHetz 118:152  Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.
Psal VulgHetz 118:153  RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
Psal VulgHetz 118:154  Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Psal VulgHetz 118:155  Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Psal VulgHetz 118:156  Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
Psal VulgHetz 118:157  Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
Psal VulgHetz 118:158  Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
Psal VulgHetz 118:159  Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
Psal VulgHetz 118:160  Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgHetz 118:161  SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
Psal VulgHetz 118:162  Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
Psal VulgHetz 118:163  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
Psal VulgHetz 118:164  Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.
Psal VulgHetz 118:165  Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
Psal VulgHetz 118:166  Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
Psal VulgHetz 118:167  Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
Psal VulgHetz 118:168  Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Psal VulgHetz 118:169  TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Psal VulgHetz 118:170  Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
Psal VulgHetz 118:171  Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
Psal VulgHetz 118:172  Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.
Psal VulgHetz 118:173  Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
Psal VulgHetz 118:174  Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
Psal VulgHetz 118:175  Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
Psal VulgHetz 118:176  Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Chapter 119
Psal VulgHetz 119:1  Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me.
Psal VulgHetz 119:2  Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
Psal VulgHetz 119:3  Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Psal VulgHetz 119:4  Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
Psal VulgHetz 119:5  Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar:
Psal VulgHetz 119:7  Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Chapter 120
Psal VulgHetz 120:1  Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Psal VulgHetz 120:2  Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
Psal VulgHetz 120:3  Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.
Psal VulgHetz 120:4  Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
Psal VulgHetz 120:5  Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.
Psal VulgHetz 120:7  Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.
Psal VulgHetz 120:8  Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Chapter 121
Psal VulgHetz 121:1  Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Psal VulgHetz 121:2  Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
Psal VulgHetz 121:3  Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
Psal VulgHetz 121:4  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Psal VulgHetz 121:5  Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
Psal VulgHetz 121:6  Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
Psal VulgHetz 121:7  Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Psal VulgHetz 121:8  Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
Psal VulgHetz 121:9  Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Chapter 122
Psal VulgHetz 122:1  Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
Psal VulgHetz 122:2  Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Psal VulgHetz 122:3  Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione:
Psal VulgHetz 122:4  Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Chapter 123
Psal VulgHetz 123:1  Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel:
Psal VulgHetz 123:2  nisi quia Dominus erat in nobis, Cum exurgerent homines in nos,
Psal VulgHetz 123:3  forte vivos deglutissent nos: Cum irasceretur furor eorum in nos,
Psal VulgHetz 123:5  Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Psal VulgHetz 123:6  Benedictus Dominus qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum.
Psal VulgHetz 123:7  Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Psal VulgHetz 123:8  Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Chapter 124
Psal VulgHetz 124:1  Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
Psal VulgHetz 124:2  in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psal VulgHetz 124:3  Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Psal VulgHetz 124:5  Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
Chapter 125
Psal VulgHetz 125:1  Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati:
Psal VulgHetz 125:2  Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Psal VulgHetz 125:3  Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus lætantes.
Psal VulgHetz 125:4  Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro.
Psal VulgHetz 125:6  Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
Chapter 126
Psal VulgHetz 126:1  Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Psal VulgHetz 126:2  Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum:
Psal VulgHetz 126:3  ecce hereditas Domini filii: merces, fructus ventris.
Psal VulgHetz 126:4  Sicut sagittæ in manu potentis: ita filii excussorum.
Psal VulgHetz 126:5  Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Chapter 127
Psal VulgHetz 127:1  Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
Psal VulgHetz 127:2  Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Psal VulgHetz 127:3  Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.
Psal VulgHetz 127:5  Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Psal VulgHetz 127:6  Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
Chapter 128
Psal VulgHetz 128:1  Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
Psal VulgHetz 128:2  Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi.
Psal VulgHetz 128:3  Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
Psal VulgHetz 128:5  confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
Psal VulgHetz 128:6  Fiant sicut fœnum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit:
Psal VulgHetz 128:7  De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Psal VulgHetz 128:8  Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
Chapter 129
Psal VulgHetz 129:1  Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
Psal VulgHetz 129:2  Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
Psal VulgHetz 129:3  Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
Psal VulgHetz 129:4  Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
Psal VulgHetz 129:6  A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
Psal VulgHetz 129:7  Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Psal VulgHetz 129:8  Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.
Chapter 130
Psal VulgHetz 130:1  Canticum graduum David. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
Psal VulgHetz 130:2  Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
Psal VulgHetz 130:3  Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 131
Psal VulgHetz 131:1  Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius:
Psal VulgHetz 131:3  Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei:
Psal VulgHetz 131:4  Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem:
Psal VulgHetz 131:5  Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob.
Psal VulgHetz 131:6  Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvæ.
Psal VulgHetz 131:7  Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.
Psal VulgHetz 131:8  Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
Psal VulgHetz 131:9  Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent.
Psal VulgHetz 131:10  Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
Psal VulgHetz 131:11  Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Psal VulgHetz 131:12  Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos: Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam.
Psal VulgHetz 131:13  Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
Psal VulgHetz 131:14  Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo quoniam elegi eam.
Psal VulgHetz 131:15  Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus.
Psal VulgHetz 131:16  Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt.
Psal VulgHetz 131:17  Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.
Psal VulgHetz 131:18  Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Chapter 132
Psal VulgHetz 132:1  Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
Psal VulgHetz 132:2  Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:
Psal VulgHetz 132:3  sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
Chapter 133
Psal VulgHetz 133:1  Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,
Psal VulgHetz 133:2  In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Psal VulgHetz 133:3  Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Chapter 134
Psal VulgHetz 134:1  Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
Psal VulgHetz 134:2  Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psal VulgHetz 134:3  Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
Psal VulgHetz 134:4  Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
Psal VulgHetz 134:5  Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Psal VulgHetz 134:6  Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Psal VulgHetz 134:7  Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
Psal VulgHetz 134:8  qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
Psal VulgHetz 134:9  Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
Psal VulgHetz 134:10  Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
Psal VulgHetz 134:11  Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Psal VulgHetz 134:12  Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
Psal VulgHetz 134:13  Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgHetz 134:14  Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
Psal VulgHetz 134:15  Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgHetz 134:16  Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgHetz 134:17  Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Psal VulgHetz 134:18  Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
Psal VulgHetz 134:19  Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
Psal VulgHetz 134:20  Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Psal VulgHetz 134:21  Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
Chapter 135
Psal VulgHetz 135:1  Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:2  Confitemini Deo deorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:3  Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:4  Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:5  Qui fecit cælos in intellectu: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:6  Qui firmavit terram super aquas: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:7  Qui fecit luminaria magna: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:8  Solem in potestatem diei: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:9  Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:10  Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:11  Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:12  In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:13  Qui divisit Mare rubrum in divisiones: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:14  Et eduxit Israel per medium eius: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:15  Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari rubro: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:16  Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:17  Qui percussit reges magnos: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:18  Et occidit reges fortes: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:19  Sehon regem Amorrhæorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:20  Et Og regem Basan: quoniam in æternum misericordia eius:
Psal VulgHetz 135:21  Et dedit terram eorum hereditatem: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:22  Hereditatem Israel servo suo: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:23  Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:24  Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:25  Qui dat escam omni carni: quoniam in æternum misericordia eius.
Psal VulgHetz 135:26  Confitemini Deo cæli: quoniam in æternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Chapter 136
Psal VulgHetz 136:1  Psalmus David, Hieremiæ. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion:
Psal VulgHetz 136:2  In salicibus in medio eius, suspendimus organa nostra.
Psal VulgHetz 136:3  Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum: Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Psal VulgHetz 136:4  Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Psal VulgHetz 136:5  Si oblitus fuero tui Ierusalem, oblivioni detur dextera mea.
Psal VulgHetz 136:6  Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: Si non proposuero Ierusalem, in principio lætitiæ meæ.
Psal VulgHetz 136:7  Memor esto Domine filiorum Edom, in die Ierusalem: Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Psal VulgHetz 136:8  Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
Psal VulgHetz 136:9  Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Chapter 137
Psal VulgHetz 137:1  Ipsi David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi:
Psal VulgHetz 137:2  adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
Psal VulgHetz 137:3  In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem.
Psal VulgHetz 137:4  Confiteantur tibi Domine omnes reges terræ: quia audierunt omnia verba oris tui:
Psal VulgHetz 137:5  Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini.
Psal VulgHetz 137:6  Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit.
Psal VulgHetz 137:7  Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Psal VulgHetz 137:8  Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.
Chapter 138
Psal VulgHetz 138:1  In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:
Psal VulgHetz 138:2  tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
Psal VulgHetz 138:3  Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
Psal VulgHetz 138:4  Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.
Psal VulgHetz 138:5  Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Psal VulgHetz 138:6  Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.
Psal VulgHetz 138:7  Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
Psal VulgHetz 138:8  Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.
Psal VulgHetz 138:9  Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:
Psal VulgHetz 138:10  Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
Psal VulgHetz 138:11  Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Psal VulgHetz 138:12  Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
Psal VulgHetz 138:13  Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.
Psal VulgHetz 138:14  Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Psal VulgHetz 138:15  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.
Psal VulgHetz 138:16  Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
Psal VulgHetz 138:17  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Psal VulgHetz 138:18  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.
Psal VulgHetz 138:19  Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:
Psal VulgHetz 138:20  Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
Psal VulgHetz 138:21  Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?
Psal VulgHetz 138:22  Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
Psal VulgHetz 138:23  Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
Psal VulgHetz 138:24  Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.
Chapter 139
Psal VulgHetz 139:2  Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo eripe me.
Psal VulgHetz 139:3  Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant prælia.
Psal VulgHetz 139:4  Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.
Psal VulgHetz 139:5  Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
Psal VulgHetz 139:6  absconderunt superbi laqueum mihi: Et funes extenderunt in laqueum: iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
Psal VulgHetz 139:7  Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi Domine vocem deprecationis meæ.
Psal VulgHetz 139:8  Domine, Domine virtus salutis meæ: obumbrasti super caput meum in die belli:
Psal VulgHetz 139:9  Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Psal VulgHetz 139:10  Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
Psal VulgHetz 139:11  Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos: in miseriis non subsistent.
Psal VulgHetz 139:12  Vir linguosus non dirigetur in terra: virum iniustum mala capient in interitu.
Psal VulgHetz 139:13  Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: et vindictam pauperum.
Psal VulgHetz 139:14  Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.
Chapter 140
Psal VulgHetz 140:1  Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Psal VulgHetz 140:2  Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Psal VulgHetz 140:3  Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.
Psal VulgHetz 140:4  Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
Psal VulgHetz 140:5  Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
Psal VulgHetz 140:6  absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
Psal VulgHetz 140:7  sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
Psal VulgHetz 140:8  quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
Psal VulgHetz 140:9  Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
Psal VulgHetz 140:10  Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
Chapter 141
Psal VulgHetz 141:1  Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio.
Psal VulgHetz 141:2  Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
Psal VulgHetz 141:3  Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
Psal VulgHetz 141:4  In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
Psal VulgHetz 141:5  Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Psal VulgHetz 141:6  Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Psal VulgHetz 141:7  Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
Psal VulgHetz 141:8  Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.
Chapter 142
Psal VulgHetz 142:1  Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
Psal VulgHetz 142:2  Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Psal VulgHetz 142:3  Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
Psal VulgHetz 142:4  et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Psal VulgHetz 142:5  Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
Psal VulgHetz 142:6  Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
Psal VulgHetz 142:7  Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
Psal VulgHetz 142:8  Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Psal VulgHetz 142:10  doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
Psal VulgHetz 142:11  propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
Psal VulgHetz 142:12  et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.
Chapter 143
Psal VulgHetz 143:1  Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Psal VulgHetz 143:2  Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
Psal VulgHetz 143:3  Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Psal VulgHetz 143:4  Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.
Psal VulgHetz 143:5  Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Psal VulgHetz 143:6  Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
Psal VulgHetz 143:7  Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
Psal VulgHetz 143:8  Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Psal VulgHetz 143:9  Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
Psal VulgHetz 143:10  Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
Psal VulgHetz 143:11  eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
Psal VulgHetz 143:12  Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.
Psal VulgHetz 143:13  Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:
Psal VulgHetz 143:14  boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
Psal VulgHetz 143:15  Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.
Chapter 144
Psal VulgHetz 144:1  Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 144:2  Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Psal VulgHetz 144:3  Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis.
Psal VulgHetz 144:4  Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt.
Psal VulgHetz 144:5  Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
Psal VulgHetz 144:6  Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.
Psal VulgHetz 144:7  Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: et iustitia tua exultabunt.
Psal VulgHetz 144:8  Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
Psal VulgHetz 144:9  Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius.
Psal VulgHetz 144:10  Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi.
Psal VulgHetz 144:11  Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur:
Psal VulgHetz 144:12  Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificentiæ regni tui.
Psal VulgHetz 144:13  Regnum tuum regnum omnium sæculorum: et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgHetz 144:14  Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos.
Psal VulgHetz 144:15  Oculi omnium in te sperant Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Psal VulgHetz 144:16  Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
Psal VulgHetz 144:17  Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
Psal VulgHetz 144:18  Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate.
Psal VulgHetz 144:19  Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos.
Psal VulgHetz 144:20  Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.
Psal VulgHetz 144:21  Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.
Chapter 145
Psal VulgHetz 145:2  Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
Psal VulgHetz 145:4  Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Psal VulgHetz 145:5  Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
Psal VulgHetz 145:6  qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
Psal VulgHetz 145:7  Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
Psal VulgHetz 145:8  Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
Psal VulgHetz 145:9  Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Psal VulgHetz 145:10  Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.
Chapter 146
Psal VulgHetz 146:1  Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio.
Psal VulgHetz 146:2  Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit.
Psal VulgHetz 146:3  Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
Psal VulgHetz 146:4  Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
Psal VulgHetz 146:5  Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus.
Psal VulgHetz 146:6  Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram.
Psal VulgHetz 146:7  Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
Psal VulgHetz 146:8  Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum.
Psal VulgHetz 146:9  Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
Psal VulgHetz 146:10  Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Psal VulgHetz 146:11  Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Chapter 147
Psal VulgHetz 147:1  Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.
Psal VulgHetz 147:2  Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Psal VulgHetz 147:3  Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te.
Psal VulgHetz 147:4  Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo eius.
Psal VulgHetz 147:5  Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit,
Psal VulgHetz 147:6  Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
Psal VulgHetz 147:7  Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquæ.
Psal VulgHetz 147:8  Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel.
Psal VulgHetz 147:9  Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.
Chapter 148
Psal VulgHetz 148:1  Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis.
Psal VulgHetz 148:2  Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
Psal VulgHetz 148:3  Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
Psal VulgHetz 148:4  Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
Psal VulgHetz 148:5  laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Psal VulgHetz 148:6  Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
Psal VulgHetz 148:7  Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Psal VulgHetz 148:8  Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
Psal VulgHetz 148:9  Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
Psal VulgHetz 148:10  Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
Psal VulgHetz 148:11  Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
Psal VulgHetz 148:12  Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
Psal VulgHetz 148:14  Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
Chapter 149
Psal VulgHetz 149:1  Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum.
Psal VulgHetz 149:2  Lætetur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exultent in rege suo.
Psal VulgHetz 149:3  Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei:
Psal VulgHetz 149:4  Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem.
Psal VulgHetz 149:5  Exultabunt sancti in gloria: lætabuntur in cubilibus suis.
Psal VulgHetz 149:6  Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum:
Psal VulgHetz 149:7  Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis.
Psal VulgHetz 149:8  Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
Psal VulgHetz 149:9  Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis eius. Alleluia.
Chapter 150
Psal VulgHetz 150:1  Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius.
Psal VulgHetz 150:2  Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Psal VulgHetz 150:3  Laudate eum in sono tubæ: laudate eum in psalterio, et cithara.
Psal VulgHetz 150:4  Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo.
Psal VulgHetz 150:5  Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis: