PSALMS
Up
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113
114
115
116
117
118
119
120
121
122
123
124
125
126
127
128
129
130
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140
141
142
143
144
145
146
147
148
149
150
Chapter 1
Psal | Vulgate | 1:1 | beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit | |
Psal | Vulgate | 1:2 | sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte | |
Psal | Vulgate | 1:3 | et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur | |
Psal | Vulgate | 1:4 | non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus | |
Psal | Vulgate | 1:5 | ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum | |
Chapter 2
Psal | Vulgate | 2:1 | psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania | |
Psal | Vulgate | 2:2 | adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius | |
Psal | Vulgate | 2:3 | disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum | |
Psal | Vulgate | 2:4 | qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos | |
Psal | Vulgate | 2:5 | tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | |
Psal | Vulgate | 2:6 | ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum | |
Psal | Vulgate | 2:7 | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | |
Psal | Vulgate | 2:8 | postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | |
Psal | Vulgate | 2:9 | reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos | |
Psal | Vulgate | 2:10 | et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae | |
Psal | Vulgate | 2:11 | servite Domino in timore et exultate ei in tremore servite Domino in timore et exultate in tremore | |
Psal | Vulgate | 2:12 | adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via | |
Chapter 3
Psal | Vulgate | 3:1 | psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui | |
Psal | Vulgate | 3:2 | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me | |
Psal | Vulgate | 3:3 | multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper | |
Psal | Vulgate | 3:4 | tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum | |
Psal | Vulgate | 3:5 | voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper | |
Psal | Vulgate | 3:6 | ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me | |
Psal | Vulgate | 3:7 | non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus | |
Psal | Vulgate | 3:8 | quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti | |
Chapter 4
Psal | Vulgate | 4:2 | cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | |
Psal | Vulgate | 4:3 | filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper | |
Psal | Vulgate | 4:4 | et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum | |
Psal | Vulgate | 4:5 | irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper | |
Psal | Vulgate | 4:6 | sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum | |
Psal | Vulgate | 4:7 | signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo | |
Psal | Vulgate | 4:8 | a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt | |
Chapter 5
Psal | Vulgate | 5:1 | in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David victori pro hereditatibus canticum David | |
Psal | Vulgate | 5:2 | verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum verba mea audi Domine intellege murmur meum | |
Psal | Vulgate | 5:4 | quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam quia te deprecor Domine mane audies vocem meam | |
Psal | Vulgate | 5:5 | mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu | |
Psal | Vulgate | 5:6 | neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum | |
Psal | Vulgate | 5:7 | odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus | |
Psal | Vulgate | 5:8 | ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo | |
Psal | Vulgate | 5:9 | Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam | |
Psal | Vulgate | 5:10 | quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae | |
Psal | Vulgate | 5:11 | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te | |
Psal | Vulgate | 5:12 | et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum | |
Chapter 6
Psal | Vulgate | 6:1 | in finem in carminibus pro octava psalmus David victori in psalmis super octava canticum David | |
Psal | Vulgate | 6:2 | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | |
Psal | Vulgate | 6:3 | miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea | |
Psal | Vulgate | 6:4 | et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo | |
Psal | Vulgate | 6:5 | convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam | |
Psal | Vulgate | 6:6 | quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi | |
Psal | Vulgate | 6:7 | laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | |
Psal | Vulgate | 6:8 | turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis | |
Psal | Vulgate | 6:9 | discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei | |
Psal | Vulgate | 6:10 | exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet | |
Chapter 7
Psal | Vulgate | 7:1 | psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini | |
Psal | Vulgate | 7:2 | Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me | |
Psal | Vulgate | 7:3 | nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat | |
Psal | Vulgate | 7:4 | Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | |
Psal | Vulgate | 7:5 | si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos | |
Psal | Vulgate | 7:6 | persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper | |
Psal | Vulgate | 7:7 | exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti | |
Psal | Vulgate | 7:8 | et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere | |
Psal | Vulgate | 7:9 | Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me | |
Psal | Vulgate | 7:10 | consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus | |
Psal | Vulgate | 7:11 | iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde | |
Psal | Vulgate | 7:12 | Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies Deus iudex iustus et fortis comminans tota die | |
Psal | Vulgate | 7:13 | nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum | |
Psal | Vulgate | 7:14 | et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est | |
Psal | Vulgate | 7:15 | ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium | |
Psal | Vulgate | 7:16 | lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est | |
Psal | Vulgate | 7:17 | convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet | |
Chapter 8
Psal | Vulgate | 8:2 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos | |
Psal | Vulgate | 8:3 | ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor | |
Psal | Vulgate | 8:4 | quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti | |
Psal | Vulgate | 8:5 | quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum | |
Psal | Vulgate | 8:6 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum | |
Psal | Vulgate | 8:7 | et constituisti eum super opera manuum tuarum dabis ei potestatem super opera manuum tuarum | |
Psal | Vulgate | 8:8 | omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri | |
Psal | Vulgate | 8:9 | volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti | |
Chapter 9
Psal | Vulgate | 9:2 | confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | |
Psal | Vulgate | 9:3 | laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi | |
Psal | Vulgate | 9:4 | in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua | |
Psal | Vulgate | 9:5 | quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae | |
Psal | Vulgate | 9:6 | increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter | |
Psal | Vulgate | 9:7 | inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis | |
Psal | Vulgate | 9:8 | et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum | |
Psal | Vulgate | 9:9 | et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus | |
Psal | Vulgate | 9:10 | et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia | |
Psal | Vulgate | 9:11 | et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine | |
Psal | Vulgate | 9:12 | psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius | |
Psal | Vulgate | 9:13 | quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum | |
Psal | Vulgate | 9:14 | miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis | |
Psal | Vulgate | 9:15 | qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion | |
Psal | Vulgate | 9:16 | exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum | |
Psal | Vulgate | 9:17 | cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno | |
Psal | Vulgate | 9:18 | convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum | |
Psal | Vulgate | 9:19 | quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum | |
Psal | Vulgate | 9:20 | exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam | |
Psal | Vulgate | 9:21 | constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper | |
Psal | Vulgate | 9:22 | ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae | |
Psal | Vulgate | 9:23 | dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt | |
Psal | Vulgate | 9:24 | quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi | |
Psal | Vulgate | 9:25 | exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret | |
Psal | Vulgate | 9:26 | non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit | |
Psal | Vulgate | 9:27 | dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo | |
Psal | Vulgate | 9:28 | cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas | |
Psal | Vulgate | 9:29 | sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem | |
Psal | Vulgate | 9:30 | oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum | |
Psal | Vulgate | 9:31 | in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter | |
Psal | Vulgate | 9:32 | dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum | |
Psal | Vulgate | 9:33 | exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum | |
Psal | Vulgate | 9:34 | propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat | |
Psal | Vulgate | 9:35 | vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor | |
Psal | Vulgate | 9:36 | contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies | |
Psal | Vulgate | 9:37 | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius | |
Psal | Vulgate | 9:38 | desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua | |
Chapter 10
Psal | Vulgate | 10:2 | in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis | |
Psal | Vulgate | 10:3 | quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde | |
Psal | Vulgate | 10:4 | quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est | |
Psal | Vulgate | 10:5 | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum | |
Psal | Vulgate | 10:6 | Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius | |
Psal | Vulgate | 10:7 | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum | |
Chapter 11
Psal | Vulgate | 11:2 | salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum | |
Psal | Vulgate | 11:3 | vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt | |
Psal | Vulgate | 11:4 | disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam | |
Psal | Vulgate | 11:5 | qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est | |
Psal | Vulgate | 11:6 | propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum | |
Psal | Vulgate | 11:7 | eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum | |
Psal | Vulgate | 11:8 | tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum | |
Chapter 12
Psal | Vulgate | 12:1 | in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me | |
Psal | Vulgate | 12:2 | quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem | |
Psal | Vulgate | 12:3 | usquequo exaltabitur inimicus meus super me usquequo exaltabitur inimicus meus super me | |
Psal | Vulgate | 12:4 | respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem | |
Psal | Vulgate | 12:5 | nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero | |
Chapter 13
Psal | Vulgate | 13:1 | in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum | |
Psal | Vulgate | 13:2 | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum | |
Psal | Vulgate | 13:3 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | |
Psal | Vulgate | 13:4 | nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis | |
Psal | Vulgate | 13:5 | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine | |
Psal | Vulgate | 13:6 | quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est | |
Chapter 14
Psal | Vulgate | 14:1 | psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo | |
Psal | Vulgate | 14:2 | qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam | |
Psal | Vulgate | 14:3 | qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo | |
Psal | Vulgate | 14:4 | ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat | |
Chapter 15
Psal | Vulgate | 15:1 | tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te | |
Psal | Vulgate | 15:2 | dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te | |
Psal | Vulgate | 15:3 | sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis | |
Psal | Vulgate | 15:4 | multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis | |
Psal | Vulgate | 15:5 | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae | |
Psal | Vulgate | 15:6 | funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est | |
Psal | Vulgate | 15:7 | benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei | |
Psal | Vulgate | 15:8 | providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear | |
Psal | Vulgate | 15:9 | propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter | |
Psal | Vulgate | 15:10 | quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos | |
Chapter 16
Psal | Vulgate | 16:1 | oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii | |
Psal | Vulgate | 16:2 | de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | |
Psal | Vulgate | 16:3 | probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti | |
Psal | Vulgate | 16:4 | ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis | |
Psal | Vulgate | 16:5 | perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea | |
Psal | Vulgate | 16:6 | ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum | |
Psal | Vulgate | 16:7 | mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium | |
Psal | Vulgate | 16:8 | a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me | |
Psal | Vulgate | 16:9 | a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me; a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt | |
Psal | Vulgate | 16:10 | adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe | |
Psal | Vulgate | 16:11 | proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram | |
Psal | Vulgate | 16:12 | susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis | |
Psal | Vulgate | 16:13 | exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus | |
Psal | Vulgate | 16:14 | ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum | |
Chapter 17
Psal | Vulgate | 17:1 | in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait | |
Psal | Vulgate | 17:3 | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus | |
Psal | Vulgate | 17:4 | laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero | |
Psal | Vulgate | 17:5 | circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me | |
Psal | Vulgate | 17:6 | dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis | |
Psal | Vulgate | 17:7 | cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius | |
Psal | Vulgate | 17:8 | et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est | |
Psal | Vulgate | 17:9 | ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo | |
Psal | Vulgate | 17:10 | inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius | |
Psal | Vulgate | 17:11 | et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti | |
Psal | Vulgate | 17:12 | et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris | |
Psal | Vulgate | 17:13 | prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis | |
Psal | Vulgate | 17:14 | et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis | |
Psal | Vulgate | 17:15 | et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos | |
Psal | Vulgate | 17:16 | et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui | |
Psal | Vulgate | 17:17 | misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis | |
Psal | Vulgate | 17:18 | eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant | |
Psal | Vulgate | 17:19 | praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum | |
Psal | Vulgate | 17:20 | et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei | |
Psal | Vulgate | 17:21 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi | |
Psal | Vulgate | 17:22 | quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo | |
Psal | Vulgate | 17:23 | quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me | |
Psal | Vulgate | 17:24 | et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea | |
Psal | Vulgate | 17:25 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius | |
Psal | Vulgate | 17:26 | cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages | |
Psal | Vulgate | 17:27 | et cum electo electus eris et cum perverso perverteris cum electo electus eris et cum perverso pervertes | |
Psal | Vulgate | 17:28 | quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis | |
Psal | Vulgate | 17:29 | quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas | |
Psal | Vulgate | 17:30 | quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum | |
Psal | Vulgate | 17:31 | Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se | |
Psal | Vulgate | 17:32 | quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum | |
Psal | Vulgate | 17:33 | Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam | |
Psal | Vulgate | 17:34 | qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me | |
Psal | Vulgate | 17:35 | qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea | |
Psal | Vulgate | 17:36 | et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me | |
Psal | Vulgate | 17:37 | dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei | |
Psal | Vulgate | 17:38 | persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos | |
Psal | Vulgate | 17:39 | confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis | |
Psal | Vulgate | 17:40 | et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me | |
Psal | Vulgate | 17:41 | et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | |
Psal | Vulgate | 17:42 | clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos | |
Psal | Vulgate | 17:43 | et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos | |
Psal | Vulgate | 17:44 | eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium | |
Psal | Vulgate | 17:45 | populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi | |
Psal | Vulgate | 17:46 | filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis | |
Psal | Vulgate | 17:47 | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae | |
Psal | Vulgate | 17:48 | Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis | |
Psal | Vulgate | 17:49 | et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me | |
Psal | Vulgate | 17:50 | propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo | |
Chapter 18
Psal | Vulgate | 18:2 | caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum | |
Psal | Vulgate | 18:3 | dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam | |
Psal | Vulgate | 18:4 | non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum | |
Psal | Vulgate | 18:5 | in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum | |
Psal | Vulgate | 18:6 | in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam | |
Psal | Vulgate | 18:7 | a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius | |
Psal | Vulgate | 18:8 | lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis | |
Psal | Vulgate | 18:9 | iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos | |
Psal | Vulgate | 18:10 | timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis | |
Psal | Vulgate | 18:11 | desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem | |
Psal | Vulgate | 18:12 | etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus | |
Psal | Vulgate | 18:13 | delicta quis intellegit ab occultis meis munda me errores quis intelleget ab occultis munda me | |
Psal | Vulgate | 18:14 | et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo | |
Chapter 19
Psal | Vulgate | 19:2 | exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob | |
Psal | Vulgate | 19:3 | mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te | |
Psal | Vulgate | 19:4 | memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper | |
Psal | Vulgate | 19:5 | tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat | |
Psal | Vulgate | 19:6 | laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros | |
Psal | Vulgate | 19:7 | impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae | |
Psal | Vulgate | 19:8 | hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur | |
Psal | Vulgate | 19:9 | ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus | |
Chapter 20
Psal | Vulgate | 20:2 | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer | |
Psal | Vulgate | 20:3 | desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper | |
Psal | Vulgate | 20:4 | quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso | |
Psal | Vulgate | 20:5 | vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum | |
Psal | Vulgate | 20:6 | magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum | |
Psal | Vulgate | 20:7 | quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum | |
Psal | Vulgate | 20:8 | quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur | |
Psal | Vulgate | 20:9 | inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te | |
Psal | Vulgate | 20:10 | pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis | |
Psal | Vulgate | 20:11 | fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum | |
Psal | Vulgate | 20:12 | quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt | |
Psal | Vulgate | 20:13 | quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum | |
Chapter 21
Psal | Vulgate | 21:1 | in finem pro adsumptione matutina psalmus David victori pro cervo matutino canticum | |
Psal | Vulgate | 21:2 | Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei | |
Psal | Vulgate | 21:3 | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi | |
Psal | Vulgate | 21:5 | in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos | |
Psal | Vulgate | 21:6 | ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi | |
Psal | Vulgate | 21:7 | ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis | |
Psal | Vulgate | 21:8 | omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput | |
Psal | Vulgate | 21:9 | speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum | |
Psal | Vulgate | 21:10 | quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae | |
Psal | Vulgate | 21:11 | in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu | |
Psal | Vulgate | 21:12 | ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor | |
Psal | Vulgate | 21:13 | circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me | |
Psal | Vulgate | 21:14 | aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens | |
Psal | Vulgate | 21:15 | sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei | |
Psal | Vulgate | 21:16 | aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me | |
Psal | Vulgate | 21:17 | quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos | |
Psal | Vulgate | 21:18 | dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me | |
Psal | Vulgate | 21:19 | diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem | |
Psal | Vulgate | 21:20 | tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina | |
Psal | Vulgate | 21:21 | erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam | |
Psal | Vulgate | 21:22 | salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me | |
Psal | Vulgate | 21:23 | narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | |
Psal | Vulgate | 21:24 | qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum | |
Psal | Vulgate | 21:25 | timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit | |
Psal | Vulgate | 21:26 | apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum | |
Psal | Vulgate | 21:27 | edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum | |
Psal | Vulgate | 21:28 | reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium | |
Psal | Vulgate | 21:29 | quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium quia Domini est regnum et dominabitur gentibus | |
Psal | Vulgate | 21:30 | manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem | |
Psal | Vulgate | 21:31 | et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi et anima eius ipsi vivet semen serviet ei | |
Chapter 22
Psal | Vulgate | 22:1 | psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit | |
Psal | Vulgate | 22:2 | in loco pascuae ibi me conlocavit super aquam refectionis educavit me in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me | |
Psal | Vulgate | 22:3 | animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum | |
Psal | Vulgate | 22:4 | nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me | |
Psal | Vulgate | 22:5 | parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians | |
Chapter 23
Psal | Vulgate | 23:1 | psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in eo David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius | |
Psal | Vulgate | 23:2 | *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum | |
Psal | Vulgate | 23:3 | quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius | |
Psal | Vulgate | 23:4 | innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose | |
Psal | Vulgate | 23:5 | hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo | |
Psal | Vulgate | 23:6 | haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper | |
Psal | Vulgate | 23:7 | adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae | |
Psal | Vulgate | 23:8 | quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio | |
Psal | Vulgate | 23:9 | adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae | |
Chapter 24
Psal | Vulgate | 24:1 | psalmus David ad te Domine levavi animam meam David ad te Domine animam meam levabo | |
Psal | Vulgate | 24:3 | neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur | |
Psal | Vulgate | 24:4 | confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me | |
Psal | Vulgate | 24:5 | dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die | |
Psal | Vulgate | 24:6 | reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt | |
Psal | Vulgate | 24:7 | delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine | |
Psal | Vulgate | 24:8 | dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via | |
Psal | Vulgate | 24:9 | diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam | |
Psal | Vulgate | 24:10 | universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius | |
Psal | Vulgate | 24:11 | propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est | |
Psal | Vulgate | 24:12 | quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit | |
Psal | Vulgate | 24:13 | anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram | |
Psal | Vulgate | 24:14 | firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis | |
Psal | Vulgate | 24:15 | oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos | |
Psal | Vulgate | 24:16 | respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego | |
Psal | Vulgate | 24:17 | tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me | |
Psal | Vulgate | 24:18 | vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea | |
Psal | Vulgate | 24:19 | respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | |
Psal | Vulgate | 24:20 | custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te | |
Psal | Vulgate | 24:21 | innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te | |
Chapter 25
Psal | Vulgate | 25:1 | psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam | |
Psal | Vulgate | 25:2 | proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum | |
Psal | Vulgate | 25:3 | quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua | |
Psal | Vulgate | 25:4 | non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar | |
Psal | Vulgate | 25:5 | odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo | |
Psal | Vulgate | 25:6 | lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine | |
Psal | Vulgate | 25:7 | ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua | |
Psal | Vulgate | 25:8 | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae | |
Psal | Vulgate | 25:9 | ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam | |
Psal | Vulgate | 25:10 | in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus | |
Psal | Vulgate | 25:11 | ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei | |
Chapter 26
Psal | Vulgate | 26:1 | David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo | |
Psal | Vulgate | 26:2 | dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt | |
Psal | Vulgate | 26:3 | si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam | |
Psal | Vulgate | 26:4 | unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius | |
Psal | Vulgate | 26:5 | quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui | |
Psal | Vulgate | 26:6 | in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino | |
Psal | Vulgate | 26:7 | exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me | |
Psal | Vulgate | 26:8 | tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram | |
Psal | Vulgate | 26:9 | ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus | |
Psal | Vulgate | 26:10 | quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me | |
Psal | Vulgate | 26:11 | legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos | |
Psal | Vulgate | 26:12 | ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium | |
Psal | Vulgate | 26:13 | credo videre bona Domini in terra viventium ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium | |
Chapter 27
Psal | Vulgate | 27:1 | huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum | |
Psal | Vulgate | 27:2 | exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum | |
Psal | Vulgate | 27:3 | ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum | |
Psal | Vulgate | 27:4 | da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis | |
Psal | Vulgate | 27:5 | quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis | |
Psal | Vulgate | 27:6 | benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae | |
Psal | Vulgate | 27:7 | Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi | |
Psal | Vulgate | 27:8 | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est | |
Chapter 28
Psal | Vulgate | 28:1 | psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum canticum David adferte Domino filios arietum | |
Psal | Vulgate | 28:2 | adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto | |
Psal | Vulgate | 28:3 | vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas | |
Psal | Vulgate | 28:4 | vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia vox Domini in fortitudine vox Domini in decore | |
Psal | Vulgate | 28:5 | vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani | |
Psal | Vulgate | 28:6 | et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis | |
Psal | Vulgate | 28:8 | vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades vox Domini parturire faciens desertum Cades | |
Psal | Vulgate | 28:9 | vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam | |
Psal | Vulgate | 28:10 | Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum | |
Chapter 29
Psal | Vulgate | 29:1 | psalmus cantici in dedicatione domus David psalmus cantici pro dedicatione domus David | |
Psal | Vulgate | 29:2 | exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me | |
Psal | Vulgate | 29:3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me | |
Psal | Vulgate | 29:4 | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum | |
Psal | Vulgate | 29:5 | psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius | |
Psal | Vulgate | 29:6 | quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus | |
Psal | Vulgate | 29:7 | ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum | |
Psal | Vulgate | 29:8 | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus | |
Psal | Vulgate | 29:9 | ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor | |
Psal | Vulgate | 29:10 | quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam | |
Psal | Vulgate | 29:11 | audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor | |
Psal | Vulgate | 29:12 | convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia | |
Chapter 30
Psal | Vulgate | 30:2 | in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me | |
Psal | Vulgate | 30:3 | inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me | |
Psal | Vulgate | 30:4 | quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me | |
Psal | Vulgate | 30:5 | educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es | |
Psal | Vulgate | 30:6 | in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis | |
Psal | Vulgate | 30:7 | odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum | |
Psal | Vulgate | 30:8 | exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae | |
Psal | Vulgate | 30:9 | nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos | |
Psal | Vulgate | 30:10 | miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus | |
Psal | Vulgate | 30:11 | quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt | |
Psal | Vulgate | 30:12 | super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me | |
Psal | Vulgate | 30:13 | oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum | |
Psal | Vulgate | 30:14 | quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent | |
Psal | Vulgate | 30:15 | ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu | |
Psal | Vulgate | 30:16 | in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me | |
Psal | Vulgate | 30:17 | inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua | |
Psal | Vulgate | 30:18 | Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno | |
Psal | Vulgate | 30:19 | muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione | |
Psal | Vulgate | 30:20 | quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum | |
Psal | Vulgate | 30:21 | abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum | |
Psal | Vulgate | 30:22 | benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita | |
Psal | Vulgate | 30:23 | ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te | |
Psal | Vulgate | 30:24 | diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam | |
Chapter 31
Psal | Vulgate | 31:1 | huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum | |
Psal | Vulgate | 31:2 | beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus | |
Psal | Vulgate | 31:3 | quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die | |
Psal | Vulgate | 31:4 | quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi spina diapsalma die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter | |
Psal | Vulgate | 31:5 | delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper | |
Psal | Vulgate | 31:6 | pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant | |
Psal | Vulgate | 31:7 | tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper | |
Psal | Vulgate | 31:8 | intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo | |
Psal | Vulgate | 31:9 | nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te | |
Psal | Vulgate | 31:10 | multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit | |
Chapter 32
Psal | Vulgate | 32:1 | psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio laudate iusti Dominum rectos decet laudatio | |
Psal | Vulgate | 32:2 | confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei | |
Psal | Vulgate | 32:3 | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo | |
Psal | Vulgate | 32:4 | quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide | |
Psal | Vulgate | 32:5 | diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra | |
Psal | Vulgate | 32:6 | verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum | |
Psal | Vulgate | 32:7 | congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | |
Psal | Vulgate | 32:8 | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis | |
Psal | Vulgate | 32:9 | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit | |
Psal | Vulgate | 32:10 | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum | |
Psal | Vulgate | 32:11 | consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 32:12 | beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi | |
Psal | Vulgate | 32:13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam | |
Psal | Vulgate | 32:14 | de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae | |
Psal | Vulgate | 32:15 | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum | |
Psal | Vulgate | 32:16 | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis | |
Psal | Vulgate | 32:17 | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit | |
Psal | Vulgate | 32:18 | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius | |
Psal | Vulgate | 32:19 | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame | |
Psal | Vulgate | 32:20 | anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est | |
Psal | Vulgate | 32:21 | quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus | |
Chapter 33
Psal | Vulgate | 33:1 | David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit | |
Psal | Vulgate | 33:2 | benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo | |
Psal | Vulgate | 33:3 | in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur | |
Psal | Vulgate | 33:4 | magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter | |
Psal | Vulgate | 33:5 | exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me | |
Psal | Vulgate | 33:6 | accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur | |
Psal | Vulgate | 33:7 | iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum | |
Psal | Vulgate | 33:8 | vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos | |
Psal | Vulgate | 33:9 | gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo | |
Psal | Vulgate | 33:10 | timete Dominum omnes sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum | |
Psal | Vulgate | 33:11 | divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum | |
Psal | Vulgate | 33:12 | venite filii audite me timorem Domini docebo vos venite filii audite me timorem Domini docebo vos | |
Psal | Vulgate | 33:13 | quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos | |
Psal | Vulgate | 33:14 | prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | |
Psal | Vulgate | 33:15 | deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam | |
Psal | Vulgate | 33:16 | oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum | |
Psal | Vulgate | 33:17 | facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum | |
Psal | Vulgate | 33:18 | clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | |
Psal | Vulgate | 33:19 | iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit | |
Psal | Vulgate | 33:20 | multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus | |
Psal | Vulgate | 33:21 | Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur | |
Psal | Vulgate | 33:22 | mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur | |
Chapter 34
Psal | Vulgate | 34:1 | huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me | |
Psal | Vulgate | 34:2 | adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum | |
Psal | Vulgate | 34:3 | effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum | |
Psal | Vulgate | 34:4 | confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi | |
Psal | Vulgate | 34:5 | fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat | |
Psal | Vulgate | 34:6 | fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos | |
Psal | Vulgate | 34:7 | quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae | |
Psal | Vulgate | 34:8 | veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum | |
Psal | Vulgate | 34:9 | anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant | |
Psal | Vulgate | 34:10 | omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento | |
Psal | Vulgate | 34:11 | surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me | |
Psal | Vulgate | 34:12 | retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae | |
Psal | Vulgate | 34:13 | ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur | |
Psal | Vulgate | 34:14 | quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar | |
Psal | Vulgate | 34:15 | et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam | |
Psal | Vulgate | 34:16 | dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis | |
Psal | Vulgate | 34:17 | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam | |
Psal | Vulgate | 34:18 | confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te | |
Psal | Vulgate | 34:19 | non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo | |
Psal | Vulgate | 34:20 | quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant | |
Psal | Vulgate | 34:21 | et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster | |
Psal | Vulgate | 34:22 | vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me | |
Psal | Vulgate | 34:23 | exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam | |
Psal | Vulgate | 34:24 | iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi | |
Psal | Vulgate | 34:25 | non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum | |
Psal | Vulgate | 34:26 | erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me | |
Psal | Vulgate | 34:27 | exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui | |
Chapter 35
Psal | Vulgate | 35:2 | dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius | |
Psal | Vulgate | 35:3 | quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum | |
Psal | Vulgate | 35:4 | verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere | |
Psal | Vulgate | 35:5 | iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet | |
Psal | Vulgate | 35:6 | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes | |
Psal | Vulgate | 35:7 | iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine | |
Psal | Vulgate | 35:8 | quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt | |
Psal | Vulgate | 35:9 | inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos | |
Psal | Vulgate | 35:10 | quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen | |
Psal | Vulgate | 35:11 | praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde | |
Psal | Vulgate | 35:12 | non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat | |
Chapter 36
Psal | Vulgate | 36:1 | ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem | |
Psal | Vulgate | 36:2 | quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent | |
Psal | Vulgate | 36:3 | spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide | |
Psal | Vulgate | 36:4 | delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui | |
Psal | Vulgate | 36:5 | revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet | |
Psal | Vulgate | 36:6 | et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem | |
Psal | Vulgate | 36:7 | subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat | |
Psal | Vulgate | 36:8 | desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias | |
Psal | Vulgate | 36:9 | quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram | |
Psal | Vulgate | 36:10 | et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet | |
Psal | Vulgate | 36:11 | mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | |
Psal | Vulgate | 36:12 | observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis | |
Psal | Vulgate | 36:13 | Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius | |
Psal | Vulgate | 36:14 | gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via | |
Psal | Vulgate | 36:15 | gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur | |
Psal | Vulgate | 36:16 | melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae | |
Psal | Vulgate | 36:17 | quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus | |
Psal | Vulgate | 36:18 | novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit | |
Psal | Vulgate | 36:19 | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | |
Psal | Vulgate | 36:20 | quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur | |
Psal | Vulgate | 36:21 | mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit | |
Psal | Vulgate | 36:22 | quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt | |
Psal | Vulgate | 36:23 | apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet | |
Psal | Vulgate | 36:24 | cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius | |
Psal | Vulgate | 36:25 | iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem | |
Psal | Vulgate | 36:26 | tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit tota die donat et commodat et semen eius in benedictione | |
Psal | Vulgate | 36:27 | declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno | |
Psal | Vulgate | 36:28 | quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit | |
Psal | Vulgate | 36:29 | iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam | |
Psal | Vulgate | 36:30 | os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium | |
Psal | Vulgate | 36:31 | lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius | |
Psal | Vulgate | 36:32 | considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum | |
Psal | Vulgate | 36:33 | Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur | |
Psal | Vulgate | 36:34 | expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis | |
Psal | Vulgate | 36:35 | vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem | |
Psal | Vulgate | 36:36 | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus | |
Psal | Vulgate | 36:37 | custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax | |
Psal | Vulgate | 36:38 | iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit | |
Psal | Vulgate | 36:39 | salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis | |
Chapter 37
Psal | Vulgate | 37:2 | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me | |
Psal | Vulgate | 37:3 | quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua | |
Psal | Vulgate | 37:4 | non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei | |
Psal | Vulgate | 37:5 | quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me | |
Psal | Vulgate | 37:6 | putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | |
Psal | Vulgate | 37:7 | miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam | |
Psal | Vulgate | 37:8 | quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea | |
Psal | Vulgate | 37:9 | adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | |
Psal | Vulgate | 37:10 | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | |
Psal | Vulgate | 37:11 | cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum | |
Psal | Vulgate | 37:12 | amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt | |
Psal | Vulgate | 37:13 | et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur | |
Psal | Vulgate | 37:14 | ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum | |
Psal | Vulgate | 37:15 | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones | |
Psal | Vulgate | 37:16 | quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus | |
Psal | Vulgate | 37:17 | quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur | |
Psal | Vulgate | 37:18 | quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper | |
Psal | Vulgate | 37:19 | quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo | |
Psal | Vulgate | 37:20 | inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter | |
Psal | Vulgate | 37:21 | qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum | |
Psal | Vulgate | 37:22 | non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me | |
Chapter 38
Psal | Vulgate | 38:2 | dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me | |
Psal | Vulgate | 38:3 | obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est | |
Psal | Vulgate | 38:4 | concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni | |
Psal | Vulgate | 38:5 | locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit | |
Psal | Vulgate | 38:6 | ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper | |
Psal | Vulgate | 38:7 | verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea | |
Psal | Vulgate | 38:8 | et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es | |
Psal | Vulgate | 38:9 | ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me | |
Psal | Vulgate | 38:10 | obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti | |
Psal | Vulgate | 38:12 | a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper | |
Psal | Vulgate | 38:13 | exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | |
Chapter 39
Psal | Vulgate | 39:2 | expectans expectavi Dominum et intendit mihi expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me | |
Psal | Vulgate | 39:3 | et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos | |
Psal | Vulgate | 39:4 | et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino | |
Psal | Vulgate | 39:5 | beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii | |
Psal | Vulgate | 39:6 | multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant | |
Psal | Vulgate | 39:7 | sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti | |
Psal | Vulgate | 39:8 | tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me | |
Psal | Vulgate | 39:9 | ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei | |
Psal | Vulgate | 39:10 | adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti | |
Psal | Vulgate | 39:11 | iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa | |
Psal | Vulgate | 39:12 | tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me | |
Psal | Vulgate | 39:13 | quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me | |
Psal | Vulgate | 39:14 | conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina | |
Psal | Vulgate | 39:15 | confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi | |
Psal | Vulgate | 39:16 | ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va | |
Psal | Vulgate | 39:17 | exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum | |
Chapter 40
Psal | Vulgate | 40:2 | beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus | |
Psal | Vulgate | 40:3 | Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum | |
Psal | Vulgate | 40:4 | Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua | |
Psal | Vulgate | 40:5 | ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi | |
Psal | Vulgate | 40:6 | inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius | |
Psal | Vulgate | 40:7 | et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet | |
Psal | Vulgate | 40:8 | in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi | |
Psal | Vulgate | 40:9 | verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat | |
Psal | Vulgate | 40:10 | etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam | |
Psal | Vulgate | 40:11 | tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis | |
Psal | Vulgate | 40:12 | in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi | |
Psal | Vulgate | 40:13 | me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum | |
Chapter 41
Psal | Vulgate | 41:2 | quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus | |
Psal | Vulgate | 41:3 | sitivit anima mea ad Deum *fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam | |
Psal | Vulgate | 41:4 | fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus | |
Psal | Vulgate | 41:5 | haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis | |
Psal | Vulgate | 41:6 | quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius | |
Psal | Vulgate | 41:7 | Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo | |
Psal | Vulgate | 41:8 | abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt | |
Psal | Vulgate | 41:9 | in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae | |
Psal | Vulgate | 41:10 | dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico | |
Psal | Vulgate | 41:11 | dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus | |
Chapter 42
Psal | Vulgate | 42:1 | psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me | |
Psal | Vulgate | 42:2 | quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico | |
Psal | Vulgate | 42:3 | emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum | |
Psal | Vulgate | 42:4 | et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus | |
Chapter 43
Psal | Vulgate | 43:2 | Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis | |
Psal | Vulgate | 43:3 | manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos | |
Psal | Vulgate | 43:4 | nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi | |
Psal | Vulgate | 43:5 | tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob | |
Psal | Vulgate | 43:6 | in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros | |
Psal | Vulgate | 43:7 | non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me | |
Psal | Vulgate | 43:8 | salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti | |
Psal | Vulgate | 43:9 | in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper | |
Psal | Vulgate | 43:10 | nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris | |
Psal | Vulgate | 43:11 | avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos | |
Psal | Vulgate | 43:12 | dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos | |
Psal | Vulgate | 43:13 | vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum | |
Psal | Vulgate | 43:14 | posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro | |
Psal | Vulgate | 43:15 | posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus | |
Psal | Vulgate | 43:16 | tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me | |
Psal | Vulgate | 43:17 | a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris | |
Psal | Vulgate | 43:18 | haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo | |
Psal | Vulgate | 43:19 | et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua | |
Psal | Vulgate | 43:20 | quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis | |
Psal | Vulgate | 43:21 | si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum | |
Psal | Vulgate | 43:22 | nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis | |
Psal | Vulgate | 43:23 | exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum | |
Psal | Vulgate | 43:24 | quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras | |
Psal | Vulgate | 43:25 | quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster | |
Chapter 44
Psal | Vulgate | 44:1 | in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi | |
Psal | Vulgate | 44:2 | eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis | |
Psal | Vulgate | 44:3 | speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum | |
Psal | Vulgate | 44:4 | accingere gladio tuo super femur tuum potentissime accingere gladio tuo super femur fortissime | |
Psal | Vulgate | 44:5 | specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua | |
Psal | Vulgate | 44:6 | sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis | |
Psal | Vulgate | 44:7 | sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui | |
Psal | Vulgate | 44:8 | dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis | |
Psal | Vulgate | 44:9 | murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te | |
Psal | Vulgate | 44:10 | filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo | |
Psal | Vulgate | 44:11 | audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui | |
Psal | Vulgate | 44:12 | et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum | |
Psal | Vulgate | 44:13 | *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi | |
Psal | Vulgate | 44:14 | omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est | |
Psal | Vulgate | 44:15 | circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc | |
Psal | Vulgate | 44:16 | adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis | |
Psal | Vulgate | 44:17 | pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra | |
Chapter 45
Psal | Vulgate | 45:1 | in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus victori filiorum Core pro iuventutibus canticum | |
Psal | Vulgate | 45:2 | Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum | |
Psal | Vulgate | 45:3 | propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris | |
Psal | Vulgate | 45:4 | sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper | |
Psal | Vulgate | 45:5 | fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi | |
Psal | Vulgate | 45:6 | Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino | |
Psal | Vulgate | 45:7 | conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra | |
Psal | Vulgate | 45:8 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper | |
Psal | Vulgate | 45:9 | venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra | |
Psal | Vulgate | 45:10 | auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni | |
Psal | Vulgate | 45:11 | vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra | |
Chapter 46
Psal | Vulgate | 46:2 | omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis | |
Psal | Vulgate | 46:3 | quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram | |
Psal | Vulgate | 46:4 | subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris | |
Psal | Vulgate | 46:5 | elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper | |
Psal | Vulgate | 46:6 | ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae | |
Psal | Vulgate | 46:7 | psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite canite Deo canite canite regi nostro canite | |
Psal | Vulgate | 46:8 | quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter quia rex universae terrae Deus canite erudite | |
Psal | Vulgate | 46:9 | regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum | |
Chapter 47
Psal | Vulgate | 47:2 | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo | |
Psal | Vulgate | 47:3 | fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni | |
Psal | Vulgate | 47:4 | Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando | |
Psal | Vulgate | 47:5 | quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum quia ecce reges congregati sunt venerunt simul | |
Psal | Vulgate | 47:6 | ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt | |
Psal | Vulgate | 47:7 | tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis | |
Psal | Vulgate | 47:8 | in spiritu vehementi conteres naves Tharsis in vento uredinis confringes naves maris | |
Psal | Vulgate | 47:9 | sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper | |
Psal | Vulgate | 47:10 | suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui | |
Psal | Vulgate | 47:11 | secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua | |
Psal | Vulgate | 47:12 | laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua | |
Psal | Vulgate | 47:13 | circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius | |
Psal | Vulgate | 47:14 | ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima | |
Chapter 48
Psal | Vulgate | 48:2 | audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis | |
Psal | Vulgate | 48:3 | quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper | |
Psal | Vulgate | 48:4 | os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias | |
Psal | Vulgate | 48:5 | inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum | |
Psal | Vulgate | 48:6 | cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me | |
Psal | Vulgate | 48:7 | qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt | |
Psal | Vulgate | 48:8 | frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo | |
Psal | Vulgate | 48:9 | et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo | |
Psal | Vulgate | 48:11 | non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas | |
Psal | Vulgate | 48:12 | et sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas | |
Psal | Vulgate | 48:13 | et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est | |
Psal | Vulgate | 48:14 | haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper | |
Psal | Vulgate | 48:15 | sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum | |
Psal | Vulgate | 48:16 | verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper | |
Psal | Vulgate | 48:17 | ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius | |
Psal | Vulgate | 48:18 | quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius | |
Psal | Vulgate | 48:19 | quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi | |
Psal | Vulgate | 48:20 | introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem | |
Chapter 49
Psal | Vulgate | 49:1 | psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius | |
Psal | Vulgate | 49:3 | Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida | |
Psal | Vulgate | 49:4 | advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum | |
Psal | Vulgate | 49:5 | congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio | |
Psal | Vulgate | 49:6 | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper | |
Psal | Vulgate | 49:7 | audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum | |
Psal | Vulgate | 49:8 | non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper | |
Psal | Vulgate | 49:9 | non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos | |
Psal | Vulgate | 49:10 | quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium | |
Psal | Vulgate | 49:11 | cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est scio omnes aves montium et universitas agri mecum est | |
Psal | Vulgate | 49:12 | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius | |
Psal | Vulgate | 49:13 | numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam | |
Psal | Vulgate | 49:14 | immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua | |
Psal | Vulgate | 49:15 | et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me | |
Psal | Vulgate | 49:16 | peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo | |
Psal | Vulgate | 49:17 | tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te | |
Psal | Vulgate | 49:18 | si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua | |
Psal | Vulgate | 49:19 | os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum | |
Psal | Vulgate | 49:20 | sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium | |
Psal | Vulgate | 49:21 | haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos | |
Psal | Vulgate | 49:22 | intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet | |
Chapter 50
Psal | Vulgate | 50:2 | cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee | |
Psal | Vulgate | 50:3 | miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas | |
Psal | Vulgate | 50:4 | amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | |
Psal | Vulgate | 50:5 | quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper | |
Psal | Vulgate | 50:6 | tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris | |
Psal | Vulgate | 50:7 | ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea | |
Psal | Vulgate | 50:8 | ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi | |
Psal | Vulgate | 50:9 | asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | |
Psal | Vulgate | 50:10 | auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti | |
Psal | Vulgate | 50:11 | averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | |
Psal | Vulgate | 50:12 | cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis | |
Psal | Vulgate | 50:13 | ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | |
Psal | Vulgate | 50:14 | redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me | |
Psal | Vulgate | 50:15 | docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur | |
Psal | Vulgate | 50:16 | libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam | |
Psal | Vulgate | 50:17 | Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam | |
Psal | Vulgate | 50:18 | quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet | |
Psal | Vulgate | 50:19 | sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies | |
Psal | Vulgate | 50:20 | benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem | |
Chapter 51
Psal | Vulgate | 51:2 | cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech | |
Psal | Vulgate | 51:3 | quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die | |
Psal | Vulgate | 51:4 | tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum | |
Psal | Vulgate | 51:5 | dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper | |
Psal | Vulgate | 51:6 | dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa | |
Psal | Vulgate | 51:7 | propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper | |
Psal | Vulgate | 51:8 | videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt | |
Psal | Vulgate | 51:9 | ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis | |
Psal | Vulgate | 51:10 | ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum | |
Chapter 52
Psal | Vulgate | 52:1 | in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus | |
Psal | Vulgate | 52:2 | corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum | |
Psal | Vulgate | 52:3 | Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum | |
Psal | Vulgate | 52:4 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | |
Psal | Vulgate | 52:5 | nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis | |
Psal | Vulgate | 52:6 | Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos | |
Chapter 53
Psal | Vulgate | 53:2 | cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos | |
Psal | Vulgate | 53:3 | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me | |
Psal | Vulgate | 53:4 | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | |
Psal | Vulgate | 53:5 | quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper | |
Psal | Vulgate | 53:6 | ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam | |
Psal | Vulgate | 53:7 | avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos | |
Psal | Vulgate | 53:8 | voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est | |
Chapter 54
Psal | Vulgate | 54:2 | exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam | |
Psal | Vulgate | 54:3 | intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus | |
Psal | Vulgate | 54:4 | a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi | |
Psal | Vulgate | 54:5 | cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me | |
Psal | Vulgate | 54:6 | timor et tremor venit super me et contexit me tenebra timor et tremor venit super me et operuit me caligo | |
Psal | Vulgate | 54:7 | et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam | |
Psal | Vulgate | 54:8 | ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma ut procul abeam et commorer in deserto semper | |
Psal | Vulgate | 54:9 | expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis | |
Psal | Vulgate | 54:10 | praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | |
Psal | Vulgate | 54:11 | die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius | |
Psal | Vulgate | 54:12 | et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia | |
Psal | Vulgate | 54:13 | quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo | |
Psal | Vulgate | 54:14 | tu vero homo unianimis dux meus et notus meus sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus | |
Psal | Vulgate | 54:15 | qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore | |
Psal | Vulgate | 54:16 | veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum | |
Psal | Vulgate | 54:17 | ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me | |
Psal | Vulgate | 54:18 | vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam | |
Psal | Vulgate | 54:19 | redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me | |
Psal | Vulgate | 54:20 | exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum | |
Psal | Vulgate | 54:21 | extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum | |
Psal | Vulgate | 54:22 | divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae | |
Psal | Vulgate | 54:23 | iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto | |
Chapter 55
Psal | Vulgate | 55:1 | in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth | |
Psal | Vulgate | 55:2 | miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me | |
Psal | Vulgate | 55:3 | conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime | |
Psal | Vulgate | 55:4 | ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo quacumque die territus fuero ego in te confidam | |
Psal | Vulgate | 55:5 | in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi | |
Psal | Vulgate | 55:6 | tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum | |
Psal | Vulgate | 55:7 | inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam | |
Psal | Vulgate | 55:8 | pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus | |
Psal | Vulgate | 55:9 | vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua | |
Psal | Vulgate | 55:10 | tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es | |
Psal | Vulgate | 55:11 | in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi | |
Psal | Vulgate | 55:12 | in me sunt Deus vota *tua; quae reddam laudationes tibi in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi | |
Chapter 56
Psal | Vulgate | 56:1 | in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca | |
Psal | Vulgate | 56:2 | miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae | |
Psal | Vulgate | 56:3 | clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum | |
Psal | Vulgate | 56:4 | misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam | |
Psal | Vulgate | 56:5 | et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus | |
Psal | Vulgate | 56:6 | exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua | |
Psal | Vulgate | 56:7 | laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper | |
Psal | Vulgate | 56:8 | paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam | |
Psal | Vulgate | 56:9 | exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane | |
Psal | Vulgate | 56:10 | confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus | |
Psal | Vulgate | 56:11 | quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | |
Chapter 57
Psal | Vulgate | 57:1 | in finem ne disperdas David in tituli inscriptione victori ut non disperdas David humilem et simplicem | |
Psal | Vulgate | 57:2 | si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum | |
Psal | Vulgate | 57:3 | etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite | |
Psal | Vulgate | 57:4 | alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium | |
Psal | Vulgate | 57:5 | furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam | |
Psal | Vulgate | 57:6 | quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas | |
Psal | Vulgate | 57:7 | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine | |
Psal | Vulgate | 57:8 | ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur | |
Psal | Vulgate | 57:9 | sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem | |
Psal | Vulgate | 57:10 | priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas | |
Psal | Vulgate | 57:11 | laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii | |
Chapter 58
Psal | Vulgate | 58:1 | in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum | |
Psal | Vulgate | 58:2 | eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me | |
Psal | Vulgate | 58:3 | eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me | |
Psal | Vulgate | 58:4 | quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi | |
Psal | Vulgate | 58:5 | neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur | |
Psal | Vulgate | 58:6 | exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper | |
Psal | Vulgate | 58:7 | convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem | |
Psal | Vulgate | 58:8 | ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat | |
Psal | Vulgate | 58:9 | et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes | |
Psal | Vulgate | 58:10 | fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus | |
Psal | Vulgate | 58:12 | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine | |
Psal | Vulgate | 58:13 | delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes | |
Psal | Vulgate | 58:14 | in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper | |
Psal | Vulgate | 58:15 | convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem | |
Psal | Vulgate | 58:16 | ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt | |
Psal | Vulgate | 58:17 | ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae | |
Chapter 59
Psal | Vulgate | 59:1 | in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum | |
Psal | Vulgate | 59:2 | cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia | |
Psal | Vulgate | 59:3 | Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos | |
Psal | Vulgate | 59:4 | commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est | |
Psal | Vulgate | 59:5 | ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente | |
Psal | Vulgate | 59:6 | dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui | |
Psal | Vulgate | 59:8 | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar | |
Psal | Vulgate | 59:9 | meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus | |
Psal | Vulgate | 59:10 | Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est | |
Psal | Vulgate | 59:11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam | |
Psal | Vulgate | 59:12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris | |
Psal | Vulgate | 59:13 | da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine | |
Chapter 60
Psal | Vulgate | 60:2 | exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae | |
Psal | Vulgate | 60:3 | a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus | |
Psal | Vulgate | 60:4 | quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici | |
Psal | Vulgate | 60:5 | inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper | |
Psal | Vulgate | 60:6 | quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 60:7 | dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio | |
Psal | Vulgate | 60:8 | permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum | |
Chapter 61
Psal | Vulgate | 61:2 | nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea | |
Psal | Vulgate | 61:3 | nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius | |
Psal | Vulgate | 61:4 | quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens | |
Psal | Vulgate | 61:5 | verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper | |
Psal | Vulgate | 61:6 | verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea | |
Psal | Vulgate | 61:7 | quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo | |
Psal | Vulgate | 61:8 | in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo | |
Psal | Vulgate | 61:9 | sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper | |
Psal | Vulgate | 61:10 | verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul | |
Psal | Vulgate | 61:11 | nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor | |
Psal | Vulgate | 61:12 | semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est | |
Chapter 62
Psal | Vulgate | 62:1 | psalmus David cum esset in deserto Iudaeae canticum David cum esset in deserto Iuda | |
Psal | Vulgate | 62:2 | Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea | |
Psal | Vulgate | 62:3 | in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam | |
Psal | Vulgate | 62:4 | quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te | |
Psal | Vulgate | 62:5 | sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas | |
Psal | Vulgate | 62:6 | sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum | |
Psal | Vulgate | 62:7 | si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi | |
Psal | Vulgate | 62:8 | quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo | |
Psal | Vulgate | 62:9 | adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua | |
Psal | Vulgate | 62:10 | ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae | |
Psal | Vulgate | 62:11 | tradentur in manus gladii partes vulpium erunt congregentur in manus gladii pars vulpium erunt | |
Chapter 63
Psal | Vulgate | 63:2 | exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam | |
Psal | Vulgate | 63:3 | protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem | |
Psal | Vulgate | 63:4 | quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum | |
Psal | Vulgate | 63:6 | subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos | |
Psal | Vulgate | 63:7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo | |
Psal | Vulgate | 63:8 | et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum | |
Psal | Vulgate | 63:9 | et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos | |
Psal | Vulgate | 63:10 | et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent | |
Chapter 64
Psal | Vulgate | 64:1 | in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci victori carmen David cantici | |
Psal | Vulgate | 64:2 | te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum | |
Psal | Vulgate | 64:3 | exaudi orationem ad te omnis caro veniet exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat | |
Psal | Vulgate | 64:4 | verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis | |
Psal | Vulgate | 64:5 | beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui | |
Psal | Vulgate | 64:6 | mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui | |
Psal | Vulgate | 64:7 | praeparans montes in virtute tua accinctus potentia praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine | |
Psal | Vulgate | 64:8 | qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium | |
Psal | Vulgate | 64:9 | et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies | |
Psal | Vulgate | 64:10 | visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam | |
Psal | Vulgate | 64:11 | rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic | |
Psal | Vulgate | 64:12 | benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine | |
Psal | Vulgate | 64:13 | pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur | |
Chapter 65
Psal | Vulgate | 65:1 | in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra | |
Psal | Vulgate | 65:2 | psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius | |
Psal | Vulgate | 65:3 | dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui | |
Psal | Vulgate | 65:4 | omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper | |
Psal | Vulgate | 65:5 | venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum | |
Psal | Vulgate | 65:6 | qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo | |
Psal | Vulgate | 65:7 | qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper | |
Psal | Vulgate | 65:8 | benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius | |
Psal | Vulgate | 65:9 | qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros | |
Psal | Vulgate | 65:10 | quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum | |
Psal | Vulgate | 65:11 | induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro | |
Psal | Vulgate | 65:12 | inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | |
Psal | Vulgate | 65:13 | introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | |
Psal | Vulgate | 65:14 | quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer | |
Psal | Vulgate | 65:15 | holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper | |
Psal | Vulgate | 65:16 | venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae | |
Psal | Vulgate | 65:17 | ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea | |
Psal | Vulgate | 65:18 | iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus | |
Psal | Vulgate | 65:19 | propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae | |
Chapter 66
Psal | Vulgate | 66:2 | Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper | |
Psal | Vulgate | 66:3 | ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua | |
Psal | Vulgate | 66:4 | confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes | |
Psal | Vulgate | 66:5 | laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus | |
Psal | Vulgate | 66:6 | confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes | |
Psal | Vulgate | 66:7 | terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster | |
Chapter 67
Psal | Vulgate | 67:2 | exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius | |
Psal | Vulgate | 67:3 | sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei | |
Psal | Vulgate | 67:4 | et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia | |
Psal | Vulgate | 67:5 | cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo | |
Psal | Vulgate | 67:6 | patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo | |
Psal | Vulgate | 67:7 | Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus | |
Psal | Vulgate | 67:8 | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper | |
Psal | Vulgate | 67:9 | terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel | |
Psal | Vulgate | 67:10 | pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti | |
Psal | Vulgate | 67:11 | animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus | |
Psal | Vulgate | 67:12 | Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae | |
Psal | Vulgate | 67:13 | rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia | |
Psal | Vulgate | 67:14 | si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri | |
Psal | Vulgate | 67:15 | dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon | |
Psal | Vulgate | 67:16 | mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis | |
Psal | Vulgate | 67:17 | ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper | |
Psal | Vulgate | 67:18 | currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto | |
Psal | Vulgate | 67:19 | ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum | |
Psal | Vulgate | 67:20 | benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper | |
Psal | Vulgate | 67:21 | Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus | |
Psal | Vulgate | 67:22 | verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis | |
Psal | Vulgate | 67:23 | dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris | |
Psal | Vulgate | 67:24 | ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso | |
Psal | Vulgate | 67:25 | viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto | |
Psal | Vulgate | 67:26 | praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum | |
Psal | Vulgate | 67:27 | in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel | |
Psal | Vulgate | 67:28 | ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali | |
Psal | Vulgate | 67:29 | manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis | |
Psal | Vulgate | 67:30 | a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera | |
Psal | Vulgate | 67:31 | increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt | |
Psal | Vulgate | 67:32 | venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo | |
Psal | Vulgate | 67:33 | regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo regna terrae cantate Deo canite Domino semper | |
Psal | Vulgate | 67:34 | qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis | |
Psal | Vulgate | 67:35 | date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis | |
Chapter 68
Psal | Vulgate | 68:2 | salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam | |
Psal | Vulgate | 68:3 | infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me | |
Psal | Vulgate | 68:4 | laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum | |
Psal | Vulgate | 68:5 | multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam | |
Psal | Vulgate | 68:6 | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita | |
Psal | Vulgate | 68:7 | non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel | |
Psal | Vulgate | 68:8 | quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam | |
Psal | Vulgate | 68:9 | extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | |
Psal | Vulgate | 68:10 | quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me | |
Psal | Vulgate | 68:11 | et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi | |
Psal | Vulgate | 68:12 | et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam | |
Psal | Vulgate | 68:13 | adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum | |
Psal | Vulgate | 68:14 | ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui | |
Psal | Vulgate | 68:15 | eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis | |
Psal | Vulgate | 68:16 | non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum | |
Psal | Vulgate | 68:17 | exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me | |
Psal | Vulgate | 68:18 | et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me | |
Psal | Vulgate | 68:19 | intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me | |
Psal | Vulgate | 68:20 | tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam | |
Psal | Vulgate | 68:21 | in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | |
Psal | Vulgate | 68:22 | et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto | |
Psal | Vulgate | 68:23 | fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum | |
Psal | Vulgate | 68:24 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | |
Psal | Vulgate | 68:25 | effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos | |
Psal | Vulgate | 68:26 | fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet | |
Psal | Vulgate | 68:27 | quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant | |
Psal | Vulgate | 68:28 | adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua | |
Psal | Vulgate | 68:29 | deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur | |
Psal | Vulgate | 68:30 | ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me | |
Psal | Vulgate | 68:31 | laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione | |
Psal | Vulgate | 68:32 | et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas | |
Psal | Vulgate | 68:33 | videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra | |
Psal | Vulgate | 68:34 | quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit | |
Psal | Vulgate | 68:35 | laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis | |
Psal | Vulgate | 68:36 | quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam | |
Chapter 69
Psal | Vulgate | 69:1 | in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus victori David ad recordandum | |
Psal | Vulgate | 69:2 | Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina | |
Psal | Vulgate | 69:3 | confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam | |
Psal | Vulgate | 69:4 | avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va | |
Psal | Vulgate | 69:5 | exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum | |
Chapter 70
Psal | Vulgate | 70:1 | David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum in te Domine speravi ne confundar in aeternum | |
Psal | Vulgate | 70:2 | in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me | |
Psal | Vulgate | 70:3 | esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu | |
Psal | Vulgate | 70:4 | Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis | |
Psal | Vulgate | 70:5 | quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea | |
Psal | Vulgate | 70:6 | in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper | |
Psal | Vulgate | 70:7 | tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima | |
Psal | Vulgate | 70:8 | repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua | |
Psal | Vulgate | 70:9 | non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me | |
Psal | Vulgate | 70:10 | quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter | |
Psal | Vulgate | 70:11 | dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat | |
Psal | Vulgate | 70:12 | Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina | |
Psal | Vulgate | 70:13 | confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi | |
Psal | Vulgate | 70:14 | ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas | |
Psal | Vulgate | 70:15 | os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas | |
Psal | Vulgate | 70:16 | introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius | |
Psal | Vulgate | 70:17 | Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua | |
Psal | Vulgate | 70:18 | et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas | |
Psal | Vulgate | 70:19 | et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi | |
Psal | Vulgate | 70:20 | quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos | |
Psal | Vulgate | 70:21 | multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me | |
Psal | Vulgate | 70:22 | nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel | |
Psal | Vulgate | 70:23 | exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | |
Chapter 71
Psal | Vulgate | 71:2 | Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio | |
Psal | Vulgate | 71:3 | suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam adsument montes pacem populo et colles iustitiam | |
Psal | Vulgate | 71:4 | iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem | |
Psal | Vulgate | 71:5 | et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum | |
Psal | Vulgate | 71:6 | descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram | |
Psal | Vulgate | 71:7 | orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna | |
Psal | Vulgate | 71:8 | et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae | |
Psal | Vulgate | 71:9 | coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent | |
Psal | Vulgate | 71:10 | reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent | |
Psal | Vulgate | 71:11 | et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei | |
Psal | Vulgate | 71:12 | quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor | |
Psal | Vulgate | 71:13 | parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit | |
Psal | Vulgate | 71:14 | ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius | |
Psal | Vulgate | 71:15 | et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei | |
Psal | Vulgate | 71:16 | erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae | |
Psal | Vulgate | 71:17 | sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum | |
Psal | Vulgate | 71:18 | benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus | |
Psal | Vulgate | 71:19 | et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen | |
Chapter 72
Psal | Vulgate | 72:1 | psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde | |
Psal | Vulgate | 72:2 | mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei | |
Psal | Vulgate | 72:3 | quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns | |
Psal | Vulgate | 72:4 | quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum | |
Psal | Vulgate | 72:5 | in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | |
Psal | Vulgate | 72:6 | ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi | |
Psal | Vulgate | 72:7 | prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis | |
Psal | Vulgate | 72:8 | cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes | |
Psal | Vulgate | 72:9 | posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra | |
Psal | Vulgate | 72:10 | ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis | |
Psal | Vulgate | 72:11 | et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso | |
Psal | Vulgate | 72:12 | ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias | |
Psal | Vulgate | 72:13 | et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas | |
Psal | Vulgate | 72:14 | et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis | |
Psal | Vulgate | 72:15 | si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui | |
Psal | Vulgate | 72:16 | et existimabam cognoscere hoc labor est ante me et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis | |
Psal | Vulgate | 72:17 | donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum | |
Psal | Vulgate | 72:18 | verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum | |
Psal | Vulgate | 72:19 | quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint | |
Psal | Vulgate | 72:20 | velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges | |
Psal | Vulgate | 72:21 | quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans | |
Psal | Vulgate | 72:23 | ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum | |
Psal | Vulgate | 72:24 | tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me | |
Psal | Vulgate | 72:25 | quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra | |
Psal | Vulgate | 72:26 | defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum | |
Psal | Vulgate | 72:27 | quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te | |
Chapter 73
Psal | Vulgate | 73:1 | intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae | |
Psal | Vulgate | 73:2 | memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti | |
Psal | Vulgate | 73:3 | leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario | |
Psal | Vulgate | 73:4 | et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum | |
Psal | Vulgate | 73:5 | et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures | |
Psal | Vulgate | 73:6 | exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt | |
Psal | Vulgate | 73:7 | incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui | |
Psal | Vulgate | 73:8 | dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra | |
Psal | Vulgate | 73:9 | signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo | |
Psal | Vulgate | 73:10 | usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem | |
Psal | Vulgate | 73:11 | ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume | |
Psal | Vulgate | 73:12 | Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae | |
Psal | Vulgate | 73:13 | tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis | |
Psal | Vulgate | 73:14 | tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum | |
Psal | Vulgate | 73:15 | tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia | |
Psal | Vulgate | 73:16 | tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem | |
Psal | Vulgate | 73:17 | tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti | |
Psal | Vulgate | 73:18 | memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 73:19 | ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum | |
Psal | Vulgate | 73:20 | respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae | |
Psal | Vulgate | 73:21 | ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 73:22 | exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die | |
Chapter 74
Psal | Vulgate | 74:1 | in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici | |
Psal | Vulgate | 74:2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua | |
Psal | Vulgate | 74:3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo cum accepero tempus ego iustitias iudicabo | |
Psal | Vulgate | 74:4 | liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper | |
Psal | Vulgate | 74:5 | dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu | |
Psal | Vulgate | 74:6 | nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri | |
Psal | Vulgate | 74:7 | quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium | |
Psal | Vulgate | 74:8 | quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit | |
Psal | Vulgate | 74:9 | quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae | |
Psal | Vulgate | 74:10 | ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob | |
Chapter 75
Psal | Vulgate | 75:1 | in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium victori in psalmis canticum Asaph carminis | |
Psal | Vulgate | 75:2 | notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius | |
Psal | Vulgate | 75:3 | et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion | |
Psal | Vulgate | 75:4 | ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper | |
Psal | Vulgate | 75:5 | inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis | |
Psal | Vulgate | 75:6 | turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas | |
Psal | Vulgate | 75:7 | ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus | |
Psal | Vulgate | 75:8 | tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua | |
Psal | Vulgate | 75:9 | de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit | |
Psal | Vulgate | 75:10 | cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper | |
Psal | Vulgate | 75:11 | quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris | |
Psal | Vulgate | 75:12 | vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili | |
Chapter 76
Psal | Vulgate | 76:2 | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me | |
Psal | Vulgate | 76:3 | in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea | |
Psal | Vulgate | 76:4 | memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper | |
Psal | Vulgate | 76:5 | anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar | |
Psal | Vulgate | 76:6 | cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui recogitabam dies antiquos annos pristinos | |
Psal | Vulgate | 76:7 | et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum | |
Psal | Vulgate | 76:8 | numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra | |
Psal | Vulgate | 76:9 | aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 76:10 | aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper | |
Psal | Vulgate | 76:11 | et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi | |
Psal | Vulgate | 76:12 | memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua | |
Psal | Vulgate | 76:13 | et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar | |
Psal | Vulgate | 76:14 | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus | |
Psal | Vulgate | 76:15 | tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam | |
Psal | Vulgate | 76:16 | redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper | |
Psal | Vulgate | 76:17 | viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi | |
Psal | Vulgate | 76:18 | multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant | |
Psal | Vulgate | 76:19 | vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra | |
Psal | Vulgate | 76:20 | in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita | |
Chapter 77
Psal | Vulgate | 77:1 | intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei | |
Psal | Vulgate | 77:2 | aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua | |
Psal | Vulgate | 77:3 | quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis | |
Psal | Vulgate | 77:4 | non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit | |
Psal | Vulgate | 77:5 | et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos | |
Psal | Vulgate | 77:6 | ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis | |
Psal | Vulgate | 77:7 | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant | |
Psal | Vulgate | 77:8 | ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius | |
Psal | Vulgate | 77:9 | filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli | |
Psal | Vulgate | 77:10 | non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi | |
Psal | Vulgate | 77:11 | et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis | |
Psal | Vulgate | 77:12 | coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos | |
Psal | Vulgate | 77:13 | interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum | |
Psal | Vulgate | 77:14 | et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis | |
Psal | Vulgate | 77:15 | interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis | |
Psal | Vulgate | 77:16 | et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas | |
Psal | Vulgate | 77:17 | et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio | |
Psal | Vulgate | 77:18 | et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae | |
Psal | Vulgate | 77:19 | et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine | |
Psal | Vulgate | 77:20 | quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo | |
Psal | Vulgate | 77:21 | ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel | |
Psal | Vulgate | 77:22 | quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius | |
Psal | Vulgate | 77:23 | et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit | |
Psal | Vulgate | 77:24 | et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis | |
Psal | Vulgate | 77:25 | panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem | |
Psal | Vulgate | 77:26 | transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum | |
Psal | Vulgate | 77:27 | et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata | |
Psal | Vulgate | 77:28 | et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius | |
Psal | Vulgate | 77:29 | et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis | |
Psal | Vulgate | 77:30 | non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum | |
Psal | Vulgate | 77:31 | et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit | |
Psal | Vulgate | 77:32 | in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius | |
Psal | Vulgate | 77:33 | et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter | |
Psal | Vulgate | 77:34 | cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum | |
Psal | Vulgate | 77:35 | et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum | |
Psal | Vulgate | 77:36 | et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | |
Psal | Vulgate | 77:37 | cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius | |
Psal | Vulgate | 77:38 | ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum | |
Psal | Vulgate | 77:39 | et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens | |
Psal | Vulgate | 77:40 | quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine | |
Psal | Vulgate | 77:41 | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt | |
Psal | Vulgate | 77:42 | non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante | |
Psal | Vulgate | 77:43 | sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos | |
Psal | Vulgate | 77:44 | et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent | |
Psal | Vulgate | 77:45 | misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos | |
Psal | Vulgate | 77:46 | et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae | |
Psal | Vulgate | 77:47 | et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore | |
Psal | Vulgate | 77:48 | et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus | |
Psal | Vulgate | 77:49 | misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum | |
Psal | Vulgate | 77:50 | viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit | |
Psal | Vulgate | 77:51 | et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham | |
Psal | Vulgate | 77:52 | et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto | |
Psal | Vulgate | 77:53 | et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare | |
Psal | Vulgate | 77:54 | et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem | |
Psal | Vulgate | 77:55 | et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel | |
Psal | Vulgate | 77:56 | et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt | |
Psal | Vulgate | 77:57 | et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis | |
Psal | Vulgate | 77:58 | et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt | |
Psal | Vulgate | 77:59 | audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel | |
Psal | Vulgate | 77:60 | et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines | |
Psal | Vulgate | 77:61 | et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis | |
Psal | Vulgate | 77:62 | et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit | |
Psal | Vulgate | 77:63 | iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit | |
Psal | Vulgate | 77:64 | sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae | |
Psal | Vulgate | 77:65 | et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini | |
Psal | Vulgate | 77:66 | et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos | |
Psal | Vulgate | 77:67 | et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit | |
Psal | Vulgate | 77:68 | et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit | |
Psal | Vulgate | 77:69 | et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum | |
Psal | Vulgate | 77:70 | et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum | |
Psal | Vulgate | 77:71 | pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius | |
Chapter 78
Psal | Vulgate | 78:1 | psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum | |
Psal | Vulgate | 78:2 | posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | |
Psal | Vulgate | 78:3 | effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret | |
Psal | Vulgate | 78:4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt | |
Psal | Vulgate | 78:5 | usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus | |
Psal | Vulgate | 78:6 | effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt | |
Psal | Vulgate | 78:7 | quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt | |
Psal | Vulgate | 78:8 | ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis | |
Psal | Vulgate | 78:9 | adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 78:10 | ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | |
Psal | Vulgate | 78:11 | introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus | |
Psal | Vulgate | 78:12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine | |
Chapter 79
Psal | Vulgate | 79:1 | in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus victori pro liliis testimonii Asaph canticum | |
Psal | Vulgate | 79:2 | qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere | |
Psal | Vulgate | 79:3 | coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos | |
Psal | Vulgate | 79:4 | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | |
Psal | Vulgate | 79:5 | Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui | |
Psal | Vulgate | 79:6 | cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter | |
Psal | Vulgate | 79:7 | posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | |
Psal | Vulgate | 79:8 | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | |
Psal | Vulgate | 79:9 | vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam | |
Psal | Vulgate | 79:10 | dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram | |
Psal | Vulgate | 79:11 | operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei | |
Psal | Vulgate | 79:12 | extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua | |
Psal | Vulgate | 79:13 | ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam | |
Psal | Vulgate | 79:14 | exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam | |
Psal | Vulgate | 79:15 | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc | |
Psal | Vulgate | 79:16 | et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi | |
Psal | Vulgate | 79:17 | incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant | |
Psal | Vulgate | 79:18 | fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | |
Psal | Vulgate | 79:19 | et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur | |
Chapter 80
Psal | Vulgate | 80:2 | exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob | |
Psal | Vulgate | 80:3 | sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio | |
Psal | Vulgate | 80:4 | bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae | |
Psal | Vulgate | 80:5 | quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob | |
Psal | Vulgate | 80:6 | testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi | |
Psal | Vulgate | 80:7 | devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt | |
Psal | Vulgate | 80:8 | in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper | |
Psal | Vulgate | 80:9 | audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me | |
Psal | Vulgate | 80:10 | non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum | |
Psal | Vulgate | 80:11 | ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | |
Psal | Vulgate | 80:12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi | |
Psal | Vulgate | 80:13 | et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis | |
Psal | Vulgate | 80:14 | si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset | |
Psal | Vulgate | 80:15 | pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam | |
Psal | Vulgate | 80:16 | inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo | |
Chapter 81
Psal | Vulgate | 81:1 | psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat | |
Psal | Vulgate | 81:2 | usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper | |
Psal | Vulgate | 81:3 | iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite | |
Psal | Vulgate | 81:4 | eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate | |
Psal | Vulgate | 81:5 | nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae | |
Psal | Vulgate | 81:6 | ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos | |
Psal | Vulgate | 81:7 | vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis | |
Chapter 82
Psal | Vulgate | 82:2 | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus | |
Psal | Vulgate | 82:3 | quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput | |
Psal | Vulgate | 82:4 | super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum | |
Psal | Vulgate | 82:5 | dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra | |
Psal | Vulgate | 82:6 | quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt | |
Psal | Vulgate | 82:7 | tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni | |
Psal | Vulgate | 82:8 | Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri | |
Psal | Vulgate | 82:9 | etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper | |
Psal | Vulgate | 82:10 | fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison | |
Psal | Vulgate | 82:11 | disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae | |
Psal | Vulgate | 82:12 | pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum | |
Psal | Vulgate | 82:13 | qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei | |
Psal | Vulgate | 82:14 | Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti | |
Psal | Vulgate | 82:15 | sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes | |
Psal | Vulgate | 82:16 | ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos | |
Psal | Vulgate | 82:17 | imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine | |
Psal | Vulgate | 82:18 | erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant | |
Chapter 83
Psal | Vulgate | 83:1 | in finem pro torcularibus filiis Core psalmus victori pro torculari filiorum Core canticum | |
Psal | Vulgate | 83:2 | quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum | |
Psal | Vulgate | 83:3 | concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem | |
Psal | Vulgate | 83:4 | etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus | |
Psal | Vulgate | 83:5 | beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper | |
Psal | Vulgate | 83:6 | beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius | |
Psal | Vulgate | 83:7 | in valle lacrimarum in loco quem posuit transeuntes in valle fletus fontem ponent eam | |
Psal | Vulgate | 83:8 | etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion | |
Psal | Vulgate | 83:9 | Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper | |
Psal | Vulgate | 83:10 | protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui | |
Psal | Vulgate | 83:11 | quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis | |
Psal | Vulgate | 83:12 | quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus | |
Chapter 84
Psal | Vulgate | 84:2 | benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob | |
Psal | Vulgate | 84:3 | remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper | |
Psal | Vulgate | 84:4 | mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui | |
Psal | Vulgate | 84:5 | converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos | |
Psal | Vulgate | 84:6 | numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem | |
Psal | Vulgate | 84:7 | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te | |
Psal | Vulgate | 84:8 | ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | |
Psal | Vulgate | 84:9 | audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam | |
Psal | Vulgate | 84:10 | verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra | |
Psal | Vulgate | 84:11 | misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax osculatae sunt misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt | |
Psal | Vulgate | 84:12 | veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit | |
Psal | Vulgate | 84:13 | etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum | |
Chapter 85
Psal | Vulgate | 85:1 | oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum | |
Psal | Vulgate | 85:2 | custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te | |
Psal | Vulgate | 85:3 | miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die | |
Psal | Vulgate | 85:4 | laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo | |
Psal | Vulgate | 85:5 | quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te | |
Psal | Vulgate | 85:6 | auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum | |
Psal | Vulgate | 85:7 | in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me | |
Psal | Vulgate | 85:8 | non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua | |
Psal | Vulgate | 85:9 | omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 85:10 | quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus | |
Psal | Vulgate | 85:11 | deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 85:12 | confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum | |
Psal | Vulgate | 85:13 | quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo | |
Psal | Vulgate | 85:14 | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo | |
Psal | Vulgate | 85:15 | et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus | |
Psal | Vulgate | 85:16 | respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae | |
Chapter 86
Psal | Vulgate | 86:1 | filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii | |
Psal | Vulgate | 86:2 | diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob | |
Psal | Vulgate | 86:3 | gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper | |
Psal | Vulgate | 86:4 | memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi | |
Psal | Vulgate | 86:5 | numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus | |
Psal | Vulgate | 86:6 | Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper | |
Chapter 87
Psal | Vulgate | 87:1 | canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae | |
Psal | Vulgate | 87:2 | Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te | |
Psal | Vulgate | 87:3 | intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam | |
Psal | Vulgate | 87:4 | quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit | |
Psal | Vulgate | 87:5 | aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus | |
Psal | Vulgate | 87:6 | inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt | |
Psal | Vulgate | 87:7 | posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis | |
Psal | Vulgate | 87:8 | super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper | |
Psal | Vulgate | 87:9 | longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem | |
Psal | Vulgate | 87:10 | oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas | |
Psal | Vulgate | 87:11 | numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper | |
Psal | Vulgate | 87:12 | numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione | |
Psal | Vulgate | 87:13 | numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est | |
Psal | Vulgate | 87:14 | et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | |
Psal | Vulgate | 87:15 | ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me | |
Psal | Vulgate | 87:16 | pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum | |
Psal | Vulgate | 87:17 | in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me | |
Psal | Vulgate | 87:18 | circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter | |
Chapter 88
Psal | Vulgate | 88:2 | misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo | |
Psal | Vulgate | 88:3 | quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis | |
Psal | Vulgate | 88:4 | disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo | |
Psal | Vulgate | 88:5 | usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper | |
Psal | Vulgate | 88:6 | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum | |
Psal | Vulgate | 88:7 | quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei | |
Psal | Vulgate | 88:8 | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt | |
Psal | Vulgate | 88:9 | Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo | |
Psal | Vulgate | 88:10 | tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis | |
Psal | Vulgate | 88:11 | tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos | |
Psal | Vulgate | 88:12 | tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti | |
Psal | Vulgate | 88:13 | aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt | |
Psal | Vulgate | 88:14 | tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua | |
Psal | Vulgate | 88:15 | iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam | |
Psal | Vulgate | 88:16 | beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt | |
Psal | Vulgate | 88:17 | et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur | |
Psal | Vulgate | 88:18 | quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum | |
Psal | Vulgate | 88:19 | quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro | |
Psal | Vulgate | 88:20 | tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo | |
Psal | Vulgate | 88:21 | inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | |
Psal | Vulgate | 88:22 | manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum | |
Psal | Vulgate | 88:23 | nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum | |
Psal | Vulgate | 88:24 | et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam | |
Psal | Vulgate | 88:25 | et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius | |
Psal | Vulgate | 88:26 | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius | |
Psal | Vulgate | 88:27 | ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae | |
Psal | Vulgate | 88:28 | et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae | |
Psal | Vulgate | 88:29 | in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit | |
Psal | Vulgate | 88:30 | et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli | |
Psal | Vulgate | 88:31 | si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint | |
Psal | Vulgate | 88:32 | si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint | |
Psal | Vulgate | 88:33 | visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum | |
Psal | Vulgate | 88:34 | misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea | |
Psal | Vulgate | 88:35 | neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo | |
Psal | Vulgate | 88:36 | semel iuravi in sancto meo si David mentiar semel iuravi in sancto meo ne David mentiar | |
Psal | Vulgate | 88:38 | et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper | |
Psal | Vulgate | 88:39 | tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum | |
Psal | Vulgate | 88:40 | evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius | |
Psal | Vulgate | 88:41 | destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem | |
Psal | Vulgate | 88:42 | diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis | |
Psal | Vulgate | 88:43 | exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius | |
Psal | Vulgate | 88:44 | avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio | |
Psal | Vulgate | 88:45 | destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti | |
Psal | Vulgate | 88:46 | minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna | |
Psal | Vulgate | 88:47 | usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua | |
Psal | Vulgate | 88:48 | memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum | |
Psal | Vulgate | 88:49 | quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper | |
Psal | Vulgate | 88:50 | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua | |
Psal | Vulgate | 88:51 | memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum | |
Psal | Vulgate | 88:52 | quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui | |
Chapter 89
Psal | Vulgate | 89:1 | oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 89:2 | priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es | |
Psal | Vulgate | 89:3 | ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam | |
Psal | Vulgate | 89:4 | quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna | |
Psal | Vulgate | 89:6 | mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur | |
Psal | Vulgate | 89:7 | quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus | |
Psal | Vulgate | 89:8 | posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui | |
Psal | Vulgate | 89:9 | quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens | |
Psal | Vulgate | 89:10 | dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus | |
Psal | Vulgate | 89:11 | quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam | |
Psal | Vulgate | 89:12 | dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti | |
Psal | Vulgate | 89:13 | convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis | |
Psal | Vulgate | 89:14 | repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris | |
Psal | Vulgate | 89:15 | laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala | |
Psal | Vulgate | 89:16 | et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum | |
Chapter 90
Psal | Vulgate | 90:1 | laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur | |
Psal | Vulgate | 90:2 | dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum | |
Psal | Vulgate | 90:3 | quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum | |
Psal | Vulgate | 90:4 | in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis | |
Psal | Vulgate | 90:5 | scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno | |
Psal | Vulgate | 90:6 | a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie | |
Psal | Vulgate | 90:7 | cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit | |
Psal | Vulgate | 90:8 | verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes | |
Psal | Vulgate | 90:9 | quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum | |
Psal | Vulgate | 90:10 | non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo | |
Psal | Vulgate | 90:11 | quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | |
Psal | Vulgate | 90:12 | in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus | |
Psal | Vulgate | 90:13 | super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem | |
Psal | Vulgate | 90:14 | quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum | |
Psal | Vulgate | 90:15 | clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo | |
Chapter 91
Psal | Vulgate | 91:2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime | |
Psal | Vulgate | 91:3 | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte | |
Psal | Vulgate | 91:4 | in decacordo psalterio cum cantico in cithara in decacordo et in psalterio in cantico in cithara | |
Psal | Vulgate | 91:5 | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo | |
Psal | Vulgate | 91:6 | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae | |
Psal | Vulgate | 91:7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud | |
Psal | Vulgate | 91:8 | cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum | |
Psal | Vulgate | 91:10 | *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem | |
Psal | Vulgate | 91:11 | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi | |
Psal | Vulgate | 91:12 | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea | |
Psal | Vulgate | 91:13 | iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur | |
Psal | Vulgate | 91:14 | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt | |
Psal | Vulgate | 91:15 | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt | |
Chapter 92
Psal | Vulgate | 92:1 | laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur | |
Psal | Vulgate | 92:2 | parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es | |
Psal | Vulgate | 92:3 | elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos; levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos | |
Psal | Vulgate | 92:4 | a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus | |
Chapter 93
Psal | Vulgate | 93:1 | psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere | |
Psal | Vulgate | 93:2 | exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis | |
Psal | Vulgate | 93:3 | usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt | |
Psal | Vulgate | 93:4 | effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem | |
Psal | Vulgate | 93:5 | populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent | |
Psal | Vulgate | 93:6 | viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt viduam et advenam interficient et pupillos occident | |
Psal | Vulgate | 93:7 | et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob | |
Psal | Vulgate | 93:8 | intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite | |
Psal | Vulgate | 93:9 | qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit | |
Psal | Vulgate | 93:10 | qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam | |
Psal | Vulgate | 93:11 | Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt | |
Psal | Vulgate | 93:12 | beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum | |
Psal | Vulgate | 93:13 | ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus | |
Psal | Vulgate | 93:14 | quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret | |
Psal | Vulgate | 93:15 | quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde | |
Psal | Vulgate | 93:16 | quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis | |
Psal | Vulgate | 93:17 | nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea | |
Psal | Vulgate | 93:18 | si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me | |
Psal | Vulgate | 93:19 | secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam | |
Psal | Vulgate | 93:20 | numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto | |
Psal | Vulgate | 93:21 | captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt | |
Psal | Vulgate | 93:22 | et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae | |
Chapter 94
Psal | Vulgate | 94:1 | laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro | |
Psal | Vulgate | 94:2 | praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei | |
Psal | Vulgate | 94:3 | quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos | |
Psal | Vulgate | 94:4 | quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt | |
Psal | Vulgate | 94:5 | quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt | |
Psal | Vulgate | 94:6 | venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri | |
Psal | Vulgate | 94:7 | quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius | |
Psal | Vulgate | 94:8 | hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra | |
Psal | Vulgate | 94:9 | sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum | |
Psal | Vulgate | 94:10 | quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est | |
Chapter 95
Psal | Vulgate | 95:1 | quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra | |
Psal | Vulgate | 95:2 | cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius | |
Psal | Vulgate | 95:3 | adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius | |
Psal | Vulgate | 95:4 | quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | |
Psal | Vulgate | 95:5 | quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit | |
Psal | Vulgate | 95:6 | confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius | |
Psal | Vulgate | 95:7 | adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem | |
Psal | Vulgate | 95:8 | adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius | |
Psal | Vulgate | 95:9 | adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra | |
Psal | Vulgate | 95:10 | dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate | |
Psal | Vulgate | 95:11 | laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius | |
Psal | Vulgate | 95:12 | gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus | |
Chapter 96
Psal | Vulgate | 96:1 | huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae | |
Psal | Vulgate | 96:2 | nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius | |
Psal | Vulgate | 96:3 | ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius | |
Psal | Vulgate | 96:4 | adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra | |
Psal | Vulgate | 96:5 | montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae | |
Psal | Vulgate | 96:6 | adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius | |
Psal | Vulgate | 96:7 | confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii | |
Psal | Vulgate | 96:8 | audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine | |
Psal | Vulgate | 96:9 | quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos | |
Psal | Vulgate | 96:10 | qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos | |
Psal | Vulgate | 96:11 | lux orta est iusto et rectis corde laetitia lux orta est iusto et rectis corde laetitia | |
Chapter 97
Psal | Vulgate | 97:1 | psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius | |
Psal | Vulgate | 97:2 | notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam | |
Psal | Vulgate | 97:3 | recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri | |
Psal | Vulgate | 97:4 | iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite | |
Psal | Vulgate | 97:5 | psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis | |
Psal | Vulgate | 97:6 | in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino | |
Psal | Vulgate | 97:7 | moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius | |
Psal | Vulgate | 97:8 | flumina plaudent manu simul montes exultabunt flumina plaudent manu simul montes laudabunt | |
Chapter 98
Psal | Vulgate | 98:1 | psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra | |
Psal | Vulgate | 98:2 | Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos | |
Psal | Vulgate | 98:3 | confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque | |
Psal | Vulgate | 98:4 | et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti | |
Psal | Vulgate | 98:5 | exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est | |
Psal | Vulgate | 98:6 | Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos | |
Psal | Vulgate | 98:7 | in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis | |
Psal | Vulgate | 98:8 | Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum | |
Chapter 99
Psal | Vulgate | 99:2 | iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude | |
Psal | Vulgate | 99:3 | scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius | |
Psal | Vulgate | 99:4 | introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius | |
Chapter 100
Psal | Vulgate | 100:1 | David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam | |
Psal | Vulgate | 100:2 | et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae | |
Psal | Vulgate | 100:3 | non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi | |
Psal | Vulgate | 100:4 | cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam cor pravum recedet a me malum nesciam | |
Psal | Vulgate | 100:5 | detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero | |
Psal | Vulgate | 100:6 | oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi | |
Psal | Vulgate | 100:7 | non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum | |
Chapter 101
Psal | Vulgate | 101:1 | oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum | |
Psal | Vulgate | 101:2 | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat | |
Psal | Vulgate | 101:3 | non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me | |
Psal | Vulgate | 101:4 | quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt | |
Psal | Vulgate | 101:5 | percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | |
Psal | Vulgate | 101:6 | a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae | |
Psal | Vulgate | 101:7 | similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum | |
Psal | Vulgate | 101:8 | vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum | |
Psal | Vulgate | 101:9 | tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant | |
Psal | Vulgate | 101:10 | quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui | |
Psal | Vulgate | 101:11 | a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me | |
Psal | Vulgate | 101:12 | dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui | |
Psal | Vulgate | 101:13 | tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 101:14 | tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum | |
Psal | Vulgate | 101:15 | quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem | |
Psal | Vulgate | 101:16 | et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam | |
Psal | Vulgate | 101:17 | quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua | |
Psal | Vulgate | 101:18 | respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum | |
Psal | Vulgate | 101:19 | scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum | |
Psal | Vulgate | 101:20 | quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est | |
Psal | Vulgate | 101:21 | ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis | |
Psal | Vulgate | 101:22 | ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem | |
Psal | Vulgate | 101:23 | in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino | |
Psal | Vulgate | 101:24 | respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos | |
Psal | Vulgate | 101:25 | ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui | |
Psal | Vulgate | 101:26 | initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli | |
Psal | Vulgate | 101:27 | ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur | |
Psal | Vulgate | 101:28 | tu autem idem ipse es et anni tui non deficient tu autem ipse es et anni tui non deficient | |
Chapter 102
Psal | Vulgate | 102:1 | ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius | |
Psal | Vulgate | 102:2 | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius | |
Psal | Vulgate | 102:3 | qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas | |
Psal | Vulgate | 102:4 | qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus | |
Psal | Vulgate | 102:5 | qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua | |
Psal | Vulgate | 102:6 | faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent | |
Psal | Vulgate | 102:7 | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas | |
Psal | Vulgate | 102:8 | miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis | |
Psal | Vulgate | 102:9 | non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur | |
Psal | Vulgate | 102:10 | non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | |
Psal | Vulgate | 102:11 | quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum | |
Psal | Vulgate | 102:12 | quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra | |
Psal | Vulgate | 102:13 | quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se | |
Psal | Vulgate | 102:14 | quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus | |
Psal | Vulgate | 102:15 | homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit | |
Psal | Vulgate | 102:16 | quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius | |
Psal | Vulgate | 102:17 | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum | |
Psal | Vulgate | 102:18 | his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea | |
Psal | Vulgate | 102:19 | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur | |
Psal | Vulgate | 102:20 | benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius | |
Psal | Vulgate | 102:21 | benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius | |
Chapter 103
Psal | Vulgate | 103:1 | ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es | |
Psal | Vulgate | 103:2 | amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem | |
Psal | Vulgate | 103:3 | qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti | |
Psal | Vulgate | 103:4 | qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem | |
Psal | Vulgate | 103:5 | qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum | |
Psal | Vulgate | 103:6 | abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae | |
Psal | Vulgate | 103:7 | ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | |
Psal | Vulgate | 103:8 | ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis | |
Psal | Vulgate | 103:9 | terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram | |
Psal | Vulgate | 103:10 | qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant | |
Psal | Vulgate | 103:11 | potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam | |
Psal | Vulgate | 103:12 | super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem | |
Psal | Vulgate | 103:13 | rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra | |
Psal | Vulgate | 103:14 | producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra | |
Psal | Vulgate | 103:15 | et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat | |
Psal | Vulgate | 103:16 | saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti | |
Psal | Vulgate | 103:17 | illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius | |
Psal | Vulgate | 103:18 | montes excelsi cervis petra refugium erinaciis montes excelsi cervis petra refugium ericiis | |
Psal | Vulgate | 103:19 | fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum | |
Psal | Vulgate | 103:20 | posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae | |
Psal | Vulgate | 103:21 | catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi | |
Psal | Vulgate | 103:22 | ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt | |
Psal | Vulgate | 103:23 | exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam | |
Psal | Vulgate | 103:24 | quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | |
Psal | Vulgate | 103:25 | hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus | |
Psal | Vulgate | 103:26 | illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei | |
Psal | Vulgate | 103:27 | omnia a te expectant ut des illis escam in tempore omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo | |
Psal | Vulgate | 103:28 | dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono | |
Psal | Vulgate | 103:29 | avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | |
Psal | Vulgate | 103:30 | emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae | |
Psal | Vulgate | 103:31 | sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis | |
Psal | Vulgate | 103:32 | qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt | |
Psal | Vulgate | 103:33 | cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum | |
Psal | Vulgate | 103:34 | iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino | |
Chapter 104
Psal | Vulgate | 104:1 | alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius | |
Psal | Vulgate | 104:2 | cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius | |
Psal | Vulgate | 104:3 | laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum | |
Psal | Vulgate | 104:4 | quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter | |
Psal | Vulgate | 104:5 | mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius | |
Psal | Vulgate | 104:6 | semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius | |
Psal | Vulgate | 104:7 | ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius | |
Psal | Vulgate | 104:8 | memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes | |
Psal | Vulgate | 104:9 | quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac | |
Psal | Vulgate | 104:10 | et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum | |
Psal | Vulgate | 104:11 | dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | |
Psal | Vulgate | 104:12 | cum essent numero breves paucissimos et incolas eius cum essent viri pauci modici et advenae in ea | |
Psal | Vulgate | 104:13 | et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum | |
Psal | Vulgate | 104:14 | non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges | |
Psal | Vulgate | 104:15 | nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere | |
Psal | Vulgate | 104:16 | et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit | |
Psal | Vulgate | 104:17 | misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph | |
Psal | Vulgate | 104:18 | humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius | |
Psal | Vulgate | 104:19 | donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum | |
Psal | Vulgate | 104:20 | misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum | |
Psal | Vulgate | 104:21 | constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua | |
Psal | Vulgate | 104:22 | ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret | |
Psal | Vulgate | 104:23 | et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham | |
Psal | Vulgate | 104:24 | et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius | |
Psal | Vulgate | 104:25 | convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius | |
Psal | Vulgate | 104:26 | misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi | |
Psal | Vulgate | 104:27 | posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham | |
Psal | Vulgate | 104:28 | misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius | |
Psal | Vulgate | 104:29 | convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | |
Psal | Vulgate | 104:30 | dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum | |
Psal | Vulgate | 104:31 | dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum | |
Psal | Vulgate | 104:32 | posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum | |
Psal | Vulgate | 104:33 | et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum | |
Psal | Vulgate | 104:34 | dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus | |
Psal | Vulgate | 104:35 | et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum | |
Psal | Vulgate | 104:36 | et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum | |
Psal | Vulgate | 104:37 | et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | |
Psal | Vulgate | 104:38 | laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos | |
Psal | Vulgate | 104:39 | expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte | |
Psal | Vulgate | 104:40 | petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos | |
Psal | Vulgate | 104:41 | disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina | |
Psal | Vulgate | 104:42 | quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo | |
Psal | Vulgate | 104:43 | et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos | |
Psal | Vulgate | 104:44 | et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt | |
Chapter 105
Psal | Vulgate | 105:1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 105:2 | quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius | |
Psal | Vulgate | 105:3 | beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore | |
Psal | Vulgate | 105:4 | memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo | |
Psal | Vulgate | 105:5 | ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua | |
Psal | Vulgate | 105:6 | peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus | |
Psal | Vulgate | 105:7 | patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro | |
Psal | Vulgate | 105:8 | et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam | |
Psal | Vulgate | 105:9 | et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto | |
Psal | Vulgate | 105:10 | et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici | |
Psal | Vulgate | 105:11 | et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit | |
Psal | Vulgate | 105:12 | et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius | |
Psal | Vulgate | 105:13 | cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius | |
Psal | Vulgate | 105:14 | et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine | |
Psal | Vulgate | 105:15 | et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum | |
Psal | Vulgate | 105:16 | et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini | |
Psal | Vulgate | 105:17 | aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram | |
Psal | Vulgate | 105:18 | et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios | |
Psal | Vulgate | 105:19 | et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile | |
Psal | Vulgate | 105:20 | et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum | |
Psal | Vulgate | 105:21 | obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto | |
Psal | Vulgate | 105:22 | mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum | |
Psal | Vulgate | 105:23 | et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret | |
Psal | Vulgate | 105:24 | et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius | |
Psal | Vulgate | 105:25 | et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini | |
Psal | Vulgate | 105:26 | et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto | |
Psal | Vulgate | 105:27 | et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris | |
Psal | Vulgate | 105:28 | et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum | |
Psal | Vulgate | 105:29 | et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga | |
Psal | Vulgate | 105:30 | et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio | |
Psal | Vulgate | 105:31 | et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum | |
Psal | Vulgate | 105:32 | et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos | |
Psal | Vulgate | 105:33 | quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis | |
Psal | Vulgate | 105:34 | non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis | |
Psal | Vulgate | 105:35 | et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum | |
Psal | Vulgate | 105:36 | et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum | |
Psal | Vulgate | 105:37 | et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus | |
Psal | Vulgate | 105:38 | et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus | |
Psal | Vulgate | 105:39 | et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis | |
Psal | Vulgate | 105:40 | et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam | |
Psal | Vulgate | 105:41 | et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos | |
Psal | Vulgate | 105:42 | et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum | |
Psal | Vulgate | 105:43 | saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas | |
Psal | Vulgate | 105:44 | et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes | |
Psal | Vulgate | 105:45 | et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | |
Psal | Vulgate | 105:46 | et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos | |
Psal | Vulgate | 105:47 | salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te | |
Chapter 106
Psal | Vulgate | 106:1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 106:2 | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos | |
Psal | Vulgate | 106:3 | a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari | |
Psal | Vulgate | 106:4 | erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt | |
Psal | Vulgate | 106:5 | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat | |
Psal | Vulgate | 106:6 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos | |
Psal | Vulgate | 106:7 | et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem | |
Psal | Vulgate | 106:8 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum | |
Psal | Vulgate | 106:9 | quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis | |
Psal | Vulgate | 106:10 | sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro | |
Psal | Vulgate | 106:11 | quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt | |
Psal | Vulgate | 106:12 | et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret | |
Psal | Vulgate | 106:13 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos | |
Psal | Vulgate | 106:14 | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit | |
Psal | Vulgate | 106:15 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum | |
Psal | Vulgate | 106:16 | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | |
Psal | Vulgate | 106:17 | suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos | |
Psal | Vulgate | 106:18 | omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis | |
Psal | Vulgate | 106:19 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos | |
Psal | Vulgate | 106:20 | misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu | |
Psal | Vulgate | 106:21 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum | |
Psal | Vulgate | 106:22 | et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude | |
Psal | Vulgate | 106:23 | qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis | |
Psal | Vulgate | 106:24 | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo | |
Psal | Vulgate | 106:25 | dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius | |
Psal | Vulgate | 106:26 | ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur | |
Psal | Vulgate | 106:27 | turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est | |
Psal | Vulgate | 106:28 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos | |
Psal | Vulgate | 106:29 | et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius | |
Psal | Vulgate | 106:30 | et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt | |
Psal | Vulgate | 106:31 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum | |
Psal | Vulgate | 106:32 | exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum | |
Psal | Vulgate | 106:33 | posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim | |
Psal | Vulgate | 106:34 | terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius | |
Psal | Vulgate | 106:35 | posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum | |
Psal | Vulgate | 106:36 | et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum | |
Psal | Vulgate | 106:37 | et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina | |
Psal | Vulgate | 106:38 | et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet | |
Psal | Vulgate | 106:39 | et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris | |
Psal | Vulgate | 106:40 | effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia | |
Psal | Vulgate | 106:41 | et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias | |
Psal | Vulgate | 106:42 | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum | |
Chapter 107
Psal | Vulgate | 107:2 | paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea | |
Psal | Vulgate | 107:3 | exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo consurge psalterium et cithara consurgam mane | |
Psal | Vulgate | 107:4 | confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus | |
Psal | Vulgate | 107:5 | quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua | |
Psal | Vulgate | 107:6 | exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua | |
Psal | Vulgate | 107:7 | ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me | |
Psal | Vulgate | 107:8 | Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar | |
Psal | Vulgate | 107:9 | meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus | |
Psal | Vulgate | 107:10 | Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor | |
Psal | Vulgate | 107:11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam | |
Psal | Vulgate | 107:12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris | |
Psal | Vulgate | 107:13 | da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine | |
Chapter 108
Psal | Vulgate | 108:2 | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est | |
Psal | Vulgate | 108:3 | locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra | |
Psal | Vulgate | 108:4 | pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam | |
Psal | Vulgate | 108:5 | et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea | |
Psal | Vulgate | 108:6 | constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius | |
Psal | Vulgate | 108:7 | cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum | |
Psal | Vulgate | 108:8 | fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter | |
Psal | Vulgate | 108:9 | fiant filii eius orfani et uxor eius vidua sint filii eius pupilli et uxor eius vidua | |
Psal | Vulgate | 108:10 | nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis | |
Psal | Vulgate | 108:11 | scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius | |
Psal | Vulgate | 108:12 | non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius | |
Psal | Vulgate | 108:13 | fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius | |
Psal | Vulgate | 108:14 | in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur | |
Psal | Vulgate | 108:15 | fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum | |
Psal | Vulgate | 108:16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam eo quod non est recordatus facere misericordiam | |
Psal | Vulgate | 108:17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret | |
Psal | Vulgate | 108:18 | et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius | |
Psal | Vulgate | 108:19 | fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur | |
Psal | Vulgate | 108:20 | hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam | |
Psal | Vulgate | 108:21 | et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me | |
Psal | Vulgate | 108:22 | quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus | |
Psal | Vulgate | 108:23 | sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta | |
Psal | Vulgate | 108:24 | genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo | |
Psal | Vulgate | 108:25 | et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum | |
Psal | Vulgate | 108:26 | adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam | |
Psal | Vulgate | 108:27 | et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam | |
Psal | Vulgate | 108:28 | maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur | |
Psal | Vulgate | 108:29 | induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua | |
Psal | Vulgate | 108:30 | confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum | |
Chapter 109
Psal | Vulgate | 109:1 | David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum | |
Psal | Vulgate | 109:2 | virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum | |
Psal | Vulgate | 109:3 | tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae | |
Psal | Vulgate | 109:4 | iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech | |
Psal | Vulgate | 109:5 | Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges | |
Psal | Vulgate | 109:6 | iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa | |
Chapter 110
Psal | Vulgate | 110:1 | alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione | |
Psal | Vulgate | 110:2 | magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis | |
Psal | Vulgate | 110:3 | confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper | |
Psal | Vulgate | 110:4 | memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus | |
Psal | Vulgate | 110:5 | escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui | |
Psal | Vulgate | 110:6 | virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo | |
Psal | Vulgate | 110:7 | ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium | |
Psal | Vulgate | 110:8 | fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate | |
Psal | Vulgate | 110:9 | redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius | |
Chapter 111
Psal | Vulgate | 111:1 | alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis | |
Psal | Vulgate | 111:2 | potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur | |
Psal | Vulgate | 111:3 | gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper | |
Psal | Vulgate | 111:4 | exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus | |
Psal | Vulgate | 111:5 | iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio | |
Psal | Vulgate | 111:7 | in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino | |
Psal | Vulgate | 111:8 | confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis | |
Psal | Vulgate | 111:9 | dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria | |
Chapter 112
Psal | Vulgate | 112:1 | alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini | |
Psal | Vulgate | 112:2 | sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum | |
Psal | Vulgate | 112:3 | a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini | |
Psal | Vulgate | 112:4 | excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius | |
Psal | Vulgate | 112:5 | quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans | |
Psal | Vulgate | 112:7 | suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem | |
Psal | Vulgate | 112:8 | ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui | |
Chapter 113
Psal | Vulgate | 113:1 | alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro | |
Psal | Vulgate | 113:2 | facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius | |
Psal | Vulgate | 113:3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum | |
Psal | Vulgate | 113:4 | montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis | |
Psal | Vulgate | 113:5 | quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum | |
Psal | Vulgate | 113:6 | montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis | |
Psal | Vulgate | 113:7 | a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob | |
Psal | Vulgate | 113:8 | qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum | |
Psal | Vulgate | 113:9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | |
Psal | Vulgate | 113:10 | super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum | |
Psal | Vulgate | 113:11 | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit | |
Psal | Vulgate | 113:12 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum | |
Psal | Vulgate | 113:13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | |
Psal | Vulgate | 113:14 | aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur | |
Psal | Vulgate | 113:15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo | |
Psal | Vulgate | 113:16 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis | |
Psal | Vulgate | 113:17 | domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est | |
Psal | Vulgate | 113:18 | domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est | |
Psal | Vulgate | 113:19 | qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est | |
Psal | Vulgate | 113:20 | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron | |
Psal | Vulgate | 113:21 | benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus benedicet timentibus Dominum parvis et magnis | |
Psal | Vulgate | 113:22 | adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros addat Dominus super vos super vos et super filios vestros | |
Psal | Vulgate | 113:23 | benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram | |
Psal | Vulgate | 113:24 | caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum | |
Psal | Vulgate | 113:25 | non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium | |
Chapter 114
Psal | Vulgate | 114:1 | alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae | |
Psal | Vulgate | 114:2 | quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | |
Psal | Vulgate | 114:3 | circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi | |
Psal | Vulgate | 114:4 | et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam | |
Psal | Vulgate | 114:5 | misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors | |
Psal | Vulgate | 114:6 | custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me | |
Psal | Vulgate | 114:7 | convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi | |
Psal | Vulgate | 114:8 | quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa | |
Chapter 115
Psal | Vulgate | 115:1 | alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis | |
Psal | Vulgate | 115:2 | ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium | |
Psal | Vulgate | 115:3 | quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi | |
Psal | Vulgate | 115:4 | calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo | |
Psal | Vulgate | 115:5 | vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius | |
Psal | Vulgate | 115:6 | pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius | |
Psal | Vulgate | 115:7 | o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea | |
Psal | Vulgate | 115:8 | tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo | |
Psal | Vulgate | 115:9 | vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius | |
Chapter 116
Psal | Vulgate | 116:1 | alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi | |
Chapter 117
Psal | Vulgate | 117:1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 117:2 | dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 117:3 | dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 117:4 | dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 117:5 | de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus | |
Psal | Vulgate | 117:6 | Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo | |
Psal | Vulgate | 117:7 | Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me | |
Psal | Vulgate | 117:8 | bonum est confidere in Domino quam confidere in homine melius est sperare in Domino quam sperare in homine | |
Psal | Vulgate | 117:9 | bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus melius est sperare in Domino quam sperare in principibus | |
Psal | Vulgate | 117:10 | omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas | |
Psal | Vulgate | 117:11 | circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas | |
Psal | Vulgate | 117:12 | circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas | |
Psal | Vulgate | 117:13 | inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me | |
Psal | Vulgate | 117:14 | fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem | |
Psal | Vulgate | 117:15 | vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum | |
Psal | Vulgate | 117:16 | dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem | |
Psal | Vulgate | 117:17 | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini non moriar sed vivam et narrabo opera Domini | |
Psal | Vulgate | 117:18 | castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me | |
Psal | Vulgate | 117:19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino | |
Psal | Vulgate | 117:20 | haec porta Domini iusti intrabunt in eam haec est porta Domini iusti intrabunt in eam | |
Psal | Vulgate | 117:21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | |
Psal | Vulgate | 117:22 | lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli | |
Psal | Vulgate | 117:23 | a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris | |
Psal | Vulgate | 117:24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea | |
Psal | Vulgate | 117:25 | o Domine salvum fac o Domine prosperare obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro | |
Psal | Vulgate | 117:26 | benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini | |
Psal | Vulgate | 117:27 | Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris | |
Psal | Vulgate | 117:28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te | |
Chapter 118
Psal | Vulgate | 118:1 | alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini | |
Psal | Vulgate | 118:2 | beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum | |
Psal | Vulgate | 118:3 | non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt | |
Psal | Vulgate | 118:4 | tu mandasti mandata tua custodire nimis tu mandasti praecepta tua custodire nimis | |
Psal | Vulgate | 118:5 | utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:6 | tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua | |
Psal | Vulgate | 118:7 | confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae | |
Psal | Vulgate | 118:8 | iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis | |
Psal | Vulgate | 118:9 | beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua | |
Psal | Vulgate | 118:10 | in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis | |
Psal | Vulgate | 118:11 | in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi | |
Psal | Vulgate | 118:12 | benedictus es Domine doce me iustificationes tuas benedictus tu Domine doce me praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:13 | in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui | |
Psal | Vulgate | 118:14 | in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis | |
Psal | Vulgate | 118:15 | in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas | |
Psal | Vulgate | 118:16 | in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua | |
Psal | Vulgate | 118:17 | gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua | |
Psal | Vulgate | 118:18 | revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua | |
Psal | Vulgate | 118:19 | incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua | |
Psal | Vulgate | 118:20 | concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore | |
Psal | Vulgate | 118:21 | increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis | |
Psal | Vulgate | 118:22 | aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi | |
Psal | Vulgate | 118:23 | etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:24 | nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei | |
Psal | Vulgate | 118:25 | deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum | |
Psal | Vulgate | 118:26 | vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam | |
Psal | Vulgate | 118:27 | viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis | |
Psal | Vulgate | 118:28 | dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum | |
Psal | Vulgate | 118:29 | viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi | |
Psal | Vulgate | 118:30 | viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus viam fidei elegi iudicia tua proponebam | |
Psal | Vulgate | 118:31 | adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me | |
Psal | Vulgate | 118:32 | viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum | |
Psal | Vulgate | 118:33 | he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium | |
Psal | Vulgate | 118:34 | da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde | |
Psal | Vulgate | 118:35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui | |
Psal | Vulgate | 118:36 | inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam | |
Psal | Vulgate | 118:37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:38 | statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum | |
Psal | Vulgate | 118:39 | amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona | |
Psal | Vulgate | 118:40 | ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:41 | vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum | |
Psal | Vulgate | 118:42 | et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo | |
Psal | Vulgate | 118:43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi | |
Psal | Vulgate | 118:44 | et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra | |
Psal | Vulgate | 118:45 | et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi | |
Psal | Vulgate | 118:46 | et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar | |
Psal | Vulgate | 118:47 | et meditabar in mandatis tuis quae dilexi et delectabor in mandatis tuis quae dilexi | |
Psal | Vulgate | 118:48 | et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis | |
Psal | Vulgate | 118:49 | zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti | |
Psal | Vulgate | 118:50 | haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me | |
Psal | Vulgate | 118:51 | superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi | |
Psal | Vulgate | 118:52 | memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum | |
Psal | Vulgate | 118:53 | defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam | |
Psal | Vulgate | 118:54 | cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae | |
Psal | Vulgate | 118:55 | memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam | |
Psal | Vulgate | 118:56 | haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi | |
Psal | Vulgate | 118:57 | heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum | |
Psal | Vulgate | 118:58 | deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum | |
Psal | Vulgate | 118:59 | cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua | |
Psal | Vulgate | 118:60 | paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua festinavi et non neglexi custodire mandata tua | |
Psal | Vulgate | 118:61 | funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus | |
Psal | Vulgate | 118:62 | media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae | |
Psal | Vulgate | 118:63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:64 | misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me | |
Psal | Vulgate | 118:65 | teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum | |
Psal | Vulgate | 118:66 | bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | |
Psal | Vulgate | 118:67 | priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi | |
Psal | Vulgate | 118:68 | bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas bonus tu et beneficus doce me praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:69 | multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:70 | coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar | |
Psal | Vulgate | 118:71 | bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:72 | bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti | |
Psal | Vulgate | 118:73 | ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua | |
Psal | Vulgate | 118:74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi | |
Psal | Vulgate | 118:75 | cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me | |
Psal | Vulgate | 118:76 | fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo | |
Psal | Vulgate | 118:77 | veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea | |
Psal | Vulgate | 118:78 | confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis | |
Psal | Vulgate | 118:79 | convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum | |
Psal | Vulgate | 118:80 | fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar | |
Psal | Vulgate | 118:81 | caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi | |
Psal | Vulgate | 118:82 | defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me | |
Psal | Vulgate | 118:83 | quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus | |
Psal | Vulgate | 118:84 | quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium | |
Psal | Vulgate | 118:85 | narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam | |
Psal | Vulgate | 118:86 | omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi | |
Psal | Vulgate | 118:87 | paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui | |
Psal | Vulgate | 118:89 | lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo | |
Psal | Vulgate | 118:90 | in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat | |
Psal | Vulgate | 118:91 | ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi | |
Psal | Vulgate | 118:92 | nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea | |
Psal | Vulgate | 118:93 | in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me | |
Psal | Vulgate | 118:94 | tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi | |
Psal | Vulgate | 118:95 | me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo | |
Psal | Vulgate | 118:96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis | |
Psal | Vulgate | 118:97 | mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea | |
Psal | Vulgate | 118:98 | super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi | |
Psal | Vulgate | 118:99 | super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea | |
Psal | Vulgate | 118:100 | super senes intellexi quia mandata tua quaesivi super senes intellexi quia praecepta tua servavi | |
Psal | Vulgate | 118:101 | ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua | |
Psal | Vulgate | 118:102 | a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me | |
Psal | Vulgate | 118:103 | quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo | |
Psal | Vulgate | 118:104 | a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii | |
Psal | Vulgate | 118:105 | nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae | |
Psal | Vulgate | 118:106 | iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae | |
Psal | Vulgate | 118:107 | humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum | |
Psal | Vulgate | 118:108 | voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me | |
Psal | Vulgate | 118:109 | anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus | |
Psal | Vulgate | 118:110 | posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi | |
Psal | Vulgate | 118:111 | hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt | |
Psal | Vulgate | 118:112 | inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem | |
Psal | Vulgate | 118:113 | samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi | |
Psal | Vulgate | 118:114 | adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi | |
Psal | Vulgate | 118:115 | declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei | |
Psal | Vulgate | 118:116 | suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea | |
Psal | Vulgate | 118:117 | adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter | |
Psal | Vulgate | 118:118 | sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum | |
Psal | Vulgate | 118:119 | praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua | |
Psal | Vulgate | 118:120 | confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui | |
Psal | Vulgate | 118:121 | ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me | |
Psal | Vulgate | 118:122 | suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi | |
Psal | Vulgate | 118:123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae | |
Psal | Vulgate | 118:124 | fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me | |
Psal | Vulgate | 118:125 | servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua | |
Psal | Vulgate | 118:126 | tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam | |
Psal | Vulgate | 118:127 | ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium | |
Psal | Vulgate | 118:128 | propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui | |
Psal | Vulgate | 118:129 | fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea | |
Psal | Vulgate | 118:130 | declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos | |
Psal | Vulgate | 118:131 | os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam | |
Psal | Vulgate | 118:132 | aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum | |
Psal | Vulgate | 118:133 | gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati | |
Psal | Vulgate | 118:134 | redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:135 | faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:136 | exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam | |
Psal | Vulgate | 118:137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum | |
Psal | Vulgate | 118:138 | mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis | |
Psal | Vulgate | 118:139 | tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei | |
Psal | Vulgate | 118:140 | ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum | |
Psal | Vulgate | 118:141 | adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus | |
Psal | Vulgate | 118:142 | iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas | |
Psal | Vulgate | 118:143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea | |
Psal | Vulgate | 118:144 | aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam iusta testimonia tua semper doce me et vivam | |
Psal | Vulgate | 118:145 | cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam | |
Psal | Vulgate | 118:146 | clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua | |
Psal | Vulgate | 118:147 | praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans | |
Psal | Vulgate | 118:148 | praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis | |
Psal | Vulgate | 118:149 | vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:150 | adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt | |
Psal | Vulgate | 118:151 | prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas | |
Psal | Vulgate | 118:152 | initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea | |
Psal | Vulgate | 118:153 | res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus | |
Psal | Vulgate | 118:154 | iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:155 | longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt | |
Psal | Vulgate | 118:156 | misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:157 | multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi | |
Psal | Vulgate | 118:158 | vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt | |
Psal | Vulgate | 118:159 | vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me | |
Psal | Vulgate | 118:160 | principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae | |
Psal | Vulgate | 118:161 | sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum | |
Psal | Vulgate | 118:162 | laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa | |
Psal | Vulgate | 118:163 | iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi | |
Psal | Vulgate | 118:164 | septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae | |
Psal | Vulgate | 118:165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | |
Psal | Vulgate | 118:166 | expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci | |
Psal | Vulgate | 118:167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis | |
Psal | Vulgate | 118:168 | servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | |
Psal | Vulgate | 118:169 | thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me | |
Psal | Vulgate | 118:170 | intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me | |
Psal | Vulgate | 118:171 | eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua | |
Psal | Vulgate | 118:172 | pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta | |
Psal | Vulgate | 118:173 | fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi | |
Psal | Vulgate | 118:174 | concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea | |
Psal | Vulgate | 118:175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi | |
Chapter 119
Psal | Vulgate | 119:1 | canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me | |
Psal | Vulgate | 119:2 | Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa | |
Psal | Vulgate | 119:3 | quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam | |
Psal | Vulgate | 119:4 | sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum | |
Psal | Vulgate | 119:5 | heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar | |
Chapter 120
Psal | Vulgate | 120:1 | canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum | |
Psal | Vulgate | 120:2 | auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram auxilium meum a Domino factore caeli et terrae | |
Psal | Vulgate | 120:3 | non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te | |
Psal | Vulgate | 120:4 | ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel | |
Psal | Vulgate | 120:5 | Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam | |
Psal | Vulgate | 120:6 | per diem sol non uret te neque luna per noctem per diem sol non percutiet te neque luna per noctem | |
Psal | Vulgate | 120:7 | Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam | |
Chapter 121
Psal | Vulgate | 121:1 | canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus | |
Psal | Vulgate | 121:2 | stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem | |
Psal | Vulgate | 121:3 | Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul | |
Psal | Vulgate | 121:4 | illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini | |
Psal | Vulgate | 121:5 | quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David | |
Psal | Vulgate | 121:6 | rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te | |
Psal | Vulgate | 121:7 | fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis | |
Psal | Vulgate | 121:8 | propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi | |
Chapter 122
Psal | Vulgate | 122:1 | canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis | |
Psal | Vulgate | 122:2 | ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri | |
Psal | Vulgate | 122:3 | miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione | |
Chapter 123
Psal | Vulgate | 123:1 | canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel | |
Psal | Vulgate | 123:2 | nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines | |
Psal | Vulgate | 123:3 | forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos | |
Psal | Vulgate | 123:5 | torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae | |
Psal | Vulgate | 123:6 | benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum | |
Psal | Vulgate | 123:7 | anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | |
Chapter 124
Psal | Vulgate | 124:1 | canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis | |
Psal | Vulgate | 124:2 | in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum | |
Psal | Vulgate | 124:3 | quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas | |
Chapter 125
Psal | Vulgate | 125:1 | canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes | |
Psal | Vulgate | 125:2 | tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis | |
Psal | Vulgate | 125:3 | magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes | |
Psal | Vulgate | 125:4 | converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro | |
Psal | Vulgate | 125:5 | qui seminant in lacrimis in exultatione metent qui seminant in lacrimis in exultatione metent | |
Chapter 126
Psal | Vulgate | 126:1 | canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam | |
Psal | Vulgate | 126:2 | vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum | |
Psal | Vulgate | 126:3 | ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris | |
Psal | Vulgate | 126:4 | sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis | |
Chapter 127
Psal | Vulgate | 127:1 | canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius | |
Psal | Vulgate | 127:2 | labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit | |
Psal | Vulgate | 127:3 | uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae | |
Psal | Vulgate | 127:4 | ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum | |
Psal | Vulgate | 127:5 | benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae | |
Chapter 128
Psal | Vulgate | 128:1 | canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel | |
Psal | Vulgate | 128:2 | saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi | |
Psal | Vulgate | 128:3 | supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum | |
Psal | Vulgate | 128:4 | Dominus iustus concidet cervices peccatorum Dominus iustus concidet laqueos impiorum | |
Psal | Vulgate | 128:5 | confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | |
Psal | Vulgate | 128:6 | fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet | |
Psal | Vulgate | 128:7 | de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens | |
Chapter 129
Psal | Vulgate | 129:1 | canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine | |
Psal | Vulgate | 129:2 | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae | |
Psal | Vulgate | 129:3 | si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit | |
Psal | Vulgate | 129:4 | quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi | |
Psal | Vulgate | 129:6 | a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum | |
Psal | Vulgate | 129:7 | quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio | |
Chapter 130
Psal | Vulgate | 130:1 | canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me | |
Psal | Vulgate | 130:2 | si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea | |
Chapter 131
Psal | Vulgate | 131:1 | canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius | |
Psal | Vulgate | 131:2 | sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob | |
Psal | Vulgate | 131:3 | si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei | |
Psal | Vulgate | 131:4 | si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem | |
Psal | Vulgate | 131:5 | et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob | |
Psal | Vulgate | 131:6 | ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus | |
Psal | Vulgate | 131:7 | introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius | |
Psal | Vulgate | 131:8 | surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | |
Psal | Vulgate | 131:9 | sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent | |
Psal | Vulgate | 131:10 | propter David servum tuum non avertas faciem christi tui propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui | |
Psal | Vulgate | 131:11 | iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | |
Psal | Vulgate | 131:12 | si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum | |
Psal | Vulgate | 131:13 | quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum | |
Psal | Vulgate | 131:14 | haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam | |
Psal | Vulgate | 131:15 | viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane | |
Psal | Vulgate | 131:16 | sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt | |
Psal | Vulgate | 131:17 | illic producam cornu David paravi lucernam christo meo ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo | |
Chapter 132
Psal | Vulgate | 132:1 | canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno | |
Psal | Vulgate | 132:2 | sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius | |
Chapter 133
Psal | Vulgate | 133:1 | canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini | |
Psal | Vulgate | 133:2 | in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino | |
Chapter 134
Psal | Vulgate | 134:1 | alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum | |
Psal | Vulgate | 134:2 | qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri | |
Psal | Vulgate | 134:3 | laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens | |
Psal | Vulgate | 134:4 | quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum | |
Psal | Vulgate | 134:5 | quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis | |
Psal | Vulgate | 134:6 | omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis | |
Psal | Vulgate | 134:7 | educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis | |
Psal | Vulgate | 134:8 | qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus | |
Psal | Vulgate | 134:9 | emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius | |
Psal | Vulgate | 134:10 | qui percussit gentes multas et occidit reges fortes qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | |
Psal | Vulgate | 134:11 | Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | |
Psal | Vulgate | 134:12 | et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo | |
Psal | Vulgate | 134:13 | Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 134:14 | quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis | |
Psal | Vulgate | 134:15 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum | |
Psal | Vulgate | 134:16 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | |
Psal | Vulgate | 134:17 | aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum | |
Psal | Vulgate | 134:18 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis | |
Psal | Vulgate | 134:19 | domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino | |
Psal | Vulgate | 134:20 | domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino | |
Chapter 135
Psal | Vulgate | 135:1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:2 | confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:3 | confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:4 | qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:5 | qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:6 | qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:7 | qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:8 | solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:9 | lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:10 | qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:11 | qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:12 | in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:13 | qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:14 | et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:15 | et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:16 | qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:17 | qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:18 | et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:19 | Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:20 | et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:21 | et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:22 | hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:23 | quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:24 | et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:25 | qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius | |
Psal | Vulgate | 135:26 | confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius | |
Chapter 136
Psal | Vulgate | 136:1 | David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion | |
Psal | Vulgate | 136:2 | in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra super salices in medio eius suspendimus citharas nostras | |
Psal | Vulgate | 136:3 | quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion | |
Psal | Vulgate | 136:4 | quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena | |
Psal | Vulgate | 136:5 | si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea | |
Psal | Vulgate | 136:6 | adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae | |
Psal | Vulgate | 136:7 | memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius | |
Psal | Vulgate | 136:8 | filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis | |
Chapter 137
Psal | Vulgate | 137:1 | ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi | |
Psal | Vulgate | 137:2 | adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum | |
Psal | Vulgate | 137:3 | in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem | |
Psal | Vulgate | 137:4 | confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui | |
Psal | Vulgate | 137:5 | et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini | |
Psal | Vulgate | 137:6 | quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit | |
Psal | Vulgate | 137:7 | si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua | |
Chapter 138
Psal | Vulgate | 138:1 | in finem David psalmus pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti | |
Psal | Vulgate | 138:2 | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam | |
Psal | Vulgate | 138:3 | intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti | |
Psal | Vulgate | 138:4 | et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea | |
Psal | Vulgate | 138:5 | ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam | |
Psal | Vulgate | 138:6 | mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam super me est scientia et excelsior est non potero ad eam | |
Psal | Vulgate | 138:7 | quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | |
Psal | Vulgate | 138:8 | si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades | |
Psal | Vulgate | 138:9 | si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris | |
Psal | Vulgate | 138:10 | etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | |
Psal | Vulgate | 138:11 | et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me | |
Psal | Vulgate | 138:12 | quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux | |
Psal | Vulgate | 138:13 | quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae | |
Psal | Vulgate | 138:14 | confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis | |
Psal | Vulgate | 138:15 | non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae | |
Psal | Vulgate | 138:16 | inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis | |
Psal | Vulgate | 138:17 | mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum | |
Psal | Vulgate | 138:18 | dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum | |
Psal | Vulgate | 138:19 | si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me | |
Psal | Vulgate | 138:20 | quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui | |
Psal | Vulgate | 138:21 | nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui | |
Psal | Vulgate | 138:22 | perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi | |
Psal | Vulgate | 138:23 | proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas | |
Chapter 139
Psal | Vulgate | 139:2 | eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me | |
Psal | Vulgate | 139:3 | qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis | |
Psal | Vulgate | 139:4 | acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper | |
Psal | Vulgate | 139:5 | custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos | |
Psal | Vulgate | 139:6 | absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper | |
Psal | Vulgate | 139:7 | dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae | |
Psal | Vulgate | 139:8 | Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli | |
Psal | Vulgate | 139:9 | non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper | |
Psal | Vulgate | 139:10 | caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos | |
Psal | Vulgate | 139:11 | cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant | |
Psal | Vulgate | 139:12 | vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu | |
Psal | Vulgate | 139:13 | cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum | |
Chapter 140
Psal | Vulgate | 140:1 | psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te | |
Psal | Vulgate | 140:2 | dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | |
Psal | Vulgate | 140:3 | pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum | |
Psal | Vulgate | 140:4 | non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum | |
Psal | Vulgate | 140:5 | corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum | |
Psal | Vulgate | 140:6 | absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt | |
Psal | Vulgate | 140:7 | sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi | |
Psal | Vulgate | 140:8 | quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam | |
Psal | Vulgate | 140:9 | custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem | |
Chapter 141
Psal | Vulgate | 141:1 | intellectus David cum esset in spelunca oratio eruditio David cum esset in spelunca oratio | |
Psal | Vulgate | 141:2 | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum | |
Psal | Vulgate | 141:3 | effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo | |
Psal | Vulgate | 141:4 | in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi | |
Psal | Vulgate | 141:5 | considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam | |
Psal | Vulgate | 141:6 | clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium | |
Psal | Vulgate | 141:7 | intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me | |
Chapter 142
Psal | Vulgate | 142:1 | psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua | |
Psal | Vulgate | 142:2 | et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens | |
Psal | Vulgate | 142:3 | quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos | |
Psal | Vulgate | 142:4 | et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum | |
Psal | Vulgate | 142:5 | memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar | |
Psal | Vulgate | 142:6 | expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper | |
Psal | Vulgate | 142:7 | velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum | |
Psal | Vulgate | 142:8 | auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam | |
Psal | Vulgate | 142:9 | eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum | |
Psal | Vulgate | 142:10 | doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta | |
Psal | Vulgate | 142:11 | propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam | |
Chapter 143
Psal | Vulgate | 143:1 | David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum | |
Psal | Vulgate | 143:2 | misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi | |
Psal | Vulgate | 143:3 | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum | |
Psal | Vulgate | 143:4 | homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens | |
Psal | Vulgate | 143:5 | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | |
Psal | Vulgate | 143:6 | fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos | |
Psal | Vulgate | 143:7 | emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum | |
Psal | Vulgate | 143:8 | quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii | |
Psal | Vulgate | 143:9 | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi | |
Psal | Vulgate | 143:10 | qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo | |
Psal | Vulgate | 143:11 | eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii | |
Psal | Vulgate | 143:12 | quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi | |
Psal | Vulgate | 143:13 | promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris | |
Psal | Vulgate | 143:14 | boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris | |
Chapter 144
Psal | Vulgate | 144:1 | laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra | |
Psal | Vulgate | 144:2 | per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter | |
Psal | Vulgate | 144:3 | magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio | |
Psal | Vulgate | 144:4 | generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt | |
Psal | Vulgate | 144:5 | magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar | |
Psal | Vulgate | 144:6 | et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo | |
Psal | Vulgate | 144:7 | memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt | |
Psal | Vulgate | 144:8 | miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis | |
Psal | Vulgate | 144:9 | suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius | |
Psal | Vulgate | 144:10 | confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | |
Psal | Vulgate | 144:11 | gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur | |
Psal | Vulgate | 144:12 | ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius | |
Psal | Vulgate | 144:13 | regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione | |
Psal | Vulgate | 144:14 | adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes | |
Psal | Vulgate | 144:15 | oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo | |
Psal | Vulgate | 144:16 | aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione | |
Psal | Vulgate | 144:17 | iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | |
Psal | Vulgate | 144:18 | prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate | |
Psal | Vulgate | 144:19 | voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos | |
Psal | Vulgate | 144:20 | custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret | |
Chapter 145
Psal | Vulgate | 145:2 | lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus | |
Psal | Vulgate | 145:4 | exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius | |
Psal | Vulgate | 145:5 | beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo | |
Psal | Vulgate | 145:6 | qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt | |
Psal | Vulgate | 145:7 | qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos | |
Psal | Vulgate | 145:8 | Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos | |
Psal | Vulgate | 145:9 | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret | |
Chapter 146
Psal | Vulgate | 146:1 | alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio | |
Psal | Vulgate | 146:2 | aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit | |
Psal | Vulgate | 146:3 | qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum | |
Psal | Vulgate | 146:4 | qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat | |
Psal | Vulgate | 146:5 | magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus | |
Psal | Vulgate | 146:6 | suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram | |
Psal | Vulgate | 146:7 | praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara | |
Psal | Vulgate | 146:8 | qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen | |
Psal | Vulgate | 146:9 | et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus | |
Psal | Vulgate | 146:10 | non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei | |
Chapter 147
Psal | Vulgate | 147:1 | alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion | |
Psal | Vulgate | 147:2 | quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui | |
Psal | Vulgate | 147:3 | qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te | |
Psal | Vulgate | 147:4 | qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius | |
Psal | Vulgate | 147:5 | qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit | |
Psal | Vulgate | 147:6 | mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit | |
Psal | Vulgate | 147:7 | emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae | |
Psal | Vulgate | 147:8 | qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel | |
Chapter 148
Psal | Vulgate | 148:1 | alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis | |
Psal | Vulgate | 148:2 | laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius | |
Psal | Vulgate | 148:3 | laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis | |
Psal | Vulgate | 148:4 | laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt | |
Psal | Vulgate | 148:5 | laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt | |
Psal | Vulgate | 148:6 | statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit | |
Psal | Vulgate | 148:7 | laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi | |
Psal | Vulgate | 148:8 | ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius | |
Psal | Vulgate | 148:9 | montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri | |
Psal | Vulgate | 148:10 | bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes | |
Psal | Vulgate | 148:11 | reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae | |
Psal | Vulgate | 148:12 | iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini | |
Chapter 149
Psal | Vulgate | 149:1 | alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum | |
Psal | Vulgate | 149:2 | laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo | |
Psal | Vulgate | 149:3 | laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei | |
Psal | Vulgate | 149:4 | quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu | |
Psal | Vulgate | 149:5 | exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis | |
Psal | Vulgate | 149:6 | exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | |
Psal | Vulgate | 149:7 | ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis | |
Psal | Vulgate | 149:8 | ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis | |
Chapter 150
Psal | Vulgate | 150:1 | alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius | |
Psal | Vulgate | 150:2 | laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae | |
Psal | Vulgate | 150:3 | laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara | |
Psal | Vulgate | 150:4 | laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo | |
Psal | Vulgate | 150:5 | laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus | |